Pro Cn. Plancio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

cum propter egregiam et singularem Cn. Planci, iudices, in mea salute custodienda fidem tam multos et bonos viros eius honori viderem esse fautores, capiebam animo non mediocrem voluptatem quod, cuius officium mihi saluti fuisset, ei meorum temporum memoriam suffragari videbam. cum autem audirem meos partim inimicos, partim invidos huic accusationi esse fautores, eandemque rem adversariam esse in iudicio Cn. Plancio quae in petitione fuisset adiutrix, dolebam, iudices, et acerbe ferebam, si huius salus ob eam ipsam causam esset infestior quod is meam salutem atque vitam sua benivolentia praesidio custodiaque texisset.

nunc autem vester, iudices, conspectus et consessus iste reficit et recreat mentem meam, cum intueor et contemplor unum quemque vestrum. video enim hoc in numero neminem cui mea salus non cara fuerit, cuius non exstet in me summum[*](summum TEb3k: suum cett.) meritum, cui non sim obstrictus memoria benefici sempiterna. itaque non extimesco ne Cn. Plancio custodia meae salutis apud eos obsit[*](obstet E) qui me ipsi[*](ipsi TEa: ipsum cett.) maxime salvum videre voluerunt, saepiusque, iudices, mihi venit in mentem admirandum esse M. Laterensem, hominem studiosissimum et dignitatis et[*](dignitatis et TE: dignissimum ag: diligentissimum cett.) salutis meae, reum sibi hunc potissimum delegisse[*](elegisse T1) quam metuendum ne vobis[*](nobis T) id ille magna ratione fecisse videatur.

quamquam mihi non sumo tantum neque adrogo, iudices[*](neque adrogo iudices TE: iudices neque adrogo cett.), ut Cn. Plancium suis erga me meritis impunitatem consecutum[*](consecutum TEa: consecuturum cett.) putem. Nisi eius integerrimam vitam, modestissimos mores, summam fidem, continentiam, pietatem, innocentiam ostendero, nihil de poena recusabo; sin omnia praestitero quae sunt a bonis viris exspectanda[*](expetenda Σac), petam, iudices, a vobis ut, cuius misericordia salus mea custodita sit, ei vos vestram misericordiam me deprecante tribuatis. equidem ad reliquos labores, quos in hac causa maiores suscipio[*](maioris suspicio TE) quam in ceteris, etiam hanc molestiam adsumo, quod mihi non solum pro Cn. Plancio dicendum est, cuius ego salutem non secus ac meam tueri debeo, sed etiam pro me ipso, de quo accusatores plura paene quam de re reoque dixerunt.

quamquam, iudices, si quid est in me ipso ita reprehensum ut id ab hoc seiunctum[*](seiunctum (seui actum a) TEab2: om. Σ1gp in lac.: dictum b1: alienum cett. (Σ2)) sit, non me id magno opere conturbat[*](conturbat TEϚ: conturbet cett.); non enim timeo ne, quia perraro grati homines reperiantur, idcirco, cum me nimium gratum illi esse dicant, id mihi criminosum esse possit. quae vero ita sunt agitata ab illis ut aut merita Cn. Planci erga me minora esse dicerent quam a me ipso praedicarentur, aut, si essent summa, negarent ea tamen ita magni ut ego putarem ponderis apud vos esse debere, haec mihi sunt tractanda, iudices, et modice, ne quid ipse offendam, et tum[*](et tum TE: cetum cett.) denique cum respondero criminibus[*](criminibus omnibus E), ne non tam innocentia reus sua quam recordatione meorum temporum defensus esse videatur.