Pro M. Scauro
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
copiis inops, gente fallax.
inventi sunt qui etiam fratres populi Romani vocarentur.
hoc nomine audito quod per omnis gentis pervagatum est.
nam cum ex multis unus ei restaret Dolabella paternus inimicus, qui cum Q. Caepione propinquo suo contra Scaurum patrem suum[*](suum del. Halm) subsignaverat[*](obsignaverat Σ: corr. Mommsen), eas[*](eas Kreyssig: ceteras (steteras PM) eas Σ (ceteras ex et cetera geminatum)) sibi[*](sibi om. S) inimicitias non susceptas sed relictas[*](relicatas Beier: relatas Σ).
quae, malum, est ista ratio?
quem purpura regalis non commovit, eum Sardorum mastruca mutavit?
praesertim cum propinquitas et celebritas loci suspicionem desidiae tollat aut cupiditatis.
ego porro, qui Albanas habeo columnas, clitellis eas adportavi.
domus tibi deerat? at habebas. pecunia superabat? at egebas. incurristi amens in columnas, in alienos insanus insanisti, depressam, caecam, iacentem domum pluris quam te et fortunas tuas aestimasti.
haec cum tu effugere[*](effugere P: effigere SM) non potuisses, contendes tamen et postulabis[*](postulas S) ut M. Aemilius cum sua dignitate omni, cum patris memoria, cum avi gloria, sordidissimae, vanissimae, levissimae[*](levissimae hoc loco hab. S, ante vaniss. P: om. M) genti ac prope dicam pellitis testibus condonetur?
undique mihi suppeditat quod pro M. Scauro dicam, quocumque non modo mens verum etiam oculi inciderunt[*](inciderint Σ: corr. Halm). curia illa vos de gravissimo principatu patris fortissimoque testatur, L. ipse Metellus, avus huius, sanctissimos deos illo constituisse templo[*](in templo P) videtur in vestro conspectu, iudices, ut salutem a vobis nepotis sui deprecarentur[*](deprecarentur TS: deprecaretur PM), quod ipsi saepe multis laborantibus atque implorantibus ope sua[*](opem suam Beier) subvenissent.
Capitolium illud templis tribus inlustratum, paternis atque etiam huius amplissimis donis ornati aditus Iovis optimi maximi, Iunonis Reginae, Minervae M. Scaurum apud ---
illius L. Metelli, pontificis maximi, qui, cum templum illud arderet, in medios se iniecit ignis et eripuit flamma Palladium illud quod quasi pignus nostrae salutis atque imperi custodiis[*](custodis T: corr. Beier) Vestae continetur. qui utinam posset parumper exsistere! eriperet ex hac flamma stirpem profecto suam, qui eripuisset ex illo incendio di ---
---tum. te vero, M. Scaure, equidem video, video[*](vidivideo T: corr. Beier), inquam, non cogito solum, nec vero sine magno animi maerore ac dolore, cum tui fili squalorem aspexi, de te recordor. atque utinam, sicut mihi tota in hac causa versatus ante oculos es[*](es suppl. Beier), sic nunc horum te offeras mentibus et in horum animis adhaerescas! species me dius --- etiam si forte non nosset, tamen principem civitatis esse diceret.
quo te nunc modo appellem? ut hominem? at non es inter nos. Vt mortuum? at vivis et viges, at in omnium animis atque ore versaris, atque divinus animus mortale nihil habuit, neque tuorum quicquam potuit emori praeter corpus. quocumque igitur te modo[*](modo Beier: mo T) ---
universe