Pro C. Rabirio Postumo
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. IV. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
nam si me invitum putas, ne Cn. Pompei animum offenderem, defendisse causam, et illum et me vehementer ignoras. neque enim Pompeius me sua causa quicquam facere voluisset invitum, neque ego cui omnium civium libertas carissima fuisset meam proiecissem. nec, quam diu inimicissimus Gabinio fui, non amicissimus mihi Cn. Pompeius fuit, nec, postea quam illius auctoritate eam dedi veniam quam debui, quicquam simulate feci, ne cum mea perfidia illi etiam ipsi facerem cui beneficium dedissem iniuriam. nam non redeundo in gratiam cum inimico non violabam Pompeium; si per eum reductus insidiose redissem, me scilicet maxime, sed proxime illum quoque fefellissem.
ac de me omittamus; ad Alexandrinos istos revertamur. quod habent os, quam audaciam! modo vobis inspectantibus in iudicio Gabini tertio quoque verbo excitabantur; negabant pecuniam Gabinio datam. recitabatur identidem Pompei testimonium regem ad se scripsisse nullam pecuniam Gabinio nisi in rem militarem datam. non est, inquit, tum Alexandrinis testibus creditum. quid postea? creditur nunc. quam ob rem? quia nunc aiunt quod tum negabant.
quid ergo? ista condicio est testium ut, quibus creditum non sit negantibus, isdem credatur dicentibus? at, si verum tum severissima fronte dixerunt, nunc mentiuntur; si tum mentiti sunt, doceant nos verum quo voltu soleant dicere. audiebamus Alexandream, nunc cognoscimus. illinc omnes praestigiae, illinc, inquam, omnes fallaciae, omnia denique ab eis mimorum argumenta nata sunt. nec mihi longius quicquam est, iudices, quam videre hominum voltus.
dixerunt hic modo nobiscum ad haec subsellia, quibus superciliis renuentes huic decem milium crimini! iam nostis insulsitatem Graecorum; umeris gestum agebant tum temporis, credo, causa; nunc scilicet tempus nullum est. Vbi semel quis peieraverit, ei credi postea, etiam si per pluris deos iuret, non oportet, praesertim, iudices, cum in his iudiciis ne locus quidem novo testi soleat esse ob eamque causam idem iudices retineantur qui fuerint de reo, ut eis nota sint omnia neve quid fingi novi possit.
---
Qvo ea pecvnia perveneritnon suis propriis iudiciis in reum facti condemnari solent. itaque si aut praedes dedisset Gabinius aut tantum ex eius bonis quanta summa litium fuisset populus recepisset, quamvis magna ad Postumum ab eo pecunia pervenisset, non redigeretur; ut intellegi facile possit, quod ex ea pecunia quae ad aliquem reum qui damnatus est venisset, pervenisse ad aliquem in illo primo iudicio planum factum sit, id hoc genere iudici redigi solere. nunc vero quid agitur? ubi terrarum sumus? quid tam perversum, tam praeposterum dici aut excogitari potest?
accusatur is qui non abstulit a rege, sicut Gabinius iudicatus est, sed qui maximam regi pecuniam credidit. ergo is Gabinio dedit qui non huic reddidit. itane? age, cedo, cum is qui pecuniam Postumo debuit non huic, sed Gabinio dederit, condemnato Gabinio utrum illi quo ea pecunia pervenerit an huic dicenda causa est? at habet et celat. sunt enim qui ita loquantur. quod genus tandem est istud ostentationis et gloriae? si nihil habuisset umquam, tamen, si quaesisset, cur se dissimularet habere causa non esset. qui vero duo lauta et copiosa patrimonia accepisset remque praeterea bonis et honestis rationibus auxisset, quid esset tandem causae cur existimari vellet nihil habere?
an, cum credebat inductus usuris, id agebat ut haberet quam plurimum; postea quam exegit quod crediderat, ut existimaretur egere? novum genus hoc gloriae concupiscit. dominatus est enim, inquit, Alexandreae. immo vero in superbissimo dominatu fuit; pertulit ipse custodiam, vidit in vinclis familiaris suos, mors ob oculos saepe versata est, nudus atque egens ad extremum fugit e regno.
at permutata aliquando pecunia est, delatae naves Postumi Puteolos sunt, auditae visaeque merces. fallaces quidem et fucosae e chartis et linteis et vitro; quibus cum multae naves refertae fuissent, naulum non potuit parari. cataplus ille Puteolanus, sermo illius temporis, vectorumque cursus atque ostentatio, tum subinvisum apud malivolos Postumi nomen propter opinionem pecuniae nescio quam aestatem unam, non pluris, auris refersit istis sermonibus.