Pro T. Annio Milone
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
quamquam haec quidem iam tolerabilia videbantur, etsi aequabiliter in rem publicam, in privatos, in longinquos, in propinquos, in alienos, in suos inruebat, sed nescio quo modo usu iam[*](iam hoc loco hab. H, ante usu Tδ, om. ΣE) obduruerat et percalluerat civitatis incredibilis patientia: quae vero aderant iam et impendebant, quonam modo ea aut depellere potuissetis aut ferre? imperium ille si nactus esset, omitto socios, exteras[*](externas Σ) nationes, reges, tetrarchas; vota enim faceretis ut in eos se potius immitteret[*](inmitteret ΣHE: mitteret TWδ) quam in vestras possessiones, vestra tecta, vestras pecunias[*](vestras pecunias, vestra tecta TW pecunias bis hab. ΣHb2: semel ETδ): pecunias dico? a liberis, me dius fidius, et a coniugibus vestris numquam ille effrenatas suas libidines cohibuisset. fingi haec putatis[*](putatis haec ΣBH) quae patent, quae[*](patentur haec quae H) nota sunt omnibus, quae tenentur, servorum exercitus illum in urbe conscripturum fuisse, per quos totam rem publicam resque privatas omnium possideret?
quam ob rem si cruentum gladium tenens clamaret T. Annius: adeste, quaeso, atque audite, cives! P. Clodium interfeci, eius furores, quos nullis iam legibus, nullis iudiciis frenare poteramus, hoc ferro et hac dextera a cervicibus vestris reppuli, per me ut unum ius aequitas, leges libertas, pudor pudicitia maneret[*](maneret BHETa: -erent b) in civitate[*](in civitate ante leges hab. ΣBH. post leges E, ante maneret Tδ; hoc loco posuit Zielinski (numeri gratia)), esset vero timendum quonam modo id ferret civitas! nunc enim quis est qui non probet, qui non laudet, qui non unum post hominum memoriam T. Annium plurimum rei publicae profuisse, maxima laetitia populum Romanum, cunctam Italiam, nationes omnis adfecisse et[*](affecisse et ΣHδ: affecisset E: affecisse T) dicat et sentiat? non queo vetera illa populi Romani gaudia quanta fuerint iudicare: multas tamen iam summorum imperatorum clarissimas victorias aetas nostra vidit, quarum nulla neque tam diuturnam laetitiam attulit[*](laet. attulit ΣH: attulit laet. cett.) nec tantam.
mandate hoc memoriae, iudices. spero multa vos liberosque vestros in re publica bona[*](bona Hb: multa bona TWa: vestra bona E) esse visuros: in eis[*](eis Garatoni: his codd.) singulis ita semper existimabitis, vivo P. Clodio nihil eorum[*](eorum ET: horum ΣHb2 (nihil eorum ... P Clodio vivo om. ab1)) vos visuros fuisse. in spem maximam et, quem ad modum confido, verissimam sumus adducti, hunc ipsum annum, hoc[*](hoc ΣH: hoc ipso cett.) summo viro consule, compressa hominum licentia, cupiditatibus confractis[*](confractis H: fractis cett. (Σ)), legibus et iudiciis constitutis, salutarem civitati fore. num quis igitur est[*](igitur est ΣH: est igitur ET) tam demens qui hoc P. Clodio vivo contingere potuisse arbitretur[*](arbitretur Naugerius (1): -traretur codd.)? quid? ea quae tenetis privata atque vestra dominante homine furioso quod ius perpetuae possessionis[*](possessionis b, edd. VR: possessiones HETa) habere potuissent?
non timeo, iudices, ne odio mearum[*](inimic. mearum T) inimicitiarum inflammatus libentius haec in illum evomere videar quam verius. etenim si[*](si etsi H) praecipuum[*](praecipue meus Richter) esse debebat, tamen ita communis erat omnium ille hostis ut in communi odio paene aequaliter versaretur odium meum. non potest dici satis, ne cogitari quidem, quantum in illo sceleris, quantum exiti fuerit.
quin sic attendite, iudices[*](iudĩces nempe. de interitu P. Clodi add. H: nempe haec est quaestio de interitu P. Clodi add. ETδ, ego delevi). fingite animis—liberae sunt enim[*](sunt enim ΣBE: enim sunt HTδ) nostrae cogitationes et quae volunt sic intuentur ut ea cernimus quae videmus[*](cernamus quae videmus ΣB: cernamus quae non videmus H (cf. Quintil. ix. 2. 41))—fingite igitur cogitatione imaginem huius condicionis meae, si possimus[*](possimus H: -sum id (vel iã) Σ: -sim Tδ: -sum E) efficere Milonem ut[*](Mil. ut H: ut Mil. ETδ) absolvatis, sed ita si P. Clodius revixerit—quid voltu[*](voltu Hδ: -um T: -us E) extimuistis? quonam modo ille vos vivus adficeret[*](adficeret ΣHb2: adfecerat Tδ: efficeret E) quos mortuus[*](mortuos H) inani cogitatione percussit[*](perculsit E)? quid? si ipse Cn. Pompeius, qui ea virtute ac fortuna est ut ea potuerit semper quae nemo praeter illum, si is, inquam, potuisset aut quaestionem de morte P. Clodi ferre aut ipsum ab inferis excitare, utrum putatis potius facturum[*](facturum esse H) fuisse? etiam si propter amicitiam vellet illum ab inferis evocare[*](evoc. ΣHW: avoc. ETδ), propter rem publicam non fecisset. eius igitur mortis sedetis ultores cuius vitam si putetis per vos restitui posse nolitis[*](nolitis Hδ, Quintil. v. 14. 2, Isidorus ii. 9: nolletis ET), et de eius nece lata quaestio est qui si lege eadem reviviscere posset, ista lex lata numquam[*](ista lex lata numq. Σ: ista lex numq. lata H: lata lex numq. cett.) esset. huius ergo interfector si esset, in confitendo ab eisne[*](iisne b2, ed. R: hisne (om. ne H) HETab1) poenam timeret quos liberavisset?
Graeci homines deorum honores tribuunt eis viris qui tyrannos necaverunt—quae ego vidi Athenis, quae in aliis[*](in aliis H: aliis in ETδ) urbibus Graeciae! quas res divinas talibus institutas viris, quos cantus, quae carmina! prope ad immortalitatis[*](immortalitatem Tδ) et religionem et memoriam consecrantur—vos tanti conservatorem populi, tanti sceleris ultorem non modo honoribus nullis adficietis sed etiam ad supplicium rapi patiemini? confiteretur, confiteretur, inquam, si fecisset, et magno[*](et magno magno Σ) animo et libenter[*](libente H), se fecisse[*](se fec. H: fec. se cett. esset ΣH: esset ei ETα) libertatis omnium causa quod esset non confitendum modo sed etiam vere[*](sed etiam vere ΣH: verum etiam cett.: verum etiam vere Lambin.) praedicandum.