Pro Cn. Plancio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
nec si vir amplissimus, cui nihil est quod roganti concedi non iure possit, de aliquo, ut dicis, non impetravit, ego sum adrogans quod me valuisse dico. nam ut[*](ut om. T) omittam illud quod ego pro eo laborabam qui valebat ipse per sese, rogatio ipsa[*](ipsa haec Schol.) semper est gratiosissima quae est[*](est om. T) officio necessitudinis coniuncta maxime. neque enim[*](enim TE: om. cett.) ego sic rogabam ut petere viderer, quia familiaris esset meus, quia vicinus, quia huius parente semper plurimum essem usus, sed ut quasi parenti et custodi salutis meae[*](salutis meae TE: meae a: meo cett.). non potentia mea sed causa rogationis fuit[*](fuit om. T) gratiosa. nemo mea restitutione laetatus est, nemo iniuria doluit, cui non huius in me misericordia grata fuerit.
etenim si ante reditum meum Cn. Plancio se volgo viri boni, cum hic tribunatum peteret, ultro offerebant, cui nomen meum absentis[*](absentis TE: om. cett.) honori fuisset, ei meas praesentis[*](praesentis T (corr. m. 1): praesentes cett.) preces non putas profuisse? an Minturnenses coloni, quod C. Marium e[*](e Schol.: om. cett.) civili ferro[*](ferro Schol.: errore (cruore Ϛ) codd.) atque ex impiis manibus eripuerunt, quod tecto receperunt, quod fessum inedia fluctibusque[*](fluctibusque confectum k) recrearunt, quod viaticum congesserunt, quod navigium dederunt, quod eum linquentem terram eam quam servarat[*](servarat TE: servaverat cett.) votis, ominibus lacrimisque[*](votis omnibus lacrimisque TE: lacrimis votisque omnibus cett.: corr. Baiter) prosecuti sunt, aeterna in laude versantur; Plancio, quod me vel vi pulsum[*](vi pulsum TEbk, Schol.: impulsum cett.) vel ratione cedentem receperit, iuverit, custodierit, his et senatui populoque Romano, ut haberent quem[*](quem TEb1: quod cett.) reducerent, conservarit, honori hanc fidem, misericordiam, virtutem fuisse miraris?
vitia me hercule Cn. Planci res eae[*](Cn. Pl. res eae TE: res hae Cn. Pl. cett.) de quibus dixi tegere[*](dixit agere (aeg- T) TE) potuerunt, ne tu in ea vita de qua iam dicam tot et tanta adiumenta huic honori fuisse mirere. hic est[*](est om. T) enim qui adulescentulus cum A. Torquato profectus in Africam sic ab illo gravissimo et[*](grav. et grav. viro et E) sanctissimo atque omni laude et honore dignissimo viro dilectus[*](delectus Tc) est ut et contuberni necessitudo et adulescentis[*](adulescentis (adol- E) TE: adolescentuli cett.) modestissimi pudor postulabat, quod[*](quod qui b2Ϛ), si adesset, non minus ille declararet quam hic illius frater patruelis et socer, T. Torquatus, omni illi[*](omni illi TE: illi omni cett.) et virtute[*](et virt. TE: virt. cett.) et laude par, qui est quidem cum illo maximis vinclis[*](vinclis PTE: vinculis cett.) et propinquitatis[*](appropinquitatis T) et adfinitatis coniunctus, sed ita magnis[*](magni codd. (P lacer est): corr. Pantagathus) amoris ut illae necessitudinis causae leves esse videantur. fuit in Creta postea contubernalis Saturnini, propinqui sui, miles huius Q. Metelli; cui[*](cui (cui qui ψc) b2ψϚ: qui (quibus Σ mg., P lacer est) cett.) cum fuerit probatissimus hodieque sit, omnibus esse se[*](se om. P) probatum sperare debet[*](sperare debet P: debet sperare cett.). in ea provincia legatus fuit C. Sacerdos, qua virtute, qua constantia vir! L. Flaccus, qui homo, qui civis! qualem[*](qui qualem Keil) hunc putent, adsiduitate testimonioque declarant.
in Macedonia tribunus militum fuit, in eadem provincia postea quaestor. primum Macedonia sic eum diligit ut[*](sic diligit hunc ut P) indicant hi[*](hi hi qui P qui om. P) principes civitatum suarum; qui cum missi sint ob[*](sint ob sunt in P) aliam causam, tamen huius repentino periculo commoti huic adsident, pro hoc laborant, huic si praesto fuerint, gratius se civitatibus suis facturos putant quam si legationem suam et mandata[*](suam et mandata PTEc1: et mandata sua cett.) confecerint. L. vero Apuleius hunc tanti facit ut morem illum maiorum qui praescribit in parentum loco quaestoribus suis praetores esse oportere officiis benivolentiaque superarit. tribunus pl. fuit non fortasse tam vehemens quam isti quos tu iure laudas, sed certe talis, quales si omnes semper fuissent, numquam desideratus vehemens esset tribunus.