Pro Cn. Plancio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
omitto illa quae, si minus in scaena sunt, at certe, cum sunt prolata, laudantur, ut vivat cum suis, primum cum parente—nam meo iudicio pietas fundamentum est[*](pietas ... Σ: pietas est c) omnium virtutum—quem veretur ut deum—neque enim multo secus est[*](est TEb2kχ: om. cett.) parens liberis—amat vero ut sodalem, ut fratrem, ut aequalem. quid dicam cum patruo, cum adfinibus, cum propinquis, cum hoc Cn. Saturnino, ornatissimo viro? cuius quantam honoris huius cupiditatem fuisse creditis, cum videtis[*](videtis TEag2: videatis cett.) luctus societatem? quid de me dicam qui mihi in huius periculo reus esse videor? quid de his tot viris talibus quos videtis veste mutata? atque[*](atque TEa: atqui cett.) haec sunt indicia, iudices, solida[*](iud. solida TE: solida iud. cett.) et expressa, haec signa probitatis non fucata forensi specie, sed domesticis inusta notis veritatis. facilis[*](facilis fragilis Bake) est illa occursatio et blanditia popularis; aspicitur, non attrectatur; procul apparet, non excutitur, non in manus sumitur.
omnibus igitur rebus ornatum hominem tam[*](tam E: quam Ta: quem cett.) externis quam[*](quam TEa: quem cett.) domesticis, non nullis rebus inferiorem quam te, genere dico et nomine[*](generis dico et nominis TE: generis et nominis dico cett.: corr. Garatoni), superiorem aliis, municipum[*](municipiorum T), vicinorum, societatum studio, meorum temporum[*](meorum temporum TE: temporum meorum cett.) memoria, parem[*](parem TE: partim a: patris cett.) virtute, integritate, modestia aedilem factum esse miraris?
hunc tu vitae splendorem maculis aspergis istis? iacis adulteria, quae nemo non modo nomine sed ne suspicione quidem possit agnoscere. bimaritum[*](bimaritum TE: maritum cett.) appellas, ut verba etiam fingas, non solum crimina. ductum esse ab eo in provinciam aliquem dicis[*](dicis Σb1Ϛ: dicas cett. (Σ mg.): dictitas Müller) libidinis causa, quod non crimen est, sed impunitum in maledicto[*](maledicto TE: maledico cett.) mendacium; raptam esse mimulam, quod dicitur Atinae factum a iuventute[*](iuventute TE: iuvene cett.) vetere quodam in scaenicos iure maximeque oppidano.
O adulescentiam traductam eleganter, cui quidem cum quod licuerit obiciatur, tamen id ipsum falsum reperiatur! emissus aliquis[*](aliqui Ta: est aliquis k) e[*](e est e b2χ) carcere. et quidem emissus per imprudentiam, emissus[*](per imprud. emissus TE: om. cett.), ut cognostis[*](ut cognostis om. T), necessarii hominis optimique adulescentis rogatu; idem postea praetoris mandatu[*](praetoris mandatu Turnebus: p~mandatus T: praemandatis cett.: fort. a praemandatis) requisitus. atque haec nec ulla alia sunt coniecta maledicta in eius vitam de cuius vos pudore, religione, integritate dubitetis.
pater vero, inquit, etiam obesse filio debet. O vocem duram atque indignam tua probitate, Laterensis! pater ut in iudicio capitis, pater ut in dimicatione fortunarum, pater ut apud talis viros obesse filio debeat? qui si esset turpissimus, si sordidissimus[*](si sordid. TE: sordid. cett.), tamen ipso nomine patrio valeret apud clementis iudices et misericordis; valeret, inquam, communi sensu omnium et dulcissima commendatione naturae.
sed cum sit Cn. Plancius is eques Romanus, ea primum vetustate equestris nominis[*](nominis T: om. E: ordinis cett.) ut pater, ut avus, ut maiores eius omnes equites Romani fuerint, summum in praefectura florentissima gradum tenuerint et dignitatis et gratiae, deinde ut ipse in legionibus P. Crassi imperatoris inter ornatissimos homines, equites Romanos, summo splendore fuerit, ut postea princeps inter suos plurimarum rerum sanctissimus et iustissimus iudex, maximarum societatum auctor, plurimarum magister: si non modo in eo nihil umquam reprehensum sed laudata[*](laudanda Σg) sunt omnia, tamen is oberit honestissimo filio pater qui vel minus honestum et alienum tueri vel auctoritate sua vel gratia possit?