Pro L. Cornelio Balbos

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

primum verbi genus hoc

conservanto[*](conservandi PBH rell.),
quo magis in legibus quam in foederibus uti solemus, imperantis est, non precantis. deinde cum alterius populi maiestas conservari iubetur, de altero siletur, certe ille populus in superiore condicione causaque ponitur cuius maiestas foederis sanctione defenditur. in quo erat accusatoris interpretatio indigna responsione, qui ita dicebat,
comiter
esse communiter, quasi vero priscum aliquod aut insolitum verbum interpretaretur. Comes benigni, faciles, suaves homines esse dicuntur;
qui erranti comiter monstrat viam,
benigne, non gravate; communiter quidem certe non convenit.

et simul absurda res est caveri foedere ut maiestatem populi Romani communiter conservent, id est ut populus Romanus[*](pop. Rom. b: Romanus (.r.) om. P rell.: r. pop. Hk) suam maiestatem esse salvam velit. quod si iam ita esset, ut esse non potest[*](potest b2: posset codd.), tamen de nostra maiestate, nihil de illorum caveretur. potestne igitur nostra maiestas a[*](a suppl. Naugerius (2)) Gaditanis benigne conservari, si ad eam retinendam Gaditanos praemiis elicere non possumus? potest esse ulla denique maiestas, si impedimur quo minus per populum Romanum beneficiorum virtutis causa tribuendorum potestatem imperatoribus nostris deferamus?

sed quid ego disputo quae mihi tum, si Gaditani contra me dicerent, vere posse dici viderentur? illis enim repetentibus L. Cornelium responderem legem populum Romanum iussisse de civitate tribuenda; huic generi legum fundos populos fieri non solere; Cn. Pompeium de consili sententia civitatem huic dedisse, nullum populi nostri iussum Gaditanos habere; itaque nihil esse sacrosanctum quod lege exceptum videretur; si esset, tamen in foedere nihil esse cautum praeter pacem; additum esse etiam illud, ut maiestatem illi nostram conservare[*](conservare Manutius: servare codd.) deberent, quae certe minueretur si aut adiutoribus illorum civibus uti in bellis nobis non liceret aut praemi tribuendi potestatem nullam haberemus.

nunc vero quid ego contra Gaditanos loquar, cum id quod defendo voluntate eorum, auctoritate, legatione ipsa comprobetur? qui a principio sui generis aut studio rei publicae †ii[*](† ii scripsi (om. Hbkw): hi B: aut (ac Hbc) studio rei pub. ii secl. Baiter: aut om. GE, qui et iis (his) pro ii ponunt: ac rei p., id est Klotz, Reid: sui generis fastidio rapti Paul: sive genere sive studio rei p. ducti Weidner) ab omni studio sensuque Poenorum mentis suas ad nostrum imperium nomenque flexerunt; qui, cum maxima bella nobis inferrentur[*](inferrentur bk Par. 7774: ferentur, ferrentur codd. pler.), moenibus hostem[*](hostem supplevi: inferrentur, ⟨eos a quibus inferrentur⟩ moenibus Madv.: Magonem (Liv. xxviii. 37 moenibus Weidner) excluserunt, classibus insecuti sunt, corporibus opibus copiis depulerunt; qui et veterem illam speciem foederis Marciani semper omni sanctiorem arce[*](arce P: arte Bb all.: ara Lamb.: iure Kraffert) duxerunt, et hoc foedere Catuli senatusque auctoritate se nobiscum coniunctissimos esse arbitrati sunt; quorum moenia, delubra, agros ut Hercules itinerum[*](itinerum HGEϚ Mueller: ipse inrum P1: ipse virium P2 rell.: ipse itinerum Orelli, Reid: ipse Hercules itinerum b ed. R.) ac laborum suorum, sic maiores nostri imperi ac nominis populi Romani terminos esse voluerunt.

testantur et mortuos nostros imperatores, quorum vivit immortalis memoria et gloria[*](memoria et gloria HGEbk (gloria et mem. c): memoriae gloria P rell.), Scipiones, Brutos, Horatios, Cassios[*](Horatios, Cassios> Flaccos (Garaat.), Crassos (Manut.)), Metellos, et hunc praesentem Cn. Pompeium, quem procul ab illorum moenibus acre et magnum bellum gerentem commeatu pecuniaque iuverunt, et hoc tempore ipsum[*](ipsum G2: ipso P rell.) populum Romanum, quem in caritate annonae, ut saepe ante fecerant, frumento suppeditato levarunt, se hoc ius esse velle, ut sibi et liberis, si qui eximia virtute fuerit[*](fuerint codd. praeter PB (fuerint sint H)), sit in nostris castris, sit in imperatorum praetoriis, sit denique inter signa atque in acie locus, sit his gradibus ascensus etiam ad civitatem.