Pro M. Scauro
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
quod si te omen nominis vestri forte duxit, nos tamen id more maiorum, quia faustum putamus, non ad perniciem, verum[*](perniciem valere verum Beier) ad salutem interpretamur. sed omnis ista celeritas ac festinatio, quod inquisitionem, quod priorem actionem totam sustulisti, illud patefecit et inlustravit quod occultum tamen non erat, non esse hoc iudicium iudici, sed comitiorum consularium causa comparatum.
hic ego Appium Claudium, consulem fortissimum atque ornatissimum virum mecumque, ut spero, fideli in gratiam reditu firmoque coniunctum, nullo loco, iudices, vituperabo. fuerint[*](fuerant A: corr. Francken) enim eae partes aut eius quem id facere dolor et[*](dolor et Mai: doleret A) suspicio sua coegit, aut eius qui has sibi partis depoposcit, quod aut non[*](non A: om. T) animadvertebat quem violaret, aut facilem sibi fore in gratiam reditum[*](in gratiam red. A: red. in gratia T) arbitrabatur;
ego tantum dicam quod et causae satis et in illum minime durum aut asperum possit esse. quid enim habet turpitudinis Appium Claudium M. Scauro esse inimicum? quid? avus[*](avos AT) eius[*](eius T: om. A) P. Africano non fuit, quid? mihi ipsi idem iste, quid? ego illi? quae inimicitiae dolorem utrique nostrum fortasse aliquando, dedecus vero certe numquam attulerunt.
successori[*](successum A) decessor invidit, voluit[*](voluit T: et voluit A) eum quam maxime offensum quo magis ipsius memoria excelleret[*](memoria excelleret T: memoriam lacesseret A); res non modo non abhorrens a consuetudine sed usitata etiam et valde pervagata[*](etiam et valde pervagata T: etiam num et vulgata A). neque vero tam[*](tam A: tamen T: om. Ascon.) haec ipsa cotidiana res Appium Claudium illa humanitate et sapientia praeditum per se ipsa movisset, nisi hunc C. Claudi[*](C.: om. Ascon.), fratris sui, competitorem fore putasset.
qui sive patricius sive plebeius esset—nondum[*](nondum T, Ascon.: non A) enim certum constituerat[*](constitutum erat Ascon.)—cum hoc[*](hoc illo Ascon.) sibi[*](sibi T, Ascon.: sibi certum A) contentionem fore putabat[*](neque vero ... putabat hab. Asconius circa medivm), Appius autem hoc maiorem etiam quod illum in pontificatus petitione, in saliatu, in ceteris meminerat fuisse patricium. quam ob rem se consule neque repelli fratrem volebat neque, iste[*](iste Müller: ipse T: om. A) si patricius esset, parem Scauro fore videbat, nisi hunc aliquo aut metu aut infamia perculisset.
ego id fratri in honore fratris amplissimo non concedendum putem, praesertim qui[*](qui A: qum T) quid amor fraternus valeat paene praeter ceteros sentiam? at enim frater iam non petit. quid tum? si ille retentus a cuncta Asia supplice, si a negotiatoribus, si a publicanis, si ab omnibus sociis, civibus exoratus anteposuit honori suo commoda salutemque provinciae, propterea putas semel[*](putas semel A: putassentvel (Peyron) T) exulceratum animum tam facile potuisse sanari?
quamquam in istis omnibus rebus, praesertim apud homines barbaros, opinio plus valet saepe quam res ipsa. persuasum est Sardis se nihil Appio gratius esse facturos quam si de Scauri fama detraxerint; multorum etiam spe commodorum praemiorumque ducuntur; omnia consulem putant posse, praesertim ultro pollicentem. de quo plura iam non dicam.
quamquam ea quae dixi non secus dixi quam si eius frater essem, non is qui et est et qui[*](et qui et inique Francken: fort. excidit parum fraterne) multa dixit, sed is qui ego esse in meum consuevi. generi igitur toti[*](toti Müller: totius A) accusationis resistere, iudices, debetis, in quo nihil more, nihil modo[*](nihil modo Niebuhr: nihil mode A: del. Francken), nihil considerate, nihil integre, contra improbe, turbide, festinanter, rapide[*](rapide cupide Beier) omnia[*](omnia, omnia Cramer) conspiratione, imperio, auctoritate, spe, minis videtis esse suscepta.
venio nunc ad testis, in quibus docebo non modo nullam fidem et auctoritatem sed ne speciem quidem esse aut imaginem testium. etenim fidem primum ipsa tollit consensio, quae patefacta est compromisso Sardorum et coniuratione recitata; deinde illa cupiditas quae suscepta est spe et promissione[*](promissione Mai: pr ... A) praemiorum; postremo ipsa natio, cuius tanta vanitas est ut libertatem a servitute nulla re alia nisi mentiendi licentia distinguendam putent.
neque ego[*](ego aio Heinrich) Sardorum querelis moveri nos numquam dico[*](dico suppl. Beier (fort. neque nego ... nos non numquam)) oportere. non sum aut tam inhumanus aut tam alienus a Sardis, praesertim cum frater meus nuper ab eis[*](iis Müller: his A) decesserit, cum rei frumentariae[*](frumentariae Mai: .. u ... A) Cn. Pompei missu praefuisset, qui et ipse illis pro sua fide et humanitate consuluit et eis vicissim percarus et iucundus fuit.
pateat vero hoc perfugium dolori, pateat iustis querelis, coniurationi[*](coniuratiovi A: corr. Beier) via intercludatur, obsaepiatur[*](obsaepiatur Peyron: obsidiatur A) insidiis, neque hoc in Sardis magis quam in Gallis, in Afris, in Hispanis. damnatus est T. Albucius[*](T. Beier: L. A), C. Megaboccus[*](C. et C. Mai)[*](Megabocchus Heinrich, cf. Att. ii. 7. 3 (Μεγάβακχον quendam nominat Plutarch. Crass. 25)) ex Sardinia non nullis etiam laudantibus Sardis. ita fidem maiorem varietas ipsa faciebat. testibus enim aequis, tabulis incorruptis tenebantur.
nunc est una vox, una mens non expressa dolore, sed simulata, neque huius iniuriis, sed promissis aliorum et praemiis excitata. at creditum est aliquando Sardis. et fortasse credetur aliquando, si integri venerint, si incorrupti, si sua sponte, si non alicuius impulsu, si soluti, si liberi. quae si erunt, tamen[*](tamen tum Heinrich) sibi credi gaudeant et mirentur. Cum vero omnia absint, tamen se non respicient, non gentis suae famam perhorrescent?
fallacissimum genus esse Phoenicum omnia monumenta vetustatis atque omnes historiae nobis prodiderunt. ab his orti Poeni multis Carthaginiensium[*](Carthaginiensium del. Müller) rebellionibus, multis violatis fractisque foederibus nihil se degenerasse docuerunt. A Poenis admixto Afrorum genere Sardi non deducti in Sardiniam atque ibi constituti, sed amandati[*](amendati A: corr. Mai) et repudiati coloni.
qua re cum integri nihil fuerit in hac gente pestilentiae[*](pestilentiae supplevi) plena[*](plena pura Heinrich: Poena Francken), quam valde eam putamus tot transfusionibus coacuisse? hic mihi ignoscet Cn. Domitius Sincaius, vir ornatissimus, hospes et familiaris meus, ignoscent denique omnes[*](denique omnes Beier: d ... ones A) ab eodem Cn. Pompeio civitate donati, quorum tamen omnium laudatione utimur, ignoscent alii viri boni ex Sardinia; credo enim esse quosdam.
neque ego, cum de vitiis gentis loquor, neminem excipio; sed a me[*](sed a me Mai: sedamen A) est de universo genere dicendum, in quo fortasse aliqui suis moribus et humanitate stirpis ipsius et gentis vitia vicerunt. magnam quidem esse partem sine fide, sine societate et coniunctione nominis nostri res ipsa declarat. quae est enim praeter Sardiniam provincia quae nullam habeat amicam populo Romano ac liberam civitatem?
Africa ipsa parens illa Sardiniae, quae plurima et acerbissima cum maioribus nostris bella gessit, non solum fidelissimis regnis sed etiam in ipsa provincia se a societate Punicorum bellorum Vtica teste defendit. Hispania ulterior Scipionum interitu[*](interitu Beier: int A).