Pro L. Cornelio Balbos
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
hic tu Cn. Pompei beneficium vel potius iudicium et factum infirmare conaris, qui fecit quod C. Marium fecisse audierat, fecit quod P. Crassum, quod L. Sullam, quod Q. Metellum, quod M. Crassum,[*](quod M. Crassum Bait. auct. hic add. Klotz) quod denique domesticum auctorem patrem suum facere viderat? neque vero id in uno Cornelio fecit; nam et Gaditanum Hasdrubalem[*](Asdrub. codd. praeter G2 (Sest. § 142)) ex bello illo Africano et Mamertinos Ovios[*](Ovios Buchanan: obvios codd.) et quosdam Vticensis et Saguntinos Fabios[*](Fabios del. Paul) civitate donavit[*](donavit Ϛw: om. P rell.). etenim cum ceteris praemiis digni sunt qui suo labore et periculo nostram rem publicam defendunt, tum certe dignissimi sunt qui civitate ea donentur pro qua pericula ac tela subierunt. atque utinam qui ubique sunt propugnatores huius imperi possent in hanc civitatem venire, et contra oppugnatores rei publicae de civitate exterminari! neque enim ille summus poeta noster Hannibalis illam magis cohortationem quam communem imperatoriam voluit esse:
- hostem qui feriet, erit, inquit, mihi[*](mi Muell. tac.) Carthaginiensis,
- quisquis erit.
cuius civitatis sit[*](cuius civitatis sit Baiter: cuiatis siet PB: civitatis siet GE: cuiatis’ siet (ut sint Ennii verba) Orell. (quisqui’ siet, cuiati’ siet Merula): cuiatis siet’. Habent hoc leve Klotz: cuiatis erit’. Id habent sollemne Paul: Cuius enim quisque civitatis sit Halm), id habent hodie[*](hodie Halm: hoc codd. de Domo § 34)) leve et semper habuerunt, itaque et civis undique fortis viros adsciverunt et hominum ignobilium virtutem persaepe nobilitatis inertiae praetulerunt.
habetis imperatorum summorum et sapientissimorum hominum, clarissimorum virorum, interpretationem iuris ac foederum: dabo etiam iudicum qui huic quaestioni praefuerunt, dabo universi populi Romani, dabo sanctissimum et sapientissimum iudicium etiam senatus. iudices cum prae se ferrent[*](prae se ferrent b: se praeferrent P1GE: saepe praeferrent P2B (ferrent HϚ)) palamque loquerentur quid essent lege Papia de M. Cassio Mamertinis repetentibus iudicaturi, Mamertini publice suscepta causa destiterunt. multi in civitatem recepti ex liberis foederatisque populis liberati[*](liberati secl. Baiter: liberati sunt om. Hbk et edd. ante Gruterum. Multis in civ. receptis ... populis, nemo Reid tac.) sunt: nemo umquam est de civitate accusatus, quod aut populus fundus factus non esset, aut quod foedere civitatis mutandae ius impediretur.
audebo etiam hoc contendere, numquam esse condemnatum quem constaret ab imperatore nostro civitate donatum. cognoscite nunc populi Romani iudicium multis rebus interpositum atque in maximis causis re ipsa atque usu comprobatum. Cum Latinis omnibus foedus esse ictum[*](esse ictum Madv.: ictum b: esset cum rell.) Sp. Cassio Postumo Cominio consulibus quis ignorat? quod quidem nuper in columna ahenea[*](ahenea P1: aenea P2 rell.) meminimus post rostra incisum et perscriptum fuisse. quo modo igitur L. Cossinius Tiburs, pater huius equitis Romani, optimi atque ornatissimi viri, damnato T. Caelio, quo modo ex eadem civitate T. Coponius, civis item summa virtute et dignitate,—nepotes T. et C. Coponios nostis,—damnato C. Masone civis Romanus est factus?
an lingua et ingenio patefieri aditus ad civitatem potuit, manu et virtute non potuit? anne[*](Anne> An Manutius) de nobis trahere spolia foederatis licebat, de hostibus non licebat? an quod adipisci poterant dicendo, id eis pugnando adsequi non licebat? an accusatori maiores nostri maiora praemia quam bellatori esse voluerunt?
quod si acerbissima lege Servilia principes viri ac[*](ac P2BϚ et pler. (agrav. P1): om. GE: et Halm) gravissimi et sapientissimi[*](et sapient. s. l. P2) cives hanc Latinis, id est foederatis, viam ad civitatem populi iussu patere passi sunt, neque ius[*](ius Madv: his codd. (iis k)) est hoc reprehensum Licinia et Mucia lege, cum praesertim genus ipsum accusationis et nomen et[*](et add. Ernesti) eius modi praemium quod nemo adsequi posset[*](posset Ernesti: possit codd.) nisi ex senatoris calamitate neque senatori neque bono cuiquam nimis iucundum esse posset, dubitandum fuit quin, quo in genere iudicum[*](iudiciorum ut Reid ita bc) praemia rata essent, in eodem iudicia imperatorum valerent? num fundos igitur factos populos Latinos arbitramur aut Serviliae legi aut ceteris quibus Latinis hominibus erat propositum aliqua ex re praemium civitatis?
cognoscite nunc iudicium senatus, quod semper iudicio est populi comprobatum. sacra Cereris, iudices, summa maiores nostri religione confici caerimoniaque voluerunt; quae cum essent adsumpta de Graecia, et per Graecas curata sunt semper sacerdotes et Graeca omnino[*](omnino Muell. prob. Zielinsk: omnia codd.: Graece omnia ut Kraffert ita b: Graecanica omnia Paul) nominata. sed cum illam quae Graecum illud sacrum monstraret et faceret ex Graecia deligerent, tamen sacra pro civibus civem facere voluerunt, ut deos immortalis scientia peregrina et externa, mente domestica et civili precaretur. has sacerdotes video fere aut Neapolitanas aut Veliensis fuisse, foederatarum sine dubio civitatum. Mitto vetera; proxime dico ante civitatem Veliensibus datam de senatus sententia C. Valerium Flaccum, praetorem urbanum, nominatim ad populum de Calliphana Veliense, ut ea civis Romana esset, tulisse. num igitur aut fundos factos Veliensis, aut sacerdotem illam civem Romanam factam non esse, aut foedus et a senatu et a populo Romano violatum arbitramur[*](arbitramur b: arbitrabamur P1G1E: arbitrabimur k rell.)?