Pro Cn. Plancio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
cum omnia illa municipia quae sunt a Vibone ad[*](ad supplevi) Brundisium in fide mea, iudices, essent, iter mihi tutum multis minitantibus magno cum suo metu praestiterunt. Brundisium veni vel potius ad moenia accessi[*](accessi om. T); urbem unam mihi amicissimam declinavi, quae se potius[*](potius Halm: vel potius codd. (cf. v. 18): potius vel Weiske) exscindi quam e suo complexu ut eriperer facile pateretur. in hortos me M. Laeni Flacci contuli. cui cum omnis metus, publicatio bonorum, exsilium, mors proponeretur, haec perpeti, si acciderent, maluit quam custodiam mei capitis dimittere. cuius[*](cuius T: huius cett.) ego et parentis eius, prudentissimi atque optimi senis, et fratris[*](et fratris TE: om. cett.) et utriusque filiorum manibus in navi[*](navi ψ2Ϛ, Priscian. vii. 68: nave cett.) tuta ac fideli conlocatus, eorumque preces et vota de meo reditu exaudiens Dyrrachium, quod erat in fide mea, petere contendi.
quo cum venissem, cognovi, id quod audieram, refertam esse Graeciam sceleratissimorum hominum ac nefariorum, quorum impium ferrum ignisque pestiferos meus ille consulatus e manibus extorserat; qui ante quam de meo adventu audire potuissent, cum a me[*](a me scripsi: tamen TE: tum (tunc cψ) cett.) abessent aliquot[*](aliquot TEa: aliquorum cett.) dierum viam, in Macedoniam ad Planciumque perrexi. hic vero simul atque mare me[*](mare me Ec: mare Ta: me mare cett.) transisse cognovit—audi, audi atque attende, Laterensis, ut scias quid ego Plancio debeam, confiteareque aliquando me quod faciam et grate et pie facere; huic autem[*](autem E: om cett.), quae pro salute mea fecerit, si minus profutura sint[*](sunt E), obesse certe non oportere! nam simul ac me Dyrrachium attigisse audivit, statim ad me lictoribus dimissis, insignibus abiectis, veste mutata profectus est.
O acerbam mihi, iudices, memoriam temporis illius et loci, cum hic in[*](in om. Ta) me incidit, cum[*](cum om. T) complexus est conspersitque lacrimis nec loqui prae maerore potuit! O rem cum auditu crudelem tum visu nefariam! o reliquos omnis dies noctesque eas quibus iste a me non recedens Thessalonicam me in quaestoriumque perduxit! hic ego nunc de praetore Macedoniae nihil dicam amplius nisi eum et civem optimum semper et mihi amicum fuisse, sed eadem timuisse quae[*](quae om. Ta) ceteros; Cn. Plancium fuisse unum, non qui minus timeret[*](timere T) sed, si[*](sed qui si Vrsinus) acciderent ea quae timerentur, mecum ea subire et perpeti vellet[*](velle TEa).
qui, cum ad me L. Tubero, meus necessarius, qui fratri meo legatus fuisset, decedens ex Asia venisset easque insidias quas mihi paratas ab exsulibus coniuratis audierat ad me[*](ad me TE: om. cett.) animo amicissimo detulisset, in Asiam me ire propter eius provinciae mecum[*](mecum ed. V: metum codd.) et cum meo fratre necessitudinem comparantem non est passus; vi me, vi, inquam[*](vi me, vi, inquam (vinquam p) p, Orelli: vi inquam T: vi me, vi me inquam b2ψϚ: vi me cett.), Plancius et complexu suo retinuit multosque mensis a capite meo non discessit[*](discessisset T), abiecta quaestoria persona comitisque sumpta.