Pro T. Annio Milone
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
quod vero in illo loco atque illis publicorum praesidiorum copiis circumfusus sedet, satis declarat se non terrorem inferre vobis—quid enim minus illo dignum quam cogere ut vos eum[*](ut vos eum ETδ: ut vuum Σ: ut vos H (eum ut vos eum Asconii cod. S, eum codd. PM)) condemnetis in quem animadvertere ipse et more maiorum et suo iure possit[*](possit Σ, A. Eberhard: posset cett.)?—, sed praesidio esse, ut intellegatis contra hesternam illam contionem licere vobis quod sentiatis libere iudicare.
nec vero me, iudices, Clodianum crimen movet, nec tam sum demens tamque vestri sensus ignarus atque expers ut nesciam quid de morte Clodi sentiatis. de qua si iam nollem ita diluere crimen ut dilui, tamen impune Miloni palam clamare ac mentiri gloriose liceret: occidi[*](occidi bis ETδ, Quintil. ix. 3. 28, Aquila Rom. Rhet. L. p. 27: semel H, Quintil. v. 11. 12 codd. BΣ, Isidorus, ii. 21. 31), occidi, non Sp. Maelium qui annona levanda iacturisque rei familiaris, quia nimis amplecti plebem videbatur[*](videbatur P, Quintil. v. 11. 12: putabatur HETδ), in suspicionem incidit regni appetendi, non Ti. Gracchum qui conlegae magistratum per seditionem abrogavit[*](abrogavit PBHδ: -abit E: -abat T), quorum interfectores implerunt[*](impleverunt P) orbem terrarum nominis sui gloria, sed eum— auderet enim dicere, cum patriam periculo suo[*](suo om. Quintil.) liberasset— cuius nefandum adulterium in pulvinaribus sanctissimis nobilissimae feminae comprehenderunt;
eum cuius supplicio senatus sollemnis religiones expiandas saepe censuit; eum quem cum sorore germana nefarium stuprum fecisse L.[*](L. om. BH) Lucullus iuratus se quaestionibus habitis dixit comperisse; eum qui civem quem senatus, quem populus Romanus[*](Romanus PΣH: om. ETδ), quem omnes gentes[*](gentes om. P) urbis ac vitae civium conservatorem iudicarant[*](iudicarant PΣH: -abant ETδ) servorum armis exterminavit; eum qui regna dedit, ademit, orbem terrarum quibuscum voluit partitus est; eum qui plurimis caedibus in foro factis singulari[*](in singulari ΣH) virtute et gloria civem domum vi et armis compulit; eum cui nihil umquam nefas fuit[*](fuit sit H) nec in facinore nec[*](nec ... nec neque ... neque ΣH) in libidine; eum qui aedem nympharum incendit ut memoriam publicam recensionis tabulis publicis impressam exstingueret;
eum denique cui iam nulla lex[*](lex nulla T) erat, nullum civile ius, nulli possessionum termini, qui non calumnia litium, non iniustis vindiciis ac sacramentis alienos fundos, sed castris, exercitu, signis inferendis petebat; qui non solum Etruscos—eos enim penitus contempserat—sed hunc P.[*](P. H: C. (vel T.) P teste Zuretti: c. p ETWa: Cn. Pompeium b) Varium[*](Varium PETW: Varum H: narrum a: virum b), fortissimum atque optimum civem, iudicem nostrum, pellere possessionibus armis castrisque conatus est, qui cum architectis et decempedis villas multorum hortosque peragrabat, qui Ianiculo et Alpibus spem possessionum terminarat[*](terminarat P: -abat HETδ) suarum, qui cum ab equite Romano splendido et forti, M.[*](forti, M. fortissimo H) Paconio, non impetrasset, ut sibi insulam in lacu Prilio[*](Prilio P: Prelio Ha: Perelio ET) venderet, repente lintribus in eam insulam materiem[*](materiem PΣH: -iam BETδ), calcem, caementa, harenam[*](harenam ΣBHb2: arma cett. (P)) convexit dominoque trans ripam inspectante non dubitavit aedificium exstruere[*](exstruere aed. P) in alieno; qui huic T. Furfanio, cui viro, di immortales!—
quid enim ego de muliercula Scantia[*](Scantia Stantia P: Sanctia Hδ), quid de adulescente P. Aponio[*](P. Aponio scripsi: Papinio P: Aponio HEδ: Apinio T) dicam? quorum utrique mortem est minatus[*](minatus ΣH: minitatus PETδ cf. Zielinski, Philol. 1906, p. 615)), nisi sibi hortorum possessione cessissent[*](cessissent PH: -isset ETδ)—; sed ausum[*](ausus P1E) esse T.[*](esse T. Richter: esset ΣHE: esse PTδ) Furfanio dicere, si sibi pecuniam quantam posceret[*](posceret H: poposcerat PETδ) non dedisset, mortuum se in domum eius inlaturum, qua invidia huic esset tali viro conflagrandum; qui Appium fratrem, hominem mihi coniunctum fidissima gratia, absentem de possessione fundi deiecit; qui parietem sic per vestibulum sororis instituit ducere, sic agere fundamenta ut sororem non modo vestibulo privaret sed omni aditu et limine.[*](lumine H (contra B))