Pro Cn. Plancio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

neque vero[*](vero om. T) tam durus in plebem noster ordo fuit ut eam coli nostra modica liberalitate noluerit, neque hoc liberis nostris interdicendum est, ne observent tribulis suos, ne diligant, ne conficere necessariis suis suam tribum possint, ne par ab eis munus in sua petitione respectent[*](exspectent Lambinus). haec enim plena sunt offici, plena observantiae, plena etiam antiquitatis. isto in genere et fuimus ipsi, cum ambitionis nostrae[*](nostrae TE: nostra cett.) tempora postulabant, et clarissimos viros esse vidimus, et hodie[*](et ae hodie T) esse volumus[*](volumus videmus c2k, ed. V) quam plurimos gratiosos. decuriatio tribulium[*](tribulum (-buum b2c) codd.: corr. ed. V), discriptio[*](descriptio codd.: corr. Bücheler) populi, suffragia largitione devincta severitatem senatus et bonorum omnium vim[*](vim iram Cobet: odium Müller) ac dolorem excitarent[*](excitarent Tc2: excitarem a: excitarunt cett.). haec doce, haec profer, huc incumbe, Laterensis, decuriasse Plancium, conscripsisse, sequestrem fuisse, pronuntiasse, divisisse; tum mirabor te eis[*](te iis Lag. 9: telis TEa: te his cett.) armis uti quae tibi[*](utique tibi TEa) lex dabat noluisse. tribulibus enim iudicibus non modo severitatem illorum, si ista vera sunt, sed ne voltus quidem ferre possemus.

hanc tu rationem[*](tu rationem iurationem (ui rat. a) TEa) cum fugeris cumque[*](cumque cu T: cum Kayser) eos[*](eos ed. Gryph.: hos codd.) iudices habere nolueris quorum in huius delicto cum[*](cum tum E) scientia certissima, tum dolor gravissimus esse debuerit, quid apud hos dices qui abs te taciti requirunt cur sibi hoc[*](sibi hoc TEac: hoc tibi (sibi bkχ) cett.) oneris imposueris, cur se potissimum delegeris, cur denique se divinare malueris quam eos qui scirent iudicare? ego Plancium, Laterensis, et ipsum gratiosum esse dico et habuisse in petitione multos cupidos sui gratiosos; quos tu si sodalis vocas, officiosam amicitiam nomine inquinas criminoso; sin, quia gratiosi sint[*](sint TEac: sunt cett.), accusandos putas, noli mirari te id quod tua dignitas postularit repudiandis gratiosorum amicitiis non esse adsecutum.

nam[*](nam TE: iam cett.) ut ego doceo gratiosum esse in sua[*](in sua TE: om. cett.) tribu Plancium, quod multis benigne fecerit, pro multis spoponderit, in operas plurimos patris auctoritate et gratia miserit, quod denique omnibus officiis per se, per[*](se per se T) patrem, per maiores suos totam Atinatem praefecturam comprehenderit, sic tu doce sequestrem fuisse, largitum esse, conscripsisse, tribulis decuriavisse. quod si non potes, noli tollere ex ordine nostro liberalitatem, noli maleficium putare esse gratiam, noli observantiam sancire poena.

itaque haesitantem te in hoc sodaliciorum tribuario[*](tribunario P) crimine ad communem ambitus causam contulisti, in qua desinamus aliquando, si videtur, volgari et pervagata declamatione contendere.

sic enim tecum ago. quam tibi commodum est[*](est sit E1), unam tribum[*](tribum unam TE) delige; tu doce[*](delige tu: doce Naugerius (1)), id quod debes, per quem sequestrem, quo divisore corrupta sit; ego, si id facere non potueris quod, ut opinio mea fert, ne incipies quidem, per quem[*](quem quae codd. Sylvii) tulerit docebo. estne haec vera contentio? placetne sic agi? num[*](num TE: non cett.) possum magis pedem conferre, ut aiunt, aut propius accedere? quid taces, quid dissimulas, quid tergiversaris? etiam atque etiam insto atque urgeo, insector[*](insequor E ideo Ta), posco atque adeo flagito crimen. quamcumque tribum, inquam, delegeris quam tulerit Plancius, tu ostendito, si poteris[*](potueris E), vitium; ego qua ratione tulerit docebo. neque[*](neque TE: nec cett.) erit haec alia ratio Plancio ac tibi[*](tibi TE: om. cett.), Laterensis[*](Laterensis TEa: Laterensi cett.). nam ut quas tribus tu tulisti, si iam[*](si iam Eb2: sic iam Σ: suam (sententiam k) cett.) ex te requiram, possis quorum studio tuleris explicare, sic ego hoc contendo, me tibi ipsi adversario cuiuscumque[*](cuiusque TEa) tribus rationem poposceris redditurum.