De haruspicum responso in P. Clodium

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

sed quoniam de iis[*](his codd.) omnibus quae haruspices commissa esse dicunt satis est dictum, videamus quid idem haruspices a dis[*](a dis (ante iam) s. l. P2: a dis (diis Mtc) iam Bς et pler.: iam om. GEHbk: iam a dis Halm) iam immortalibus dicant moneri. monent

ne per optimativm discordiam dissensionemqve patribvs principibvsqve caedes pericvlaqve creentvr avxilioqve divini nvminis[*](divini numinis Koch: diminuitis P: diminutis P2B rell.: -ti Hbk: divinitus M) deficiantvr, †qva re ad vnvm imperivm[*](ad unius imperium res redeat coni. Lamb. (§54)) pecvniae[*](pecuniae codd. praeter bk (provinciae) apulsus GE: om. P1: pulsus P2 rell.: exercitusque pulsi deminutique accedant coni. Garat.) redeant exercitvsqve apvlsvs deminvtioqve [*](diminut. P rell.) accedat.
haruspicum verba sunt haec omnia: nihil addo de meo. quis igitur[*](igitur hanc HGEMb2k) optimatium discordiam molitur? idem iste, nec ulla vi ingeni aut consili sui, sed quodam errore nostro; quem quidem ille, quod obscurus non erat, facile perspexit. hoc enim etiam turpius adflictatur res publica quod ne ab eo quidem vexatur, ut tamquam fortis in pugna vir acceptis a forti adversario vulneribus adversis honeste[*](honeste Seb. Gryphius: homines P1MHb: et honestis P2 rell.) cadere videatur.

Ti. Gracchus convellit statum civitatis, qua gravitate vir, qua eloquentia, qua dignitate! nihil ut a patris avique Africani praestabili insignique virtute, praeterquam quod a senatu desciverat, deflexisset. secutus est C. Gracchus[*](C. s. l. P: om. E), quo ingenio, qua eloquentia, quanta vi, quanta gravitate dicendi! ut dolerent boni non illa tanta ornamenta ad meliorem mentem voluntatemque esse conversa. ipse Saturninus[*](Saturninus PBMt: L. Saturninus HGEbk) ita fuit effrenatus et paene demens ut actor[*](actor Madv.: auctor codd.) esset egregius et ad animos imperitorum excitandos inflammandosque perfectus. nam quid ego de Sulpicio[*](Sulpicio PBt: P. Sulpicio HGEMbk) loquar? cuius tanta in dicendo gravitas, tanta iucunditas, tanta brevitas fuit, ut posset vel ut prudentes errarent, vel ut boni minus bene sentirent perficere dicendo. Cum his conflictari et pro salute patriae cotidie[*](cotidie HBGk: cottidie P2: cottidiae P1) dimicare erat omnino illis qui tum rem publicam gubernabant molestum; sed habebat ea molestia quandam tamen dignitatem.

hic vero de quo ego ipse tam multa nunc dico, pro di immortales! quid est, quid valet, quid adfert, ut tanta civitas, si cadet,—quod di omen obruant[*](obruant avertant M)!—a viro tamen confecta videatur? qui post patris mortem primam illam aetatulam suam ad scurrarum locupletium libidines detulit, quorum intemperantia expleta in domesticis est germanitatis stupris volutatus; deinde iam robustus provinciae se ac rei militari dedit, atque ibi piratarum contumelias perpessus etiam Cilicum libidines barbarorumque satiavit; post exercitu L. Luculli[*](L. s. l. add. P2) sollicitato per nefandum scelus fugit illim[*](illim P2: illi P1: illum B rell. praeter HMbς (illinc)), Romaeque recenti adventu suo cum propinquis suis decidit ne reos faceret, a Catilina pecuniam accepit ut turpissime praevaricaretur. Inde cum Murena se in Galliam contulit, in qua provincia mortuorum testamenta conscripsit, pupillos necavit, nefarias cum multis scelerum pactiones societatesque conflavit; unde ut rediit, quaestum illum maxime fecundum uberemque campestrem totum ad se ita redegit ut homo popularis fraudaret improbissime populum, idemque vir clemens[*](clemens Hk: demens P rell.) divisores omnium tribuum domi ipse suae crudelissima morte mactaret.