Pro C. Rabirio Postumo

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. IV. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

quam ob rem illud maneat et fixum sit quod neque moveri neque mutari potest; in quo aequi sperasse Postumum dicunt, peccasse iniqui, ipse etiam insanisse se confitetur, quod suam, quod amicorum pecuniam regi crediderit cum tanto fortunarum suarum periculo, hoc quidem semel suscepto atque contracto perpetienda illa fuerunt ut se aliquando ac suos vindicaret. itaque obicias licet quam voles saepe palliatum fuisse, aliqua habuisse non Romani hominis insignia, quotiens eorum quippiam dices, totiens unum dices atque idem illud, temere hunc pecuniam regi credidisse, suas fortunas atque famam libidini regiae commisisse.

fecerat temere, fateor; mutari factum iam nullo modo poterat; aut pallium sumendum Alexandreae ut ei Romae togato esse liceret, aut omnes fortunae abiciendae, si togam retinuisset. deliciarum causa et voluptatis non modo notos civis Romanos, sed et nobilis adulescentis et quosdam etiam senatores summo loco natos non in hortis aut suburbanis suis, sed Neapoli,

in celeberrimo oppido, in tunica pulla saepe vidi, ibidem multi viderunt chlamydatum illum L. Sullam imperatorem. L. vero Scipionis, qui bellum in Asia gessit Antiochumque devicit, non solum cum chlamyde sed etiam cum crepidis in Capitolio statuam videtis; quorum impunitas fuit non modo a iudicio sed etiam a sermone. facilius certe P. Rutilium Rufum necessitatis excusatio defendet; qui cum a Mithridate Mytilenis oppressus esset, crudelitatem regis in togatos vestitus mutatione vitavit. ergo ille P. Rutilius qui documentum fuit hominibus nostris virtutis, antiquitatis, prudentiae, consularis homo soccos habuit et pallium; nec vero id homini quisquam sed tempori adsignandum putavit; Postumo crimen vestitus adferet is in quo spes fuit posse sese aliquando ad fortunas suas pervenire?

nam ut ventum est Alexandream, iudices, haec una ratio a rege proposita Postumo est servandae pecuniae, si curationem et quasi dispensationem regiam suscepisset. id autem facere non poterat, nisi dioecetes—hoc enim nomine utitur qui ea regit—esset constitutus. odiosum negotium Postumo videbatur, sed erat nulla omnino recusatio; molestum etiam nomen ipsum, sed res habebat nomen hoc apud illos, non hic imposuerat. oderat vestitum etiam illum, sed sine eo nec nomen illud poterat nec munus tueri. ergo

aderat vis
ut ait poeta ille noster,
  1. quae summas frangit infirmatque opes.

moreretur, inquies; nam id sequitur. fecisset certe, si sine maximo dedecore tam impeditis suis rebus potuisset emori. noli igitur fortunam convertere in culpam neque regis iniuriam huius crimen putare nec consilium ex necessitate nec voluntatem ex vi interpretari, nisi forte eos etiam qui in hostis aut in praedones inciderint, si aliter quippiam coacti faciant ac liberi, vituperandos putes. nemo nostrum ignorat, etiam si experti non sumus, consuetudinem regiam. regum autem sunt haec imperia:

animadverte ac dicto pare
et
praeter rogitatum si plus
et illae minae:
  1. si te secundo lumine hic offendero,
  2. moriere;
quae non ut delectemur solum legere et spectare debemus, sed ut cavere etiam et effugere discamus.

at ex hoc ipso crimen exoritur. ait enim, Gabinio pecuniam Postumus cum cogeret, decumas imperatarum pecuniarum sibi coegisse. non intellego hoc quale sit, utrum accessionem decumae, ut nostri facere coactores solent in centesima, an decessionem de summa fecerit. si accessionem, undecim milia talentum ad Gabinium pervenerunt. at non modo abs te decem milia obiecta sunt sed etiam ab his aestimata.

addo illud etiam: qui tandem convenit aut tam gravi onere tributorum ad tantam pecuniam cogendam mille talentum accessionem esse factam aut in tanta mercede hominis, ut vis, avarissimi mille talentum decessionem esse concessam? neque enim fuit Gabini remittere tantum de suo nec regis imponere tantum pati suis. at erunt testes legati Alexandrini. ei nihil in Gabinium dixerunt; immo ei Gabinium laudaverunt. Vbi ergo ille mos, ubi consuetudo iudiciorum, ubi exempla? solet is dicere in eum qui pecuniam redegit qui in illum cuius nomine ea pecunia redigeretur non dixerit?

age, si is qui non dixit solet, etiamne is solet qui laudavit? isdem testibus, et quidem non productis, sed dictis testium recitatis, quasi praeiudicata res ad has causas deferri solet. et ait etiam meus familiaris et necessarius eandem causam Alexandrinis fuisse cur laudarent Gabinium quae mihi fuerit cur eundem defenderem. mihi, C. Memmi, causa defendendi Gabini fuit reconciliatio gratiae. neque me vero paenitet mortalis inimicitias, sempiternas amicitias habere.