Pro Cn. Plancio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

quid? si[*](quod si TaϚ) horum ego nihil cogito et idem sum in re publica qui fui semper, tamenne libertatem requires meam? quam tu ponis in eo, si semper cum eis quibuscum aliquando contendimus depugnemus. quod est longe secus. stare enim omnes debemus tamquam in orbe aliquo rei publicae, qui quoniam versatur[*](versatur TEa: versetur cett.), eam deligere partem ad quam nos illius utilitas salusque converterit.

ego autem Cn. Pompeium non dico auctorem, ducem, defensorem salutis meae—nam haec privatim fortasse officiorum memoriam et gratiam quaerunt[*](quaerunt et gratiam T)—sed dico hoc[*](hoc dico E) quod ad salutem rei publicae pertinet: ego eum non tuear quem omnes in re publica principem esse concedunt? ego C. Caesaris laudibus desim, quas primum populi Romani, nunc etiam senatus, cui me[*](cui a me T) semper addixi, plurimis atque amplissimis iudiciis videam esse celebratas? tum hercule me confitear non iudicium aliquod habuisse de utilitate rei publicae[*](util. rei p. TE: rei p. util. cett.), sed hominibus amicum aut inimicum fuisse.

an, cum videam navem secundis ventis cursum tenentem suum, si non eum petat portum quem ego aliquando probavi[*](probarim E), sed alium non minus tutum atque tranquillum, cum tempestate pugnem periculose potius quam illi, salute praesertim proposita, obtemperem et paream? ego vero haec didici, haec vidi, haec scripta legi; haec de sapientissimis et clarissimis viris et in hac re publica et in aliis civitatibus monumenta[*](monum. bχϚ: monim. cett.) nobis et[*](et suppl. Madvig) litterae[*](litterae del. Wunder) prodiderunt, non semper easdem sententias ab isdem, sed quascumque rei publicae status, inclinatio temporum, ratio concordiae postularet, esse defensas[*](defensas TE: defendendas cett.). quod ego et facio, Laterensis, et semper faciam libertatemque quam tu[*](tu TEa: om. cett.) in me requiris, quam ego neque dimisi umquam neque dimittam, non in pertinacia, sed in quadam moderatione positam putabo.

nunc venio ad illud extremum in quo[*](in quo TEa: quod cett.) dixisti, dum[*](dum quod Σ: cum Beroaldus) Planci in me meritum verbis extollerem, me arcem[*](arcem aram Dobree: arcum Cobet) facere e cloaca[*](e cloaca TE: ex cloaca cett.) lapidemque e sepulcro venerari pro deo; neque enim mihi insidiarum periculum ullum neque mortis fuisse. cuius ego temporis rationem explicabo brevi neque invitus. nihil enim est ex meis[*](est ex meis TE: ex meis est cett.) temporibus quod minus pervagatum, quodque minus aut mea commemoratione celebratum sit aut hominibus auditum atque notum. ego enim, Laterensis, ex illo incendio legum, iuris, senatus, bonorum omnium cedens, cum mea domus ardore suo deflagrationem urbi atque Italiae toti minaretur, nisi quievissem, Siciliam petivi animo, quae et ipsa erat mihi sicut domus una coniuncta et obtinebatur a C. Vergilio[*](Verg. TE: Virg. cett.), quocum me uno vel maxime cum vetustas tum[*](vetustas tum Ec2: vetustatum (vetusta b2ψ2k) cett.) amicitia, cum mei fratris conlegia tum rei publicae causa[*](rei p. causa TE: res p. cett.) sociarat.

vide nunc[*](nunc om. T) caliginem temporum illorum. cum ipsa paene insula mihi sese obviam ferre vellet, praetor ille, eiusdem tribuni pl. contionibus propter eandem rei publicae causam saepe vexatus, nihil amplius dico nisi me in Siciliam venire[*](me in S. venirefort. in S. venire me (cf. Zielinski, p. 136)) noluit. quid dicam? C. Vergilio, tali civi et viro, benivolentiam in me, memoriam communium temporum, pietatem, humanitatem[*](humilitatem T), fidem defuisse? nihil, iudices[*](iudices TE: videlicet cett.), est eorum sed, quam tempestatem nos vobiscum non tulissemus, metuit ut eam ipse posset[*](posset TEa: non posset cett.) opibus suis sustinere. tum consilio repente mutato[*](mutato iter a Vibone add. codd. ego delevi (cf. v. 16)) Brundisium terra petere contendi; nam maritimos cursus praecludebat hiemis magnitudo.