Pro Cn. Plancio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
non enim, si aut Plancius ita vixit ut offenderet sciens neminem, aut tu ita errasti ut eos ederes imprudens, ut nos invito te tamen ad iudices non ad carnifices veniremus, idcirco ista editio per se non acerba est.
an vero nuper clarissimi cives nomen editicii[*](editici TEΣ: editicium Schol.: editi cett.: corr. Garatoni) iudicis non tulerunt, cum ex CXXV iudicibus principibus equestris ordinis quinque et LXX reus reiceret, L referret[*](ferret Gronovius), omniaque potius permiscuerunt quam ei legi condicionique parerent; nos neque ex delectis iudicibus sed ex omni populo, neque editos ad reiciendum sed ab accusatore constitutos iudices ita feremus ut neminem reiciamus?
neque ego nunc legis iniquitatem queror, sed factum tuum a sententia legis doceo discrepare; et illud acerbum iudicium si, quem ad modum senatus censuit populusque iussit, ita fecisses ut huic[*](huic TE: hunc cett.) et suam et ab hoc observatas tribus[*](tribus TE: om. cett.) ederes[*](ederes TE: ederent cett.), non modo non quererer, sed hunc eis[*](iis (his E) TE: om. cett.) iudicibus editis qui idem testes[*](idem testes TE: testes idem cett.) esse possent absolutum putarem, neque nunc multo secus existimo. cum enim has tribus edidisti, ignotis te iudicibus uti malle quam notis indicavisti[*](indic. b2Ϛ: iudic. cett.); fugisti sententiam legis, aequitatem omnem reiecisti, in tenebris quam in luce causam versari maluisti.
Voltinia tribus ab hoc corrupta, Teretinam habuerat venalem. quid diceret apud Voltiniensis aut apud[*](aut apud TE: aut cett.) tribulis suos iudices?immo vero tu quid diceres? quem iudicem ex illis aut tacitum testem haberes aut vero etiam excitares? etenim si reus tribus ederet, Voltiniam fortasse Plancius propter necessitudinem ac[*](necess. ac (aut T) vicin. TE: vicin. ac necess. cett.) vicinitatem, suam vero certe[*](certe TE: om. cett.) edidisset. vel[*](vel Keil: ut TEa: et cett.) si quaesitor huic[*](huic TE: om. cett.) edendus fuisset, quem tandem potius quam hunc C. Alfium quem habet, cui notissimus esse debet, vicinum, tribulem, gravissimum hominem iustissimumque edidisset? cuius quidem aequitas et ea[*](ea TE: mea (-ae Σ1: meae similis Σ2Ϛ) cett.) voluntas erga Cn. Planci salutem quam ille sine ulla cupiditatis suspicione prae se fert facile declarat non fuisse fugiendos tribulis huic iudices[*](fugiendos tribules huic iudices TE: fugiendum tribulem huic iudices cett.) cui quaesitorem[*](quaestorem Ta) tribulem exoptandum fuisse videatis.
neque ego nunc consilium reprehendo tuum quod non[*](non b1c2k: om. cett.) eas tribus quibus erat[*](erat hoc loco hab. TE, post notus cett.) hic maxime notus[*](notus notus non b2c1ψ) edideris, sed a te doceo consilium non servatum senatus. etenim quis te tum audiret illorum, aut quid diceres[*](diceret T)? sequestremne Plancium? respuerent[*](respuerint TEa) aures, nemo agnosceret, repudiarent[*](repudiarent TE: repudiaretur cett.). an gratiosum? illi libenter audirent, nos non timide confiteremur. noli enim putare, Laterensis, legibus istis quas senatus de ambitu sanciri[*](sancire codd.: corr. Manutius) voluerit id esse actum ut suffragatio, ut observantia, ut gratia tolleretur. semper fuerunt viri boni[*](viri boni TE: boni viri cett.) qui apud tribulis suos gratiosi esse vellent;