Pro Cn. Plancio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
multi amici accusatoris[*](accusatores TEa), non nulli etiam nostri iniqui[*](iniqui inimici Lambinus), multi communes obtrectatores atque omnium invidi multa finxerunt. nihil est autem tam volucre quam maledictum, nihil facilius emittitur, nihil citius excipitur, latius[*](latius nihil latius c2χ) dissipatur. neque ego, si fontem maledicti reperietis, ut[*](ut ut aut c) neglegatis aut dissimuletis umquam postulabo. sed si quid sine capite manabit, aut si quid erit[*](aut quod erit TEc: atque erit Müller qui] si qui Koepk: quique Müller) eius modi ut non exstet auctor, qui audierit autem[*](autem suppl. Baiter) aut ita neglegens vobis esse videbitur ut unde audierit oblitus sit, aut ita levem habebit auctorem ut memoria dignum non putarit, huius illa vox volgaris audivi[*](audivi TEp: auditu cett.) ne quid innocenti reo[*](innoc. reo TE: reo innoc. cett.) noceat oramus.
sed venio iam[*](iam om. T) ad L. Cassium, familiarem meum, cuius ex oratione ne illum quidem Iuventium tecum expostulavi, quem ille omni et humanitate et virtute[*](et humanitate (humilitate T) et virtute TE: et virtute et humanitate cett.) ornatus adulescens primum de plebe aedilem curulem factum esse dixit. in quo, Cassi, si ita tibi[*](ita tibi TE: tibi ita Schol.: illa (ista apϚ) tibi cett.) respondeam, nescisse id populum Romanum, neque fuisse qui id nobis[*](id fuisse qui nobis T) narraret, praesertim mortuo Congo[*](Conco Schol.: long. T: longe E: longino cett.: corr. Roth), non, ut opinor, admirere, cum ego ipse non abhorrens a studio antiquitatis me hic id ex te primum[*](audisse primum T) audisse confitear[*](confiteor E). et quoniam tua fuit perelegans et persubtilis oratio, digna equitis Romani vel studio vel pudore, quoniamque sic ab his es auditus ut magnus honos et ingenio et humanitati tuae tribueretur, respondebo ad ea quae dixisti, quae pleraque de ipso me[*](ipso (-os T) me T, Lambinus: ipso fine cett.) fuerunt; in quibus ipsi aculei, si quos habuisti in me reprehendendo, tamen mihi non ingrati acciderunt.
quaesisti utrum mihi putarem, equitis Romani filio, faciliorem fuisse ad adipiscendos honores viam an futuram esse filio meo, quia esset[*](esset e E) familia consulari. ego vero quamquam illi omnia malo quam mihi, tamen[*](tamen TE: tamen illi cett.) honorum aditus numquam illi[*](illi TE: om. cett.) faciliores optavi quam mihi fuerunt. quin etiam, ne forte ille sibi me potius peperisse iam honores quam iter demonstrasse adipiscendorum putet, haec illi soleo praecipere—quamquam ad praecepta aetas non est gravis[*](gravis T: gnarus Ea: generatus Σgp: gnatus (-ti k) cett.: grandis Klotz)—quae rex[*](quae rex Klotz: quare (que b) codd.) ille a Iove ortus suis praecepit[*](praecipit T: praecepit cett.) filiis:
nostis[*](nosti Angelius: nostris codd.) cetera[*](cetera TEa: ceteraque cett.). nonne, quae scripsit gravis et ingeniosus poeta, scripsit non[*](scripsit non non c, ed. V) ut illos regios pueros qui iam nusquam erant, sed ut nos et nostros liberos ad laborem et ad[*](et ad TE: et cett.) laudem excitaret?
- vigilandum est semper; multae insidiae sunt bonis.
- id quod multi invideant[*](id quod multi videant (sic) post nonne hab. codd.: huc transtuli (cf. Sest. 102))—
quaeris quid potuerit amplius adsequi Plancius, si Cn. Scipionis fuisset filius. magis aedilis fieri non potuisset, sed hoc praestaret[*](praestaret TEa: praestare cett.), quod ei minus invideretur. etenim honorum gradus summis hominibus et infimis sunt pares, gloriae dispares. quis nostrum se dicit M'. Curio, quis C. Fabricio, quis C. Duellio[*](C. Duellio Vrsinus: P. (om. T) Duellio (Duilio b2) codd.) parem, quis A.[*](A. suppl. Kayser) Atilio Calatino, quis Cn. et P. Scipionibus, quis Africano, Marcello, maximo? tamen[*](tamen TE: om. cett.) eosdem sumus honorum gradus quos illi adsecuti. etenim[*](etenim TEc1: et enim cett.) in virtute multi sunt[*](multi sunt TE: multis cett.) adscensus, ut is maxime gloria[*](max. gloria TE: gloria max. cett.) excellat qui virtute plurimum praestet; honorum populi finis est consulatus; quem magistratum iam octingenti fere consecuti sunt. Horum, si diligenter quaeres[*](quaeres TEa: quaeras cett.), vix decimam partem reperies[*](reperies bψ2Ϛ; reperis cett.) gloria dignam. sed nemo umquam sic egit ut tu: cur iste fit[*](fit sit TE) consul? quid potuit amplius, si L. Brutus esset, qui civitatem dominatu regio liberavit? honore nihil amplius, laude multum. sic igitur Plancius nihilo minus quaestor est factus et tribunus pl. et aedilis quam si esset summo loco natus, sed haec pari loco orti sunt innumerabiles alii consecuti.