Pro Cn. Plancio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

sed cur[*](cur TEak: cur ego cett.) sic ago? quasi non comitiis iam superioribus sit Plancius designatus aedilis; quae comitia primum habere coepit consul cum omnibus in rebus summa auctoritate, tum harum ipsarum legum ambitus auctor; deinde habere coepit subito praeter opinionem omnium[*](omnium om. T), ut, ne si cogitasset quidem largiri quispiam[*](largiri quispiam TE: quispiam largiri cett.), daretur spatium comparandi. vocatae tribus, latum suffragium, diribitae[*](diribitae (-pite a) TEa: descriptae cett.) tabellae[*](tabellae Wunder: renuntiatae codd. (glossema voc. tabellae expulit)). longe plurimum valuit Plancius; nulla largitionis nec fuit nec esse potuit suspicio. ain[*](ain TE: an cett.) tandem? una centuria praerogativa tantum habet auctoritatis ut nemo umquam prior eam tulerit quin renuntiatus sit aut eis[*](iis Tk: his cett.) ipsis comitiis consul aut certe in illum annum; aedilem tu Plancium factum esse miraris, in quo non exigua pars populi, sed universus populus voluntatem suam declararit, cuius in honore non unius tribus pars sed comitia tota comitiis fuerint[*](fuerint (-unt b1) Σb1: fuerit cett.) praerogativa?

quo quidem tempore, Laterensis, si id[*](Later. si id TE: si id, Later. cett.) facere voluisses, aut si gravitatis esse putasses tuae quod multi nobiles saepe fecerunt, ut, cum minus valuissent suffragiis quam putassent, postea prolatis comitiis prosternerent se et populo Romano fracto animo atque humili supplicarent, non dubito quin omnis ad te conversura se[*](se suppl. hoc loco ed. V, post te Σ mg., post omnis Cobet) fuerit multitudo. numquam enim fere[*](fere TE: om. cett., Schol.) nobilitas, integra praesertim atque innocens, a populo Romano[*](Romano om. Schol. est E: sunt T: fuit cett.) supplex repudiata est. sed si tibi gravitas tua et magnitudo animi pluris fuit, sicuti[*](sicuti TE: sicut cett.) esse debuit, quam aedilitas, noli, cum habeas id quod malueris, desiderare id quod minoris putaris. equidem primum ut honore dignus essem maxime semper laboravi, secundo[*](secundo loco Hirschfelder: fort. secundum (cf. Vat. 15)) ut existimarer; tertium mihi fuit illud quod plerisque primum est, ipse honos, qui eis denique debet esse iucundus quorum dignitati populus Romanus testimonium, non beneficium ambitioni dedit.

quaeris etiam, Laterensis, quid imaginibus tuis, quid ornatissimo atque optimo viro, patri tuo, respondeas mortuo. noli ista meditari atque illud cave potius ne tua ista querela dolorque nimius ab illis sapientissimis viris reprendatur[*](reprehendatur codd. (cf. § 8)). vidit enim pater tuus Appium Claudium, nobilissimum hominem, vivo fratre[*](fratre Borghesi: patre codd. cive b1c) suo, potentissimo et clarissimo civi, C. Claudio, aedilem non esse factum et eundem sine repulsa factum esse consulem; vidit hominem sibi maxime coniunctum, egregium virum, L. Volcatium[*](Volcacium TEgp), vidit M. Pisonem ista in[*](ista in TE, Priscian. iii. 34: in ista cett.) aedilitate offensiuncula accepta summos a populo Romano esse honores adeptos. avus vero tuus et P. Nasicae tibi aediliciam praedicaret repulsam, quo cive neminem ego statuo in hac re publica fortiorem, et C. Mari, qui duabus aedilitatis acceptis repulsis[*](aedilitatibus repulsus E) septiens consul est factus, et L. Caesaris, Cn. Octavi, M. Tulli, quos omnis scimus aedilitate praeteritos consules esse factos.

sed quid ego aedilicias repulsas conligo? quae saepe eius modi habitae sunt ut eis qui praeteriti essent benigne a populo factum videretur. tribunus militum L. Philippus, summa nobilitate et eloquentia, quaestor[*](quaesitor T C. g, Manutius: Q. cett.) C. Caelius, clarissimus ac fortissimus adulescens, tribuni pl. P. Rutilius Rufus, C. Fimbria, C. Cassius, Cn. Orestes facti non sunt, quos tamen omnis consules factos scimus[*](scimus factos E) esse. quae tibi ultro pater et maiores tui non consolandi tui gratia dicent, neque vero quo te liberent aliqua culpa, quam tu vereris ne a te suscepta videatur, sed ut te ad istum cursum[*](istum cursum TEb1: cursum istum cett.) tenendum quem a prima aetate suscepisti cohortentur. nihil est enim, mihi crede, Laterensis, de te detractum. detractum[*](detractum. Detractum k, Angelius: detractum cett.) dico; si me hercule vere quod accidit interpretari velis, est aliquid etiam de virtute significatum tua. noli enim existimare non magnum quendam motum fuisse illius[*](illius om. Schol.) petitionis tuae, de qua ne aliquid iurares destitisti. denuntiasti homo adulescens quid de summa re[*](re TE: r. a: rei cett.) publica sentires, fortius tu quidem quam non nulli defuncti honoribus, sed apertius quam vel ambitionis vel aetatis tuae ratio postulabat.