Pro Cn. Plancio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

quaeris a me, Cassi, quid pro fratre meo, qui mihi est carissimus, quid pro meis liberis, quibus nihil mihi potest[*](mihi potest TE: potes mihi cett.) esse iucundius, amplius quam quod[*](quod TE: om. cett.) pro Plancio facio facere possim, nec vides istorum ipsorum caritate ad huius salutem defendendam maxime stimulari me atque excitari. nam neque illis huius salute a quo meam sciunt esse defensam quicquam est optatius, et ego ipse numquam illos aspicio quin, cum[*](cum TE: om. cett.) per hunc me eis[*](iis TE: his cett.) conservatum esse meminerim, huius meritum in me recorder.

Opimium damnatum esse commemoras, servatorem ipsum rei publicae, Calidium adiungis, cuius lege Q. Metellus in civitatem[*](civitate T) sit restitutus; reprehendis meas pro Plancio preces, quod neque[*](neque TE: nec cett.) Opimius suo nomine liberatus sit neque Metelli[*](neque Metelli TE: nec Q. Metelli cett.) Calidius. de Calidio tibi tantum respondeo quod ipse vidi, Q. Metellum Pium consulem praetoriis comitiis petente Q. Calidio populo Romano supplicasse, cum quidem non dubitaret et consul et homo nobilissimus patronum esse illum[*](esse illum TE: illum esse cett.) suum et familiae[*](familiae TE: familiae suae cett.) nobilissimae dicere[*](ducere T).

quo loco quaero ex te num id in iudicio Calidi putes quod ego in Planci[*](Plancio TbϚ) facio, aut Metellum Pium, si Romae esse potuisset, aut patrem eius, si vixisset, non fuisse facturum. nam Opimi quidem calamitas utinam ex hominum memoria posset evelli! volnus illud rei publicae, dedecus huius imperi, turpitudo populi Romani, non iudicium putandum est. quam enim illi iudices, si iudices et non parricidae patriae nominandi sunt, graviorem potuerunt rei publicae infligere securim quam cum illum e civitate eiecerunt[*](eiecerunt om. T) qui praetor finitimo, consul domestico bello rem publicam liberarat?

at enim nimis ego[*](at ego nimiis T) magnum beneficium Planci[*](Planci Lambinus: Plancio codd.: fort. in Plancio facio TE: iacto Σ mg., p mg.: om. cett.) facio et, ut ais, id verbis exaggero. quasi vero me tuo arbitratu et non meo gratum esse oporteat. quod istius tantum meritum? inquit; an quia te non iugulavit? immo vero quia iugulari passus non est. quo quidem tu loco, Cassi, etiam purgasti inimicos meos meaeque vitae nullas ab illis insidias fuisse dixisti. posuit hoc idem Laterensis. quam ob rem paulo post de isto[*](paulo post de isto TE: de isto paulo post cett.) plura dicam; de te tantum requiro, utrum putes odium in me mediocre inimicorum fuisse—quod fuit ullorum[*](ullorum TE: ullorum tantum requiro utrum putes odium cett.) umquam barbarorum tam immane ac tam crudele in hostem?—an fuisse in eis aliquem aut famae metum aut poenae quorum vidisti toto illo anno ferrum in foro, flammam in delubris, vim in tota urbe versari. Nisi forte[*](forte TE: om. cett.) existimas eos idcirco vitae meae pepercisse quod de reditu meo nihil[*](nihil TE: om. a: non cett.) timerent. et quemquam putas fuisse tam excordem qui vivis his, stante urbe et curia rediturum me, si viverem, non putaret? quam ob rem non debes is homo et is civis praedicare vitam meam, quae fidelitate amicorum conservata sit[*](sit est Madvig), inimicorum modestia[*](modestia Σb1p: molestia cett.) non esse appetitam.

respondebo tibi nunc, Laterensis, minus fortasse vehementer quam abs te sum provocatus, sed profecto nec considerate minus nec minus amice. nam primum fuit illud[*](fuit illud TEa: illud fuit cett.) asperius me, quae de Plancio dicerem, ementiri[*](ementiri Bake: mentiri codd.) et temporis causa fingere. scilicet homo sapiens excogitavi quam ob rem viderer maximis benefici vinculis[*](vinclis E) obstrictus, cum liber essem et solutus. quid enim? mihi ad defendendum Plancium parum multae, parum iustae necessitudines erant familiaritatis, vicinitatis, patris amicitiae? quae si non essent, vererer[*](vererer Ea: vereor cett.), credo, ne turpiter[*](familiaritatis ... turpiter om. T) facerem, si hoc splendore et hac dignitate hominem defenderem. fingenda mihi fuit[*](mihi fuit TEϚ: fuit mihi cett.) videlicet[*](videlicet TEa: iudices cett.) causa peracuta ut ei quem mihi debere oporteret ego me omnia debere dicerem. at id etiam gregarii milites faciunt[*](faciunt milites T (contra Schol.)) inviti ut coronam dent civicam[*](civicam cuiquam E) et se ab aliquo servatos esse fateantur, non quo turpe sit protectum in acie ex[*](ex TE: et a: om. cett.) hostium manibus eripi—nam id accidere nisi forti viro et pugnanti comminus non potest—, sed onus benefici reformidant, quod permagnum est alieno debere idem quod parenti.