Pro L. Cornelio Balbos

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

quod si Afris, si Sardis, si Hispanis agris stipendioque multatis virtute adipisci licet civitatem, Gaditanis autem[*](autem> hoc GE (cf l. 15 infra; Vatin. § 41 ad fin.)) officiis vetustate fide periculis foedere coniunctis hoc idem non licebit, non foedus sibi nobiscum ictum[*](ictum suppl. Koch (cf. Sest. § 24 ad fin)) sed iniquissimas leges impositas a nobis esse arbitrabuntur. atque hanc, iudices, non a me fingi orationem, sed me dicere quae Gaditani iudicarint res ipsa declarat. hospitium multis annis ante hoc tempus cum L. Cornelio Gaditanos fecisse publice dico. Proferam tesseram; legatos excito; laudatores ad[*](Proferam tesseram; legatos excito; laudatores ad Madv.: Proferam testes.feram (proferam Hbk) legatos excito laudatores. Ad hoc BΣHbk (testeseram P1) hoc iudicium, summos homines ac nobilissimos, deprecatores huius periculi missos videtis; re denique multo ante Gadibus inaudita, fore ut huic[*](ut huic ut Lamb. ita b: huic ut ed. R.: huic codd.) ab illo periculum crearetur --- gravissima autem[*](autem PHG2: hoc G1E: tum b) in istum civem suum Gaditani senatus consulta[*](consulta b: convita P1: convitia P2 rell. Locum ita emendavit J. S. Reid: audita, ne forte huic ab illo periculum crearetur, gravissima in istum civem suum Gaditani in senatu convicia fecerunt) fecerunt.

potuit magis fundus populus Gaditanus fieri, quoniam hoc magno opere delectare[*](delectaris Reid) verbo, si tum fit fundus cum scita ac iussa nostra sua sententia comprobat, quam cum hospitium fecit, ut et civitate illum mutatum esse fateretur et huius civitatis honore dignissimum iudicaret? potuit certius interponere iudicium[*](indicium Madv. (sed cf. § 53)) voluntatis suae quam cum etiam accusatorem huius multa et poena notavit[*](poena notavit Baiter: poenatavit P1: poena multavit P2BHbϚ: poena dignum putavit Halm)? potuit magis de re iudicare quam cum ad vestrum iudicium civis amplissimos legavit testis huius iuris, vitae laudatores, periculi deprecatores?

etenim quis est tam demens quin sentiat ius hoc Gaditanis esse retinendum, ne saeptum sit iis iter in perpetuum[*](in perpet. auct. Garat. Mueller: perpetuum codd.: perpetuo ed. Hervag.) ad hoc amplissimum praemium civitatis, et magno opere iis esse laetandum huius L. Corneli benivolentiam erga suos remanere Gadibus, gratiam et facultatem commendandi in hac civitate versari? quis est enim nostrum cui non illa civitas sit huius studio, cura, diligentia commendatior? omitto quantis ornamentis populum istum C. Caesar, cum esset in Hispania praetor, adfecerit, controversias[*](ante controversias add. Rau ut: qui Ernesti: quod Schuetz: quot Kraffert) sedarit, iura ipsorum permissu statuerit, inveteratam quandam[*](quandam Lamb.: quondam codd.) barbariam ex Gaditanorum moribus disciplinaque delerit, summa in eam civitatem huius rogatu studia et beneficia contulerit. multa praetereo quae cotidie[*](cotidiano Paul) labore huius et studio aut omnino aut certe facilius consequantur. itaque et adsunt principes civitatis[*](et adsunt principes adsunt civitates PBΣ: et adsunt civitates GE) et defendunt amore ut suum civem, testimonio ut nostrum, officio ut ex nobilissimo civi sanctissimum hospitem, studio ut diligentissimum defensorem commodorum suorum.

ac ne ipsi Gaditani arbitrentur, quamquam nullo incommodo adficiantur, si liceat eorum[*](horum codd.) civis virtutis causa in nostram civitatem venire, tamen hoc ipso inferius esse suum foedus quam ceterorum, consolabor et[*](consolabor et HG2bϚ: consolaberet P: consolabare B: consolabere G1E) hos praesentis, viros optimos, et illam fidelissimam atque amicissimam nobis civitatem, simul et vos non ignorantis, iudices, admonebo, quo de iure hoc iudicium constitutum sit[*](est Halm (Prov. Cons. § 16)), de eo numquam omnino esse dubitatum.

quos igitur prudentissimos interpretes foederum, quos peritissimos bellici iuris[*](publici iuris Paul), quos diligentissimos in exquirendis condicionibus civitatum atque causis esse arbitramur? eos profecto qui iam[*](iam del. Pluygers) imperia ac bella gesserunt. etenim si Q. Scaevola ille augur, cum de iure praediatorio consuleretur, homo iuris peritissimus, consultores suos non numquam ad Furium et Cascellium praediatores reiciebat, si nos de aqua nostra Tusculana M. Tugionem potius quam C. Aquilium consulebamus, quod adsiduus usus uni rei deditus et ingenium et artem saepe vincit, quis dubitet de foederibus et de toto iure pacis et belli[*](belli bk Par. 7774: iure P rell.) omnibus[*](hominibus vetus liber F. Vrsini) iuris peritissimis imperatores nostros anteferre?