Pro Cn. Plancio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

profers triumphos T. Didi[*](Didi TEa: om. cett. in lac.) et C. Mari et quaeris quid[*](quid sit Baiter) simile in Plancio. quasi vero isti quos commemoras propterea magistratus[*](magistratus magg. TE: magis cett. ceperint TE: gesserint b2: laude fuerint digni b1Ϛ: om. cett. in lac.) ceperint quod triumpharant[*](triumpharunt χϚ), et non, quia commissi sunt eis magistratus in quibus re bene gesta triumpharent, propterea triumpharint[*](propterea triumpharint suppi. Müller). rogas quae castra viderit; qui et miles in Creta hoc[*](Metello hoc Naugerius (2) (cf. § 27)) imperatore et tribunus in Macedonia militum[*](militum post trib. hab. k: del. Wunder) fuerit, et quaestor tantum ex re militari detraxerit temporis quantum in me custodiendum transferre maluerit. quaeris num disertus sit[*](sit TE: om. cett.).

immo, id quod secundum est, ne sibi quidem videtur. num iuris consultus. quasi quisquam sit qui sibi hunc falsum de iure respondisse dicat. omnes enim istius modi artes in eis[*](iis E: his cett.) reprehenduntur[*](requiruntur Cobet) qui, cum professi sunt, satis facere non possunt, non in eis qui se[*](se TE: om. cett. afuisse T: abfuisse cett.) afuisse ab istis studiis confitentur. virtus, probitas, integritas in candidato, non linguae volubilitas, non ars, non scientia requiri solet. ut nos in mancipiis parandis quamvis frugi hominem si pro fabro aut pro tectore[*](tectore TE: textore cett.) emimus, ferre moleste solemus, si eas artis quas in emendo secuti sumus forte nesciunt[*](nesciunt TEa: nesciverit (-int b1c) cett.), sin autem emimus quem vilicum[*](vilicum Tc1k: villicum cett.) imponeremus, quem pecori praeficeremus, nihil in eo nisi frugalitatem, laborem, vigilantiam esse curamus, sic populus Romanus deligit magistratus quasi rei publicae vilicos; in quibus si qua praeterea est ars, facile patitur, sin minus, virtute eorum et[*](deligit te eorum et T med. om.) innocentia contentus est. quotus enim quisque disertus, quotus quisque iuris peritus est, ut eos numeres qui volunt esse? quod si praeterea nemo est honore dignus[*](nemo est honore dignus TE, Σ mg., p mg.: honore dignus (add. nemo b2Ϛ) cett.), quidnam tot optimis et ornatissimis civibus est futurum?

iubes Plancium de vitiis Laterensis dicere. nihil potest nisi eum nimis in se iracundum putavisse[*](putavisse scripsi: putabis fuisse (opinor ex putabisse) codd.: fuisse Gulielmius). idem effers[*](effers ut fers T: ecfers Garatoni) Laterensem laudibus. facile patior id te agere multis verbis quod ad iudicium non pertineat, et id te accusantem tam diu dicere quod ego defensor[*](defensor T: defensori E: defensurus Klotz) sine periculo possim confiteri. atqui non modo confiteor summa in Laterense ornamenta esse sed te etiam reprehendo quod ea non enumeres[*](enumeras T), alia quaedam inania et levia conquiras. Praeneste fecisse ludos. quid? alii quaestores nonne fecerunt? Cyrenis liberalem in publicanos, iustum in socios fuisse. quis negat? sed ita multa Romae geruntur ut vix ea quae fiunt in provinciis audiantur.

non vereor ne mihi aliquid, iudices, videar adrogare[*](adrogare TE, Schol.: arrogasse cett.), si de quaestura mea dixero. quamvis enim illa floruerit, tamen eum me postea fuisse in maximis imperiis[*](imperiis TEa: rebus b2ψ2: om. cett.) arbitror ut non ita multum mihi[*](multum mihi TE: mihi multum cett.) gloriae[*](gloriae TEa: om. cett.) sit ex quaesturae laude repetendum. sed tamen non vereor ne quis audeat dicere ullius in Sicilia quaesturam aut clariorem aut gratiorem[*](aut clar. aut grat. TE: aut. grat. aut clar. cett.) fuisse. vere me hercule hoc dicam: sic tum existimabam, nihil homines aliud Romae nisi de quaestura mea loqui. frumenti in summa caritate maximum numerum miseram; negotiatoribus comis, mercatoribus iustus, mancipibus[*](mancipibus TE: municipibus cett.) liberalis, sociis abstinens, omnibus eram visus in omni officio diligentissimus; excogitati quidam erant a Siculis honores in me[*](in me TE: om. cett.) inauditi.