Pro T. Annio Milone
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
meminit etiam vocem sibi[*](vocem sibi ΣHE: sibi vocem Tδ) praeconis modo defuisse, quam minime desiderarit, populi vero cunctis suffragiis, quod unum cupierit, se consulem declaratum; nunc denique, si haec arma[*](arma ΣHE: om. Tδ) contra se sint futura, sibi facinoris suspicionem, non facti crimen obstare. addit haec, quae certe vera sunt, fortis et sapientis viros non tam praemia sequi solere recte factorum quam ipsa recte facta; se nihil in vita nisi praeclarissime fecisse, si quidem nihil sit praestabilius viro quam periculis patriam liberare.
beatos esse quibus ea res honori fuerit a suis civibus, nec tamen eos miseros qui beneficio civis suos vicerint. sed tamen ex omnibus praemiis virtutis, si esset habenda ratio praemiorum, amplissimum esse praemium gloriam; esse hanc[*](hanc esse Σ) unam quae brevitatem[*](brevitatem Hb: -tate ETα) vitae posteritatis memoria consolaretur, quae efficeret ut absentes adessemus, mortui viveremus; hanc denique esse cuius gradibus etiam in caelum homines viderentur ascendere.
de me inquit semper populus Romanus, semper omnes gentes loquentur, nulla umquam obmutescet vetustas. quin hoc tempore ipso, cum omnes a meis[*](meis ΣHb2: suis ETδ: tuis Lambin.) inimicis faces invidiae meae subiciantur, tamen[*](tamen om. Σ) omni in[*](in om. Σ) hominum coetu gratiis agendis et gratulationibus habendis et omni sermone celebramur[*](celebramur Hb: -emur ETα). omitto Etruriae festos et actos et institutos dies. centesima lux est haec ab interitu P. Clodi et, opinor, altera. qua fines imperi populi Romani sunt, ea non solum fama iam de illo sed etiam laetitia peragravit. quam ob rem ubi corpus hoc sit non inquit laboro, quoniam omnibus in terris et iam versatur[*](versabitur Σ) et semper hic[*](hic ΣH: om. cett.) habitabit nominis mei gloria.
haec tu mecum saepe his absentibus, sed isdem audientibus haec ego tecum, Milo: te quidem, cum isto animo sis[*](sis H: es ETδ), satis laudare non possum, sed, quo est ista[*](ista ΣH: illa cett.) magis divina virtus, eo maiore a te dolore divellor. nec vero, si mihi eriperis[*](eripieris b2), reliqua est illa saltem[*](saltem ΣHw: tamen ETδ) ad consolandum querela[*](querella H) ut eis[*](eis his E) irasci possim a quibus tantum volnus accepero. non enim inimici mei te mihi eripient, sed amicissimi, non male aliquando de me meriti, sed semper optime. nullum mihi umquam, iudices[*](umq. iud. mihi Tδ), tantum dolorem inuretis—tametsi[*](tametsi H: etsi ETδ) quis potest esse tantus?—sed ne hunc quidem ipsum ut obliviscar quanti me semper feceritis. quae si vos cepit[*](ceperit Σ) oblivio[*](oblivio mei H: fort. quod si ... obl. mei (contra Arusian. K. vii. 497)) aut si in me aliquid offendistis, cur non id in[*](id in H: om. in ETδ) meo capite potius luitur quam Milonis? praeclare enim vixero, si quid mihi acciderit prius quam hoc tantum mali videro.
nunc me una consolatio sustentat, quod tibi, T. Anni, nullum a me amoris, nullum studi, nullum pietatis officium defuit. ego inimicitias potentium pro te appetivi; ego meum saepe corpus et vitam obieci armis inimicorum tuorum; ego me plurimis pro te supplicem abieci; bona, fortunas meas ac liberorum meorum in communionem tuorum temporum[*](temporum om. E) contuli; hoc denique ipso die, si qua[*](si qua ΣBH: si quae cett.) vis est parata, si qua[*](si qua ΣBHE: si quae Tδ) dimicatio[*](dimicatio diminutio E) capitis futura, deposco. quid iam restat? quid habeo quod faciam[*](quod fac. ΣBHb2: quid fac. cett.) pro tuis in me meritis nisi ut eam fortunam quaecumque erit tua ducam meam? non abnuo, non recuso[*](non abnuo, non recuso ΣBH: non recuso, non abnuo Tδ), vosque obsecro, iudices, ut vestra beneficia quae in me contulistis aut in huius salute[*](salutem BH) augeatis aut in eiusdem exitio occasura esse videatis.