Pro C. Rabirio Postumo

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. IV. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

esto simul etiam sollicitudo aliqua et legum et iudiciorum maior quidam metus. nos ista numquam contempsimus—ita enim disputabant—sed hanc vitam quietam atque otiosam secuti sumus; quae quoniam honore caret, careat etiam molestia. tam es tu iudex eques quam ego senator. ita est, sed tu istud petisti, ego hoc cogor. qua re aut iudici mihi non esse liceat, aut lege senatoria non teneri.

hoc vos, equites Romani, ius a patribus acceptum amittetis? moneo ne faciatis. rapientur homines in haec iudicia ex omni non modo invidia sed sermone malivolorum, nisi cavetis. si iam vobis nuntiaretur in senatu sententias dici ut his legibus teneremini, concurrendum ad curiam putaretis; si lex ferretur, convolaretis ad rostra. vos senatus liberos hac lege esse voluit, populus numquam adligavit, soluti huc convenistis; ne constricti discedatis cavete.

nam, si Postumo fraudi fuerit, qui nec tribunus nec praefectus nec ex Italia comes nec familiaris Gabini fuit, quonam se modo defendent posthac qui vestri ordinis cum magistratibus nostris fuerint his causis implicati?

tu, inquit, Gabinium ut regem reduceret impulisti. non patitur mea me iam fides de Gabinio gravius agere. quem enim ex tantis inimicitiis receptum in gratiam summo studio defenderim, hunc adflictum violare non debeo. Quocum me si ante Cn. Pompei auctoritas in gratiam non reduxisset, nunc iam ipsius fortuna reduceret.

sed tamen, cum ita dicis, Postumi impulsu Gabinium profectum Alexandream, si defensioni Gabini fidem non habes, obliviscerisne etiam accusationis tuae? Gabinius se id fecisse dicebat rei publicae causa, quod classem Archelai timeret, quod mare refertum fore praedonum putaret; lege etiam id sibi licuisse dicebat. tu inimicus negas. ignosco, et eo magis quod est contra illud iudicatum. redeo igitur ad crimen et accusationem tuam.

quid vociferabare? decem milia talentum Gabinio esse promissa. auctor videlicet perblandus reperiendus fuit qui hominem, ut tu vis, avarissimum exoraret, HS bis miliens et quadringentiens ne magno opere contemneret. Gabinius illud, quoquo consilio fecit, fecit certe suo; quaecumque mens illa fuit, Gabini fuit. Sive ille, ut ipse dicebat, gloriam, sive, ut tu vis, pecuniam quaesivit, sibi, non Rabirio quaesivit; Rabirius enim non Gabini comes vel sectator nec ad Gabini, cuius id negotium non erat, sed ad P. Lentuli, clarissimi viri, auctoritatem a senatu profectam et consilio certo et spe non dubia Roma contenderat.

at dioecetes fuit regius. et quidem in custodia etiam fuit regia et vis vitae eius adlata paene est; multa praeterea quae libido regis, quae necessitas coegit perferre, pertulit. quarum omnium rerum una reprehensio est quod regnum intrarit, quod potestati se regis commiserit. verum si quaerimus, stulte. quid enim stultius quam equitem Romanum ex hac urbe, huius, inquam, rei publicae civem, quae est una maxime et fuit semper libera, venire in eum locum ubi parendum alteri et serviendum sit?

sed ego in hoc tamen Postumo non ignoscam, homini mediocriter docto, in quo videam sapientissimos homines esse lapsos? virum unum totius Graeciae facile doctissimum, Platonem, iniquitate Dionysi, Siciliae tyranni, cui se ille commiserat, in maximis periculis insidiisque esse versatum accepimus; Callisthenem, doctum hominem, comitem Magni Alexandri, ab Alexandro necatum; Demetrium, qui Phalereus vocitatus est, et ex re publica Atheniensi, quam optime gesserat, et ex doctrina nobilem et clarum, in eodem isto Aegyptio regno aspide ad corpus admota vita esse privatum.

plane confiteor fieri nihil posse dementius quam scientem in eum locum venire ubi libertatem sis perditurus. sed huius ipsius facti stultitiam alia iam superior stultitia defendit, quae facit ut hoc stultissimum facinus, quod in regnum venerit, quod se regi commiserit, sapienter factum esse videatur, si quidem non tam semper stulti quam sero sapientis est, cum stultitia sua impeditus sit, quoquo modo possit se expedire.