Pro T. Annio Milone

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

et sunt qui de via Appia querantur, taceant de curia, et qui ab eo spirante forum putent potuisse defendi, cuius non restiterit cadaveri curia? excitate, excitate ipsum, si potestis, a mortuis[*](a mortuis Σ mg., ETδ: ab inferis ΣHb2 (peiore numero)): frangetis impetum vivi cuius vix sustinetis furias insepulti? Nisi vero[*](sustinetis ... vero om. H) sustinuistis eos qui cum facibus ad curiam concurrerunt[*](concurr. k, Madv.: cucurr. cett. cum fascibus ad Castoris Lambin. (cf. Ascon. p. 33 13. Phil. xiv. 15): cum facibus ad Castoris HETab2: cum falcibus ac rastris b1), cum fascibus ad Castoris, cum gladiis toto foro volitaverunt[*](volitaverunt Wüst: -arunt codd.). caedi vidistis populum Romanum, contionem gladiis disturbari, cum audiretur silentio M. Caelius, tribunus plebis, vir et in re publica fortissimus, in suscepta[*](in sus. ΣH: et in sus. cett.) causa firmissimus, et bonorum voluntati, auctoritati[*](auctor. ΣE: atque ante auct. add. H: et add. Tδ) senatus deditus, et in hac Milonis sive invidia sive fortuna, singulari, divina, incredibili[*](incred. ΣH: et incred. cett.) fide.

sed iam satis multa de causa, extra causam etiam nimis fortasse multa. quid restat nisi ut orem obtesterque vos, iudices, ut eam misericordiam tribuatis fortissimo viro quam ipse non implorat, ego etiam repugnante hoc et imploro et exposco? nolite, si in nostro omnium fletu nullam lacrimam aspexistis[*](aspexeritis Σ) Milonis, si voltum semper eundem, si vocem, si orationem stabilem ac non mutatam videtis, hoc minus ei parcere: haud scio an multo etiam sit adiuvandus[*](etiam sit adiuv. HEδ: etiam adiuv. sit T: sit etiam adiuv. P.) magis. etenim si in gladiatoriis pugnis et in infimi[*](in infimi duo Oxx. ed R: om. in PHETδ) generis hominum[*](hominum PΣHb omnium ETα) condicione atque fortuna timidos et supplices[*](atque suppl. P) et ut vivere liceat obsecrantis etiam odisse solemus, fortis et animosos[*](atque anim. P (contra Severian. Rhet. L. p. 368)) et se acriter ipsos[*](ipsos PHb, Severian.: ipsi ETα) morti offerentis servari[*](servari ΣHb2, Severian.: -are PETab1) cupimus, eorumque nos magis miseret qui nostram misericordiam non requirunt quam qui illam efflagitant, quanto hoc magis in fortissimis civibus[*](civibus om. H) facere debemus!

me quidem, iudices, exanimant et interimunt hae voces Milonis quas audio adsidue et quibus intersum cotidie. valeant[*](valeant valeant valeant H), inquit valeant cives mei[*](mei cives valeant ΣH); sint incolumes, sint florentes, sint beati; stet haec urbs[*](urbs cara H) praeclara mihique patria carissima, quoquo modo erit merita de me[*](merita de me erit Tδ); tranquilla re publica mei cives, quoniam mihi cum illis non licet, sine me ipsi, sed propter[*](propter PΣH: per cett.) me tamen perfruantur. ego cedam atque abibo. si mihi bona re publica[*](bona re p PΣH: re p. bona ETwδ) frui non licuerit, at carebo mala, et quam primum[*](primam Ernesti) tetigero bene moratam et liberam civitatem, in ea conquiescam.

O frustra inquit mei[*](mihi P (contra Quintil. vi. 1. 27)) suscepti labores, o spes fallaces, o cogitationes[*](o cogit. ETδ, Quintil.: et cogit. P: cogit H) inanes meae! ego cum tribunus plebis re publica oppressa me[*](me om. H: fort. senatui me numeri gratia)) senatui dedissem[*](dedidissem Garatoni) quem exstinctum acceperam, equitibus Romanis quorum vires erant debiles, bonis viris qui omnem auctoritatem Clodianis armis abiecerant, mihi umquam bonorum praesidium defuturum putarem? ego cum te—mecum enim saepissime loquitur—patriae reddidissem, mihi putarem in patria non futurum[*](put. in patr. non fut. P: fut. in patr. non put. ΣHEw: non fut. in patr. put. Tδ) locum? Vbi nunc senatus est quem secuti sumus, ubi equites Romani illi[*](illi semel P), illi inquit tui? ubi studia municipiorum, ubi Italiae voces, ubi denique tua[*](tua illa P), M. Tulli, quae plurimis fuit auxilio, vox atque[*](atque PΣHE: et Tδ) defensio? mihine ea soli qui pro te totiens morti me obtuli nihil potest opitulari?

nec[*](neque H) vero haec, iudices, ut ego nunc, flens, sed hoc eodem[*](hoc eodem illo ΣH, cf. Tusc. iii. 31 hic est enim ille voltus semper idem, Att. i. 18. 3 instat hic nunc ille annus egregius) loquitur voltu quo videtis. negat enim se[*](se om. P, qui deficit in verbo insequenti: se post fecisse inser. Baiter), negat ingratis civibus fecisse quae fecerit, timidis et omnia pericula circumspicientibus[*](peric. circumsp. ΣHE: circumsp. peric. Tδ) non negat. plebem et infimam multitudinem, quae P. Clodio duce fortunis vestris imminebat, eam quo tutior esset vestra vita suam[*](suam H: om. ETδ) se fecisse commemorat, ut non modo virtute flecteret sed etiam tribus suis patrimoniis deleniret[*](deliniret Eα), nec timet ne, cum plebem muneribus placarit, vos non conciliarit meritis in rem publicam singularibus. senatus erga se benevolentiam temporibus his ipsis saepe esse perspectam, vestras vero et vestrorum ordinum occursationes, studia, sermones, quemcumque cursum fortuna ceperit[*](fortuna ceperit Ioergensen: fortunae ceperit Σ(?)H: fortuna dederit ETδ), secum se[*](se ΣH: om. cett.) ablaturum esse dicit.