Pro Cn. Plancio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

tu continentiam, tu industriam, tu animum in rem publicam[*](in re p. TE), tu virtutem, tu innocentiam, tu fidem, tu labores tuos, quod aedilis non sis factus, fractos esse et abiectos et repudiatos putas? vide tandem, Laterensis, quantum ego[*](ego TEa: om. cett.) a te dissentiam. si me dius fidius decem soli essent in civitate viri boni, sapientes, iusti, graves, qui te indignum aedilitate iudicavissent, gravius de te iudicatum putarem quam est hoc quod tu metuis ne a populo iudicatum esse videatur. non enim comitiis iudicat semper populus, sed movetur plerumque gratia, cedit precibus, facit eos a quibus est maxime ambitus, denique, etiam[*](etiam TEa: om. cett.) si iudicat, non dilectu aliquo aut sapientia ducitur ad iudicandum, sed impetu non numquam et quadam etiam[*](etiam om. T) temeritate. non est enim consilium in volgo, non ratio, non discrimen, non diligentia, semperque sapientes ea quae populus fecisset ferenda, non semper laudanda dixerunt[*](duxerunt χ1k, Lag. 9, Angelius (cf. Deiot. 37)). qua re, cum te aedilem fieri oportuisse dicis[*](dicit TE), populi culpam, non competitoris accusas.

ut[*](ut TE: at cett.) fueris dignior quam Plancius—de quo ipso[*](ipso (-se T) TE: om. cett.) tecum ita[*](tecum ita TE: ita tecum cett.) contendam paulo post ut conservem dignitatem tuam—sed ut fueris dignior, non competitor a quo es victus, sed populus a quo es praeteritus, in culpa est. in quo illud primum[*](illud primum T: primum illud cett.) debes putare, comitiis, praesertim aediliciis, studium esse populi, non iudicium; eblandita illa, non enucleata[*](enudata T) esse suffragia; eos qui suffragium ferant, quid cuique[*](cuique TE: denique cett.) ipsi debeant considerare[*](considerare deliberare Σg) saepius quam quid cuique a re publica debeatur[*](debeatur TE: videatur deberi cett.). sin autem mavis[*](mavis illud E) esse[*](esse TEbk: est cett.) iudicium, non tibi id rescindendum est sed ferendum.

male iudicavit populus.at iudicavit. non debuit. at potuit. non fero. at multi clarissimi et sapientissimi cives tulerunt. est enim haec[*](haec TE: om. cett.) condicio liberorum populorum praecipueque huius principis populi et omnium gentium domini atque victoris, posse suffragiis vel dare vel detrahere quod velit cuique; nostrum est autem, nostrum qui[*](nostrum qui TE: qui cett) in hac tempestate populi iactemur[*](iactamur b1χ1) et[*](et TEa: ac cett.) fluctibus ferre modice populi voluntates, adlicere alienas, retinere partas, placare turbatas; honores si magni non putemus, non servire populo; sin eos expetamus[*](expetamus bk: expectamus cett.), non defetigari[*](defet. T: defat. cett.) supplicando.

venio iam ad ipsius populi partis ut illius contra te oratione potius quam mea disputem. qui si tecum congrediatur et si una loqui voce possit, haec dicat: ego tibi, Laterensis, Plancium non anteposui sed, cum essetis aeque boni viri[*](viri boni T), meum beneficium ad eum potius[*](potius hoc loco hab. TE, om. g, ante ad hab, cett.) detuli qui a me contenderat quam ad eum qui mihi non nimis submisse supplicarat. respondebis, credo, te splendore et vetustate familiae fretum non valde ambiendum putasse. at vero te ille ad sua instituta suorumque maiorum exempla revocabit; semper se dicet rogari voluisse[*](voluisse (et add. E) semper sibi supplicari se TE: voluisse semper (-que add. c2) placuisse cett.), semper sibi supplicari; se M. Seium, qui ne equestrem quidem splendorem incolumem a calamitate iudici retinere potuisset, homini nobilissimo, innocentissimo, eloquentissimo, M. Pisoni, praetulisse; praeposuisse se Q. Catulo, summa in familia nato, sapientissimo et sanctissimo viro, non dico C. Serranum[*](seranum TEa: serenum cett.: corr. Manutius), stultissimum[*](subtilissimum Σ2b1) hominem—fuit[*](enim tamen ... hominem fuit T: om. cett.) enim tamen nobilis—non C. Fimbriam, novum hominem—fuit enim et animi satis magni et consili—sed Cn. Mallium[*](Mallium ab2: Manlium cett.), non solum ignobilem verum sine virtute, sine ingenio, vita etiam contempta ac sordida.