De provinciis consularibus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

omitto iuris dictionem in libera civitate contra leges senatusque consulta, caedis relinquo, libidines praetereo, quarum acerbissimum exstat indicium et ad insignem memoriam turpitudinis et paene ad iustum odium imperi nostri, quod constat nobilissimas virgines se in puteos abiecisse et morte voluntaria necessariam turpitudinem depulisse; nec haec idcirco omitto quod non gravissima sint, sed quia nunc sine teste dico. ipsam vero urbem Byzantiorum fuisse refertissimam atque ornatissimam signis quis ignorat? quae illi exhausti sumptibus bellisque maximis, cum omnis[*](cum omnis Halm.: cumnis P1: cum P2 rell.) Mithridaticos impetus totumque Pontum armatum, effervescentem in Asiam atque erumpentem ore, repulsum et cervicibus interclusum suis sustinerent, tum, inquam, Byzantii et postea signa illa et reliqua urbis ornamenta sanctissime custodita tenuerunt:

te imperatore infelicissimo et taeterrimo, Caesonine calventi, civitas libera, et pro eximiis[*](pro eximiis Madv.: proximis codd.) suis beneficiis a senatu et a populo Romano liberata, sic spoliata atque nudata est ut, nisi C. Vergilius[*](C. s. l. add. P1: om. E) legatus, vir fortis et innocens, intervenisset, unum signum Byzantii ex maximo numero nullum haberent. quod fanum in Achaia, qui locus aut lucus in Graecia tota tam sanctus fuit in quo ullum simulacrum, ullum ornamentum reliquum sit? emisti a foedissimo tribuno plebis tum in illo naufragio huius urbis, quam tu idem qui gubernare debueras everteras, tum, inquam, emisti grandi pecunia ut tibi de pecuniis creditis ius in liberos populos contra senatus consulta et contra legem generi tui dicere liceret: id emptum ita vendidisti ut aut ius non diceres aut bonis civis Romanos everteres.

quorum ego nihil dico, patres conscripti, nunc in hominem ipsum: de provincia disputo. itaque omnia illa quae et saepe audistis et tenetis animis, etiam si non audiatis, praetermitto. nihil de hac eius urbana, quam ille praesens in mentibus vestris oculisque defixit, audacia loquor; nihil de superbia, nihil de contumacia, nihil de crudelitate disputo; lateant[*](lateant Naugerius (1): latent codd.) libidines eius illae tenebricosae, quas fronte et supercilio, non pudore et temperantia contegebat: de provincia quod agitur, id disputo. huic vos non submittetis? hunc diutius manere patiemini? cuius, ut provinciam tetigit, sic fortuna cum improbitate certavit ut nemo posset utrum protervior[*](protervior Lamb.: posterior codd. (Pis. § 66): deterior Ϛ Angelius: pestilentior b2. Num probrosior?) an infelicior esset iudicare.

an vero in Syria diutius est Semiramis illa retinenda? cuius iter in provinciam fuit eius modi ut rex Ariobarzanes consulem vestrum ad caedem faciendam tamquam aliquem Thraecem conduceret; deinde adventus in Syriam primus equitatus habuit interitum, post concisae sunt optimae cohortes. igitur in Syria imperatore illo nihil aliud umquam[*](umquam scripsi: neque codd.: gestum neque Orell. auct. suppl. Klotz (Pis. § 40): cogitatum neque Madv.) actum est nisi pactiones pecuniarum cum tyrannis, decisiones, direptiones, latrocinia, caedes, cum palam populi Romani imperator, instructo exercitu, dexteram tendens, non ad laudem milites hortaretur[*](hortaretur ed. V.: hortetur codd.), sed omnia sibi et empta et emenda esse clamaret[*](clamet codd. praeter G (conclamaret, om. esse)).

iam vero publicanos miseros—me etiam miserum illorum ita de me meritorum miseriis ac dolore!—tradidit in servitutem Iudaeis et Syris, nationibus natis servituti. statuit ab initio, et in eo perseveravit, ius publicano non dicere; pactiones sine ulla iniuria factas rescidit; custodias sustulit; vectigalis multos ac stipendiarios liberavit; quo in oppido ipse esset aut quo[*](aut quo bϚt: aut qui rell.) veniret, ibi publicanum aut publicani servum esse vetuit. quid multa? crudelis haberetur si in hostis animo fuisset eo quo fuit in civis Romanos, eius ordinis praesertim qui est semper pro[*](pro add. Pluygers) dignitate sua benignitate magistratuum[*](magistratuum coni. Kays., prob. Zielinski: magistratus codd.) sustentatus.

itaque, patres conscripti, videtis non temeritate redemptionis aut negoti gerendi inscitia, sed avaritia, superbia, crudelitate Gabini paene adflictos iam atque eversos publicanos: quibus quidem vos in his angustiis aerari tamen subveniatis necesse est, etsi iam multis non potestis, qui propter illum hostem senatus, inimicissimum ordinis equestris bonorumque omnium, non solum bona sed etiam honestatem miseri deperdiderunt, quos non parsimonia, non continentia, non virtus, non labor, non splendor tueri potuit contra illius helluonis et praedonis audaciam.

quid? qui se etiam nunc subsidiis patrimoni aut amicorum liberalitate sustentant, hos perire patiemur? an si qui frui publico non potuit per hostem, hic tegitur ipsa lege censoria: quem is frui non sinit qui est, etiam si non appellatur, hostis, huic ferri auxilium non oportet? retinete igitur in provincia diutius eum qui de sociis cum hostibus, de civibus cum sociis faciat pactiones, qui hoc etiam se pluris esse quam conlegam putet, quod ille vos tristitia vultuque deceperit, ipse numquam se minus quam erat nequam esse simularit. Piso autem alio quodam modo gloriatur se brevi tempore perfecisse ne C. Gabinius[*](C. extra versum add. P1BΣt: om. Hk all.) unus omnium nequissimus existimaretur.