Pro L. Cornelio Balbos
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
intellego, iudices, in causa aperta minimeque dubia multo et plura et a pluribus peritissimis[*](peritissimis malim abesse Baiter: peritissime Paul) esse dicta quam res postularet. sed id factum est, non ut vobis rem tam perspicuam dicendo probaremus, verum ut omnium malivolorum iniquorum invidiosorum[*](invidiosorum PBHk: invidorum GE) animos frangeremus; quos ut accusator incenderet[*](accenderet BΣ), ut aliqui sermones hominum alienis bonis maerentium etiam ad vestras auris permanarent et in iudicio ipso redundarent, idcirco illa in omni parte orationis summa[*](sua PBGHbk) arte adspergi videbatis; tum pecuniam L. Corneli, quae neque invidiosa est et, quantacumque est, eius modi est ut conservata magis quam correpta esse videatur; tum luxuriam, quae non crimine aliquo libidinis, sed communi maledicto notabatur; tum Tusculanum, quod Q. Metelli fuisse meminerat et L. Crassi, Crassum emisse de libertino homine, Soterico Marcio, ad Metellum pervenisse de Vennoni Vindici[*](de Venonii Vindicii Naugerius (2): debent noni indici codd.) bonis non tenebat. simul illud nesciebat, praediorum nullam esse gentem, emptionibus ea solere saepe ad alienos homines, saepe ad infimos, non legibus tamquam tutelas pervenire.
obiectum est etiam quod in tribum Clustuminam pervenerit[*](pervenit Madv improb. Zielinsk.); quod hic adsecutus est legis de ambitu praemio minus invidioso[*](invidiose Paul) quam qui legum praemiis praetoriam sententiam et praetextam togam consequuntur. et adoptatio Theophani agitata est, per quam Cornelius nihil est praeterquam propinquorum suorum hereditates adsecutus.
quamquam istorum animos, qui ipsi Cornelio invident, non est difficillimum mitigare. more hominum invident, in conviviis rodunt, in circulis vellicant: non illo inimico, sed hoc malo[*](malo w. Muell. prob. Zielinsk.: male PBGHEk: maledico Naugerius (1) (hoc maledicente, om. dente b2 edd. R., V.): maligno Madv.) dente carpunt.
qui amicis L. Corneli aut inimici sunt aut invident, ii[*](ii k: hi rell.) sunt huic multo vehementius pertimescendi. nam huic quidem ipsi quis est umquam inventus inimicus aut quis iure esse potuit? quem bonum non coluit, cuius fortunae dignitatique non concessit? versatus in intima familiaritate hominis potentissimi, in maximis nostris malis atque discordiis neminem umquam alterius rationis ac partis non re, non verbo, non vultu denique offendit. fuit hoc sive meum sive rei publicae fatum, ut in me unum omnis illa inclinatio communium temporum incumberet. non modo non exsultavit in ruinis nostris vestrisque sordibus[*](nostris vestrisque sordibus Paul, Mueller: vestris nostrisque discordiis codd. (secl. discordiis Bait.): nostris vestrisque disc. Klotz (secl. disc. Kays.): nostris lacrimisque (del. l. 21 lacrimis) Madv.) Cornelius, sed omni officio,—lacrimis[*](lacrimis> amoris Paul), opera, consolatione,—omnis me absente meos sublevavit.
quorum ego testimonio ac precibus munus hoc meritum huic et, ut a principio dixi, iustam et debitam gratiam refero, speroque, iudices, ut eos qui principes fuerunt conservandae salutis aut dignitatis meae diligitis et caros habetis, sic, quae ab hoc pro facultate hominis[*](hominis Mueller: huius codd.: eius Lamb.: del. Garat.: facultatibus, pro Paul), pro loco facta sunt, et grata esse vobis et probata. non igitur a suis, quos nullos habet, sed a suorum, qui et multi et potentes sunt, urgetur inimicis; quos quidem hesterno die Cn. Pompeius copiosa oratione et gravi secum, si vellent, contendere iubebat, ab hoc impari certamine atque iniusta contentione avocabat.
et erit[*](erit Mueller: erat codd.) aequa lex et nobis, iudices, atque omnibus qui nostris familiaritatibus implicantur vehementer utilis, ut nostras inimicitias ipsi inter nos geramus, amicis nostrorum inimicorum temperemus. ac si mea auctoritas satis apud illos[*](illos> alios Paul) in hac re ponderis haberet, cum me praesertim rerum varietate atque usu ipso iam perdoctum viderent, etiam ab illis eos maioribus discordiis avocarem. etenim[*](Etenim Abram.: id enim codd.) contendere de re publica, cum id defendas quod esse optimum sentias, et fortium virorum et magnorum hominum semper putavi, neque huic umquam labori officio muneri defui. sed contentio tam diu sapiens est quam diu aut proficit aliquid, aut, si non proficit[*](proficitur (bis) P1), non obest civitati.