Pro Cn. Plancio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
asperius, inquit, locutus est aliquid aliquando. immo fortasse liberius. at id ipsum, inquit, non est ferendum. ergo ei[*](ii Tc: hi cett.) ferendi sunt qui hoc[*](hoc TE: om. cett.) queruntur, libertatem equitis Romani se ferre non posse? Vbinam ille mos, ubi illa aequitas iuris, ubi illa antiqua libertas quae malis oppressa civilibus extollere iam caput et aliquando recreata se erigere debebat[*](debeat Tb1c)? equitum ego Romanorum in homines nobilissimos maledicta, publicanorum in Q. Scaevolam, virum omnibus[*](omni T) ingenio, iustitia, integritate praestantem, aspere et ferociter[*](ferociter fortiter T) et libere[*](et libere om. Schol.) dicta commemorem? consuli P. Nasicae praeco Granius medio in foro, cum ille edicto iustitio[*](edicto iustitio cχψ: edicio (-iticio E) iustitio (-cio T) TEa: edicto iusticia cett.) domum decedens[*](decedens TE, Lag. 9, Schol.: discedens b2ψ: descendens cett.) rogasset Granium quid tristis esset[*](essem T: isset E); an quod reiectae auctiones[*](reiectae auctiones TE, Schol.: auctiones abχϚ: auctores cett.) essent: immo vero, inquit, quod legationes[*](legationes E, Schol.: legiones cett.). idem tribuno pl. potentissimo homini[*](homini om. Schol.), M. Druso, et[*](et Kiehl: sed codd.) multa in re publica[*](re p. TE: r. p. a: rem p. cett.) molienti, cum ille eum salutasset et[*](et suppl. Baiter dixisset TEa: dixit b1: dixissetque cett.), ut fit, dixisset: quid agis, Grani? respondit: immo vero tu, Druse, quid agis? ille L. Crassi, ille M. Antoni voluntatem asperioribus facetiis saepe perstrinxit impune: nunc usque eo est[*](est TE, Schol.: om. cett. nostra TEa, Schol.: vestra cett.) oppressa nostra adrogantia civitas ut, quae fuit olim praeconi in ridendo, nunc equiti Romano in plorando non sit concessa libertas.
quae enim umquam Plancio vox fuit[*](Plancio vox fuit T: fuit Plancio (-ci E) vox cett.) contumeliae potius quam doloris? quid est autem umquam questus nisi cum a sociis et a se iniuriam propulsaret? cum senatus impediretur quo minus, id quod hostibus semper erat tributum, responsum equitibus Romanis redderetur, omnibus illa iniuria dolori fuit publicanis[*](fuit public. TE: public. fuit cett.), sed eum ipsum[*](ipsum illum Tabg: om. E) dolorem hic tulit paulo apertius. communis[*](communis TEb2k, Σ mg.: cum minus cett.) ille sensus in aliis fortasse latuit; hic, quod cum ceteris animo sentiebat, id magis quam ceteri et voltu promptum habuit et lingua.
quamquam, iudices,—agnosco enim ex me—permulta in Plancium quae ab eo numquam dicta sunt conferuntur. ego quia dico aliquid aliquando non studio adductus, sed aut[*](sed aut TE, Schol.: sed cett.) contentione dicendi aut lacessitus, et quia, ut fit in multis, exit aliquando aliquid si non perfacetum, at tamen fortasse non rusticum, quod quisque dixit, me id[*](id me E) dixisse dicunt. ego autem, si quid[*](quid quod TE) est quod mihi scitum esse videatur et homine ingenuo dignum atque docto, non aspernor, stomachor[*](stomachor TE: stomachor vero cett.) cum aliorum non me digna in me conferuntur. nam quod primus scivit legem de publicanis tum cum vir amplissimus consul id[*](id om. Schol.) illi ordini per populum dedit quod per senatum, si licuisset, dedisset, si in eo crimen est quia suffragium tulit, quis non tulit publicanus? si quia primus scivit, utrum id sortis esse vis, an eius qui illam legem ferebat? si sortis, nullum crimen est in casu[*](casum TEa); si consulis, statuis[*](statuis supplevi: splendor etiam Planci codd. (splendor Planci e margine irrepsisse videtur.) etiam hunc a summo viro principem esse[*](Cf. §§ 14, 49, 96) esse TE: om. cett.) ordinis iudicatum.
sed aliquando veniamus ad causam. in qua tu nomine legis Liciniae, quae est de sodaliciis, omnis ambitus leges[*](leges ψϚ: legis cett.) complexus es; neque enim quicquam aliud in hac lege nisi editicios iudices es secutus[*](esse secutus TE: secutus es Schol.). quod genus iudicum[*](iudicum Cobet: iudiciorum codd. (cf. infra)) si est aequum ulla in re nisi in hac tribuaria[*](tributaria abgpϚ), non intellego quam ob rem senatus hoc uno in genere tribus edi voluerit ab accusatore neque eandem editionem transtulerit in ceteras causas, de ipso denique ambitu reiectionem[*](reiectionem TE: de reiectione (-nem a) cett.) fieri voluerit iudicum[*](iudicum TE: iudiciorum cett.) alternorum, cumque nullum genus acerbitatis praetermitteret, hoc tamen unum praetereundum putarit.