De provinciis consularibus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

quid? si ipsas inimicitias depono rei publicae causa, quis me tandem iure reprehendet? praesertim cum ego omnium meorum consiliorum atque factorum exempla semper ex summorum hominum factis mihi censuerim petenda. an[*](An> An non Lamb.) vero M. ille Lepidus, qui bis consul et pontifex maximus fuit, non solum memoriae testimonio, sed etiam annalium litteris et summi poetae voce laudatus est quod cum M. Fulvio conlega, quo die censor est factus, homine inimicissimo, in campo statim rediit in gratiam, ut commune officium censurae communi animo ac voluntate defenderent?

atque ut vetera, quae sunt innumerabilia, mittam, tuus pater, Philippe, nonne uno tempore cum suis inimicissimis in gratiam rediit? quibus eum omnibus[*](omnibus ante suis inimicissimis transp. Gneisse) eadem res publica reconciliavit quae alienarat[*](alienaverat Zielinski).

multa praetereo, quod intueor coram haec lumina atque ornamenta rei publicae, P. Servilium et M. Lucullum. Vtinam etiam L. Lucullus illic adsideret[*](illic adsideret Madv.: ille desiderat (-et G2) codd. pler.: ille viveret c Angelius: ille desineret Hbk)! quae fuerunt inimicitiae in civitate graviores quam Lucullorum atque Servili? quas in viris fortissimis non solum exstinxit rei publicae utilitas[*](rei pub. utilitas coni. Baiter: res publica E: rei pub. P rell.) dignitasque ipsorum, sed etiam ad amicitiam consuetudinemque traduxit. quid? Q. Metellus Nepos nonne consul in templo Iovis optimi maximi, permotus cum auctoritate vestra tum illius[*](illa Pluygers) P. Servili incredibili gravitate dicendi, absens mecum summo suo beneficio rediit in gratiam? an ego possum huic esse inimicus cuius litteris fama nuntiis celebrantur aures cotidie meae novis nominibus gentium nationum locorum?

ardeo, mihi credite, patres conscripti,—id quod vosmet de me existimatis et facitis ipsi,—incredibili quodam amore patriae, qui me amor et subvenire olim impendentibus periculis maximis cum dimicatione capitis et rursum, cum omnia tela undique esse intenta in patriam viderem, subire coegit atque excipere unum pro universis. hic me meus in rem publicam animus pristinus ac perennis cum C. Caesare reducit, reconciliat, restituit in gratiam.

quod volent denique homines existiment: nemini ego possum esse bene merenti de re publica non amicus. etenim si iis qui haec omnia flamma ac ferro delere voluerunt non inimicitias solum sed etiam bellum indixi atque intuli, cum partim mihi illorum familiares[*](familiares essent coni. Halm), partim etiam me defendente capitis iudiciis essent liberati, cur eadem res publica quae me in amicos inflammare potuit inimicis placare non possit? quod mihi odium cum P. Clodio fuit, nisi quod perniciosum patriae civem fore putabam[*](reputabam Kraffert) qui turpissima libidine incensus duas res sanctissimas, religionem et pudicitiam, uno scelere violasset? num est igitur dubium ex iis rebus quas is egit agitque cotidie quin ego in illo oppugnando rei publicae plus quam otio meo, non nulli in eodem defendendo suo plus otio quam communi prospexerint?

ego me a C. Caesare in re publica dissensisse fateor et sensisse vobiscum; sed nunc isdem vobis adsentior cum quibus antea sentiebam. vos enim, ad quos litteras L. Piso de suis rebus non audet mittere, qui Gabini litteras insigni quadam nota atque ignominia nova condemnastis, C. Caesari supplicationes decrevistis numero ut nemini uno ex bello, honore ut omnino nemini. cur igitur exspectem hominem aliquem qui me cum illo in gratiam reducat? reduxit ordo amplissimus, et ordo is qui est et[*](est et HGEbc: est P rell.) publici consili et meorum omnium consiliorum auctor et princeps. vos sequor, patres conscripti, vobis obtempero, vobis adsentior, qui, quam diu C. Caesaris consilia in re publica non maxime diligebatis, me quoque cum illo minus coniunctum videbatis: postea quam rebus gestis[*](rebus eius gestis coni. Halm. Num rebus bene gestis?) mentis vestras voluntatesque mutastis, me non solum comitem esse sententiae vestrae sed etiam laudatorem vidistis.

sed quid est quod in hac causa maxime homines admirentur et reprehendant meum consilium, cum ego idem antea multa decrerim[*](decrerim BΣt: decre**rim P: decreverim HGEϚ) quae magis ad hominis dignitatem quam ad rei publicae necessitatem pertinerent? supplicationem quindecim dierum decrevi sententia mea. rei publicae satis erat tot dierum quot C. Mario; dis immortalibus non erat exigua eadem gratulatio quae ex maximis bellis; ergo ille cumulus dierum hominis est dignitati tributus.