Pro Cn. Plancio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
deinde tui municipes sunt illi quidem splendidissimi homines, sed tamen pauci, si quidem cum Atinatibus conferantur; huius praefectura plena virorum fortissimorum, sic[*](sic est sic Mommsen) ut nulla tota Italia frequentior dici possit; quam quidem nunc multitudinem videtis, iudices, in squalore et luctu supplicem vobis. hi tot equites Romani, tot tribuni aerarii[*](aerarii TE: aeritimi cett.)—nam plebem a iudicio dimisimus, quae cuncta comitiis adfuit— quid roboris, quid dignitatis huius petitioni attulerunt? non modo[*](modo supplevi) enim tribum Teretinam[*](Teretinam TE: Terentinam cett. (ubique)), de qua dicam alio loco, sed dignitatem, sed oculorum coniectum, sed solidam et robustam et adsiduam frequentiam praebuerunt. nam[*](nam scripsi: nostra TE: iam cett.) municipia coniunctione etiam vicinitatis vehementer moventur.
omnia quae dico de Plancio dico expertus in nobis; sumus enim finitimi Atinatibus. laudanda est vel etiam amanda vicinitas retinens veterem illum offici morem[*](morem m̃tẽ T), non infuscata malivolentia, non adsueta mendaciis, non fucosa[*](fucosa TEa, Schol.: fucata cett.), non fallax, non erudita artificio simulationis vel suburbano vel etiam urbano. nemo Arpinas non Plancio studuit, nemo Soranus[*](sopanus codd.: corr. ed. R), nemo Casinas[*](Casinas E: cassinas cett.), nemo Aquinas. tractus[*](tractus TE: tratas a: totus cett.) ille celeberrimus Venafranus, Allifanus[*](allisanus TE), tota denique ea nostra ita[*](ea nostra ita Baiter: anostra ita TEa: nostra illa cett.) aspera et montuosa et fidelis et simplex et fautrix suorum regio se huius honore ornari, se augeri dignitate arbitrabatur, isdemque nunc ex municipiis adsunt equites Romani publice cum legatione[*](legationis c) et[*](et suppl. Garatoni sunt om. E) testimonio, nec minore nunc sunt sollicitudine quam tum erant studio. etenim est gravius spoliari fortunis quam non augeri dignitate.
ergo ut alia in te erant inlustriora, Laterensis, quae tibi maiores tui reliquerant, sic te Plancius hoc non solum municipi verum etiam vicinitatis genere vincebat; nisi forte te Labicana aut Gabina aut Bovillana[*](aut Gabina aut Bovillana Orelli, Schol. (in scholio): aut Bovillana aut Gabina Σ: aut Gabina aut Bovillana aut Gabinis (Gabinas agp: Sabina bkχ) cett.) vicinitas adiuvabat, quibus e municipiis vix iam qui carnem Latinis petant reperiuntur[*](reperiuntur TE, Schol.: inveniuntur (-antur a2b) cett.). adiungamus[*](adiungamus Schol.: adiungam cett.), si vis, id quod tu huic obesse etiam[*](huic obesse etiam TE, Schol.: etiam huic obesse cett.) putas, patrem publicanum; qui ordo quanto adiumento sit in honore quis nescit? Flos enim equitum Romanorum, ornamentum civitatis, firmamentum rei publicae publicanorum ordine continetur.
quis est igitur qui neget ordinis eius[*](eius ordinis E) studium fuisse in honore Planci singulare? neque iniuria, vel quod erat pater is qui est princeps iam diu publicanorum, vel quod is ab sociis unice diligebatur, vel quod diligentissime rogabat, vel quia pro filio supplicabat, vel quod[*](vel (ut T) quod TEa: vel quia cett.) huius ipsius in illum ordinem summa officia quaesturae tribunatusque constabant, vel quod illi in hoc ornando ordinem[*](ordine TE) se ornare et consulere liberis suis arbitrabantur.
aliquid praeterea—timide dicam[*](dicam Schol.: dico cett.), sed tamen dicendum est—non enim opibus, non invidiosa gratia, non potentia vix ferenda, sed commemoratione benefici, sed misericordia, sed precibus aliquid attulimus etiam nos. appellavi populum tributim[*](tributim TE: tribuum ag: tribubus cett.), submisi me et supplicavi; ultro me hercule[*](mehercules Ta) se mihi etiam offerentis, ultro pollicentis rogavi. valuit causa rogandi, non gratia.