Pro T. Annio Milone

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

nisi forte hoc etiam casu factum esse dicemus ut ante ipsum sacrarium bonae deae, quod est in fundo T.[*](T. om. PH Sergi P) Serti Galli, in primis honesti et ornati adulescentis, ante ipsam, inquam, bonam deam, cum proelium commisisset, primum illud volnus acciperet[*](acciperet PΣH: -erit ETwδ) quo taeterrimam mortem obiret, ut non absolutus iudicio illo nefario videretur, sed ad hanc insignem poenam reservatus. nec vero non eadem ira deorum hanc eius satellitibus iniecit amentiam ut sine imaginibus, sine cantu atque ludis, sine exsequiis, sine lamentis, sine[*](sine lamentis om. BH) laudationibus, sine funere, oblitus cruore et luto, spoliatus illius supremi diei celebritate cui cedere inimici etiam solent ambureretur[*](ambureretur PHδ: imbueretur ET) abiectus[*](etiam abiectus Tδ). non fuisse credo fas clarissimorum virorum formas illi taeterrimo parricidae aliquid decoris adferre, neque ullo in loco potius mortem eius lacerari quam in quo esset vita[*](vita esset ab1) damnata.

dura, me dius fidius, mihi[*](mihi ante me hab. Tδ) iam fortuna populi Romani et crudelis videbatur, quae tot annos illum in hanc rem publicam[*](in hac re p. PΣ) insultare pateretur. polluerat stupro sanctissimas religiones, senatus gravissima decreta perfregerat, pecunia se a[*](a PΣHb2: om. ETab1) iudicibus palam[*](palam ante se hab. ΣH) redemerat, vexarat[*](vexarat (-erat H) PHδ: vexaverat ET) in tribunatu senatum, omnium ordinum consensu pro salute rei publicae gesta resciderat, me patria expulerat, bona diripuerat, domum incenderat, liberos, coniugem meam vexarat, Cn. Pompeio nefarium bellum indixerat[*](induxerat P), magistratuum privatorumque caedis effecerat, domum mei fratris incenderat, vastarat Etruriam, multos sedibus ac fortunis eiecerat; instabat, urgebat; capere eius amentiam civitas, Italia, provinciae, regna non poterant; incidebantur iam domi leges quae nos[*](nos iam Ascon.) servis nostris[*](servis nostris ΣHE, Ascon.: nostris servis Tδ) addicerent; nihil erat cuiusquam, quod quidem ille adamasset, quod non hoc anno suum fore putaret.

obstabat eius cogitationibus nemo praeter Milonem. illum ipsum qui poterat obstare[*](obstare poterat P) novo reditu in gratiam[*](in gratiam gratia Σ) sibi[*](sibi Lambin.: quasi codd.) devinctum[*](devinctum PΣk: devictum HETδ) arbitrabatur; Caesaris potentiam suam[*](suam PΣH: suam potentiam ETδ) esse dicebat; bonorum animos in meo casu contempserat: Milo unus urgebat. hic di immortales, ut supra dixi, mentem illi perdito ac furioso dederunt ut huic faceret insidias. aliter perire pestis illa non potuit; numquam illum res publica suo iure esset ulta. senatus, credo, praetorem eum circumscripsisset. ne cum solebat quidem id facere, in privato eodem hoc aliquid profecerat.

an consules in praetore coercendo fortes fuissent? primum Milone occiso habuisset suos consules; deinde quis in[*](in om. ΣH) eo praetore consul fortis esset[*](fortis esset fuisset fortis H) per quem tribunum virtutem consularem crudelissime vexatam esse meminisset? oppressisset[*](oppressisset ΣHE: om. Tδ) omnia, possideret, teneret; lege nova, quae est inventa apud eum cum reliquis legibus Clodianis[*](quae est ... Clodianis del. Bake), servos nostros libertos suos effecisset[*](effecisset ΣH: fecisset cett.); postremo, nisi eum di immortales in eam mentem impulissent ut homo effeminatus fortissimum virum conaretur occidere, hodie rem publicam nullam haberetis.

an ille praetor, ille vero consul, si modo haec templa atque ipsa moenia stare eo vivo tam diu et consulatum eius exspectare potuissent, ille denique vivus mali nihil fecisset cui mortuo unus[*](cui mortuo unus scripsi: qui mortuo unus H: cui mortuus uno Ea: cum mortuus uno Tw: qui mortuus uno b) ex suis satellitibus[*](satellitibus Sex. Clodio duce add. codd. (ex Asconio, p. 33. 5): Sex. Clodio del. Madv., etiam duce ego) curiam incenderit? quo quid miserius, quid acerbius, quid luctuosius vidimus? templum sanctitatis, amplitudinis, mentis, consili publici, caput urbis[*](orbis ΣH), aram sociorum, portum omnium gentium, sedem ab universo populo concessam uni ordini, inflammari, exscindi, funestari, neque id fieri a multitudine imperita, quamquam esset miserum id ipsum, sed ab uno? qui cum tantum ausus sit ustor pro mortuo, quid signifer pro vivo non esset ausurus[*](ausurus H: ausus ETδ)? in curiam potissimum abiecit, ut eam mortuus incenderet quam vivus everterat.