Pro T. Annio Milone

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

etenim si id non negat ex quo nihil petit nisi ut ignoscatur, dubitaret[*](quod dubitaret H) id[*](id Hδ: is ET) fateri ex quo etiam praemia laudis essent petenda? nisi vero gratius putat esse vobis sui se capitis quam vestri[*](vestri ΣH: vestri ordinis cett.) defensorem fuisse; cum praesertim in tali[*](tali H: ea ETδ) confessione, si grati esse velletis, honores adsequeretur amplissimos. sin[*](sin ΣH: si TEδ) factum vobis non probaretur—quamquam qui poterat salus sua cuiquam non probari?—sed tamen si minus fortissimi viri virtus civibus grata cecidisset, magno animo constantique cederet ex ingrata civitate. nam quid esset ingratius quam[*](potius quam ΣH) laetari ceteros, lugere eum solum propter quem ceteri laetarentur?

quamquam hoc animo semper fuimus omnes[*](fuimus omn. ΣHw: omn. fuimus cett.) in patriae proditoribus opprimendis ut, quoniam futura esset nostra[*](fut. esset nostra H: nostra fut. esset ETδ) gloria, periculum quoque et invidiam nostram putaremus. nam quae mihi tribuenda ipsi[*](ipsi trib. ΣET: trib. ipsa H) laus esset, cum tantum in consulatu meo[*](meo om. H) pro vobis ac liberis vestris ausus essem, si id quod[*](quod cum E) conabar sine maximis dimicationibus[*](cogitationibus H) meis me esse ausurum arbitrarer? quae mulier interficere[*](interficere post civem hab. T) sceleratum ac perniciosum civem non auderet, si periculum non timeret? proposita invidia, morte, poena qui nihilo segnius rem publicam defendit, is vir vere putandus est. populi grati est praemiis adficere bene meritos de re publica civis, viri[*](civis viri om. H) fortis ne suppliciis quidem moveri ut fortiter fecisse paeniteat.

quam ob rem uteretur eadem confessione T. Annius qua Ahala, qua Nasica, qua Opimius, qua Marius, qua nosmet ipsi, et, si grata res publica[*](publica om. H) esset, laetaretur; si ingrata[*](sin ingrata Σ), tamen in gravi fortuna conscientia sua niteretur.

sed huius benefici gratiam, iudices, Fortuna[*](Fortuna om. H) populi Romani et vestra felicitas et di immortales sibi deberi putant. nec vero quisquam aliter arbitrari potest, nisi qui nullam vim esse ducit numenque[*](numenque ΣH: -ve cett.) divinum, quem neque imperi nostri magnitudo nec sol[*](nec sol ΣH: neque sol cett.) ille nec caeli signorumque motus nec vicissitudines rerum atque ordines movent neque, id quod maximum est, maiorum nostrorum[*](nostrorum ΣHw: om. ETδ) sapientia, qui sacra, qui caerimonias, qui auspicia et ipsi sanctissime coluerunt et nobis suis posteris prodiderunt.

est, est[*](est, est ΣHb2: est T: est igitur E: et est ab1) illa vis profecto[*](illa vis prof. ΣBH: prof. illa vis cett.), neque in his corporibus atque in hac imbecillitate nostra inest quiddam quod vigeat et sentiat, non inest in hoc tanto naturae tamque[*](tamque ΣH: tam cett.) praeclaro motu. Nisi forte idcirco non putant quia non apparet nec cernitur, proinde quasi nostram ipsam mentem qua sapimus, qua providemus, qua haec ipsa agimus ac dicimus, videre ac plane[*](ac plane ΣBH: aut plane cett.) qualis aut ubi sit sentire possimus. ea vis igitur ipsa[*](igitur ipsa ΣBE: ipsa igitur T: igitur Hδ) quae saepe incredibilis huic urbi felicitates atque opes attulit illam perniciem exstinxit ac sustulit, cui primum mentem iniecit ut vi inritare ferroque lacessere fortissimum virum auderet vincereturque ab eo quem si vicisset habiturus esset impunitatem et licentiam sempiternam.

non est humano consilio, ne mediocri quidem, iudices, deorum immortalium cura res illa perfecta. regiones[*](regiones ΣH: religiones ETδ) me hercule[*](me hercules ΣH (cf. Orat. 157)) ipsae quae[*](quae HE: quae tum W: quae cum Tδ) illam beluam cadere viderunt, commosse[*](commovisse E) se videntur et ius in illo suum retinuisse. vos enim iam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, imploro atque testor[*](testor H et Quintil. xi. 1. 34: obtestor ETδ), vosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et aequales, quas ille praeceps amentia caesis prostratisque sanctissimis lucis substructionum insanis molibus oppresserat[*](impresserat H); vestrae tum[*](tum ΣH: tum arae vestrae cett.: tum irae, vestrae Richter) religiones viguerunt, vestra vis valuit, quam ille omni scelere polluerat; tuque ex tuo edito monte Latiari[*](Latiari ΣHTa (-rei Ta): -aret W: -aris E: -alis b), sancte Iuppiter, cuius ille lacus[*](lucus Σ), nemora finisque saepe omni nefario stupro et scelere macularat, aliquando ad eum puniendum[*](poeniendum T) oculos aperuisti[*](aperuistis H): vobis illae, vobis vestro in conspectu serae, sed iustae tamen et debitae poenae solutae sunt.