De provinciis consularibus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
hos vos de provinciis, si non aliquando deducendi essent, deripiendos non putaretis? et has duplicis pestis sociorum, militum cladis, publicanorum ruinas, provinciarum vastitates, imperi maculas teneretis? at idem vos anno superiore hos eosdem revocabatis, cum[*](cum codd. praeter G (cum vi): rasura quae est in P prorsus nullius est momenti: cum vix coni. Bait.: cum in prov. iam HbϚ) in provincias pervenissent: quo tempore si liberum vestrum iudicium fuisset nec totiens dilata res nec ad extremum e manibus erepta, restituissetis, id quod cupiebatis, vestram auctoritatem, iis per quos erat amissa revocatis, et iis ipsis praemiis extortis quae erant pro scelere atque eversione patriae consecuti.
qua e[*](qua e> qua P rell. praeter HGE (quae)) poena si tum aliorum opibus, non suis, invitissimis vobis evolarunt, at aliam multo maiorem gravioremque subierunt. quae enim homini in quo aliqui[*](aliqui P1: aliquis rell. (Har. Resp. § 62)), si non famae pudor, at supplici timor est gravior poena accidere potuit quam non credi litteris iis quae rem publicam bene gestam in bello nuntiarent? hoc statuit senatus, cum frequens supplicationem Gabinio denegavit: primum homini sceleribus flagitiis[*](flagitiisque edd.: cf. de Domo § 18) contaminatissimo nihil[*](omnino nihil t sol.) esse credendum, deinde a proditore, atque eo quem praesentem hostem rei publicae cognosset, bene rem publicam geri non potuisse, postremo ne deos quidem immortalis velle aperiri sua templa et sibi supplicari hominis impurissimi et sceleratissimi nomine. itaque ille alter aut ipse est homo doctus et a suis Graecis subtilius eruditus, quibuscum iam in exostra helluatur, antea post siparium solebat, aut amicos habet prudentiores quam Gabinius, cuius nullae litterae proferuntur.
hosce igitur imperatores habebimus? quorum alter non audet nos certiores facere qua re[*](qua re scripsi: om. P1E: ne P2 rell.: cur Ant. Aug.) imperator appelletur, alterum, si tabellarii non cessarint, necesse est paucis diebus paeniteat audere: cuius amici si qui sunt, aut si beluae tam immani tamque taetrae possunt ulli esse amici, hac consolatione utuntur, etiam T. Albucio supplicationem hunc ordinem denegasse. quod est[*](Quod est HGϚ: quid est P rell.: Quid? Est Kays.: Quid est? Est Weber: At est Sorof) primum dissimile, res in Sardinia cum mastrucatis latrunculis a propraetore[*](⟨ab eo⟩ pro praetore Reid (Cl. Qu. iv. 175)) una cohorte auxiliaria gesta, et[*](et suppl. Bait.: ac Lamb.) bellum cum maximis Syriae gentibus et tyrannis consulari exercitu imperioque confectum. deinde Albucius, quod a senatu petebat, ipse sibi in Sardinia ante decreverat; constabat enim Graecum hominem ac levem in ipsa provincia quasi triumphasse, itaque hanc eius temeritatem senatus supplicatione denegata notavit.
sed fruatur sane hoc solacio atque hanc insignem ignominiam (quoniam uni praeter se inusta est[*](est codd.: sit Halm (Balb. § 44) dum ed. R.: non PBΣ)), putet esse leviorem, dum modo, cuius exemplo se consolatur, eius exitum exspectet, praesertim cum in Albucio nec Pisonis libidines nec audacia Gabini fuerit ac tamen hac una plaga conciderit, ignominia senatus.
atqui duas Gallias qui decernit consulibus duobus, hos retinet ambo; qui autem alteram Galliam et aut Syriam aut Macedoniam, tamen alterum retinet et[*](et ed. R.: om. codd.) in utriusque pari scelere disparem condicionem facit. faciam, inquit, illas praetorias, ut Pisoni et Gabinio succedatur statim. si hic sinat! tum enim tribunus intercedere poterit, nunc non potest. itaque ego idem, qui nunc consulibus iis qui designati erunt Syriam Macedoniamque decerno, decernam easdem praetorias, ut et praetores annuas provincias habeant[*](praetores in suas provincias abeant (statim in suas Mueller) coni. Mommsen (Röm. Staats. ii. 1. 192)) et eos quam primum videamus quos animo aequo videre non possumus. sed, mihi credite, numquam succedetur illis, nisi cum ea lege referetur qua intercedi de provinciis non licebit. itaque hoc tempore amisso annus est integer vobis exspectandus; quo interiecto civium calamitas, sociorum aerumna, sceleratissimorum hominum impunitas propagatur.
quod si essent illi optimi viri, tamen ego mea sententia C. Caesari succedendum nondum putarem. qua de re dicam, patres conscripti, quae sentio, atque illam interpellationem mei familiarissimi, qua paulo ante interrupta est oratio mea, non pertimescam. negat me vir optimus inimiciorem Gabinio debere esse quam Caesari: omnem illam tempestatem cui cesserim Caesare impulsore atque adiutore esse excitatam. cui si primum sic respondeam, me communis utilitatis habere rationem, non doloris mei, possimne probare, cum id me facere dicam quod exemplo fortissimorum et clarissimorum civium facere possim? an[*](An codd. (§ 20): An non Lamb.: At ed. Gryph.: non ante tantam supplet Ernst Müller (§ 20).) ti[*](Fort. Nonne?). Gracchus—patrem dico, cuius utinam filii ne degenerassent a gravitate patria!—tantam laudem est adeptus, quos tribunus plebis solus ex toto illo conlegio L. Scipioni auxilio fuit, inimicissimus et ipsius et fratris eius Africani, iuravitque in contione se in gratiam non redisse, sed alienum sibi videri dignitate imperi quo duces essent hostium Scipione triumphante ducti, eodem ipsum duci qui triumphasset?
quis plenior inimicorum fuit C. Mario? L. Crassus, M. Scaurus alieni[*](alieni Madv.: alini aut aliine codd. (§ 37)), inimici omnes Metelli: at ii non modo illum inimicum ex Gallia sententiis suis non detrahebant, sed ei[*](ei Halm: et codd.) propter rationem Gallici belli provinciam extra ordinem decernebant. bellum in Gallia maximum gestum est; domitae sunt a Caesare maximae nationes, sed nondum legibus, nondum iure certo, nondum satis firma pace devinctae. bellum adfectum videmus et, vere ut dicam, paene confectum[*](confectum PH: confectatum P2 rell.), sed ita ut, si idem extrema persequitur qui inchoavit, iam omnia perfecta videamus, si succeditur, periculum sit ne instauratas maximi belli reliquias ac renovatas audiamus. ergo ego senator—inimicus, si ita vultis, homini—amicus esse, sicut semper fui, rei publicae debeo.