Pro Cn. Plancio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
sed mihi in causa facili atque explicata perdifficilis, iudices, et lubrica defensionis ratio proponitur. nam, si tantum modo mihi necesse esset contra Laterensem dicere, tamen id ipsum esset in tanto usu nostro tantaque amicitia molestum. vetus est enim[*](est enim TE: enim est cett.) lex illa iustae veraeque amicitiae quae mihi cum illo iam diu est, ut idem amici semper velint, neque est ullum amicitiae certius[*](amicitiae certius TE: certius amicitiae cett.) vinculum quam consensus et societas consiliorum et voluntatum. mihi autem non id est in hac re molestissimum, contra illum dicere, sed multo illud magis quod in ea causa contra dicendum est in qua quaedam hominum ipsorum videtur facienda esse contentio.
quaerit enim Laterensis atque hoc uno maxime urget qua se virtute, qua laude Plancius, qua dignitate superarit. ita, si cedo illius ornamentis, quae multa et magna sunt, non solum huius dignitatis iactura facienda est sed etiam largitionis recipienda suspicio est[*](est om. k, del. Manutius); sin hunc illi antepono, contumeliosa habenda est oratio, et dicendum est id quod ille me flagitat, Laterensem a Plancio dignitate esse superatum. ita aut amicissimi hominis existimatio offendenda est, si illam accusationis condicionem sequar, aut optime de me meriti salus deserenda[*](deserenda TEk: deserenda est cett.).
sed ego, Laterensis, caecum me et praecipitem ferri confitear[*](conferri T) in causa, si te aut a[*](a om. T) Plancio aut ab ullo[*](ulla E) dignitate potuisse[*](potuisse om. T) superari dixero. itaque discedam ab ea contentione ad quam tu me vocas et veniam ad illam ad quam me causa ipsa[*](ipsa om. T tu in magistratibus Madvig: tu magni T: tum an E: tu (tune b2c) inanem cett.: tune aequum Lambinus (cf. § 13)) deducit.
quid? tu in magistratibus dignitatis iudicem putas esse populum? fortasse non numquam est; utinam vero semper esset! sed est perraro et, si quando est, in eis magistratibus est mandandis quibus salutem suam committi putat; his levioribus comitiis diligentia et gratia petitorum honos paritur[*](patitur Ta: paratur E), non eis ornamentis quae esse in te videmus. nam quod ad populum pertinet, semper dignitatis iniquus iudex est qui aut invidet aut favet. quamquam nihil potes[*](potes Σ: potest cett. (Σ mg.)) in te, Laterensis, constituere quod sit proprium laudis tuae quin id tibi sit commune cum Plancio.
sed hoc totum agetur alio loco; nunc tantum disputo de iure populi, qui et potest et solet non numquam dignos praeterire; nec, si a populo praeteritus est quem non oportuit, a iudicibus condemnandus est qui[*](est qui qui T) praeteritus non est[*](non est est TEa: ... non est Σ). nam, si ita esset, quod patres apud maiores nostros tenere non potuerunt, ut reprehensores essent comitiorum, id haberent iudices, quod[*](quod Sylvius: vel quod (id quod ψ2) codd.: quod vel Beroaldus) multo etiam minus esset[*](esset Eb2ψ2: esse a: essent T: est cett.) ferendum. tum enim magistratum non gerebat is qui ceperat, si patres auctores non erant facti; nunc postulatur a vobis ut eius[*](eius om. T exilio codd.: corr. Cobet) exitio qui creatus sit iudicium populi Romani reprendatis[*](reprend. Zielinski (p. 177): reprehend. codd. (ita §§ 51, 75)). itaque iam[*](iam TEa: om. cett.) quoniam[*](quoniam TE: quamquam cett.) qua nolui[*](volui TEab2c) ianua sum[*](sim Σb1gp) ingressus in causam, sperare videor tantum afuturam[*](afut. T: affut Ea: abfut. cett.) esse orationem meam a minima suspicione offensionis tuae, te ut potius obiurgem, quod iniquum[*](iniquum inimicum E) in discrimen adducas dignitatem tuam, quam ut eam ego[*](eam ego TE: ego eam cett.) ulla contumelia coner attingere.