De haruspicum responso in P. Clodium
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
exorta est illa rei publicae, sacris, religionibus, auctoritati vestrae, iudiciis publicis funesta quaestura, in qua idem iste deos hominesque, pudorem, pudicitiam, senatus auctoritatem, ius, fas, leges, iudicia violavit. atque hic ei gradus[*](post gradus habet s. l. fuit c)—o misera tempora stultasque nostras discordias!—P. Clodio[*](P. s. l. P1) gradus ad rem publicam hic primus fuit et aditus[*](fuit et aditus Madv.: est aditus (additus) codd.: hic primus fuit, hic primus aditus Lamb.)[*](Num hic primus et aditus fuit?) ad popularem iactationem atque adscensus. nam Ti. Graccho invidia Numantini foederis, cui feriendo, quaestor C. Mancini consulis cum esset, interfuerat, et in eo foedere improbando senatus severitas dolori et timori fuit, eaque[*](fuit eaque Bait.: fuit itaque (istaque Hbk) P rell. praeter M (fuit)) res illum fortem et clarum virum a gravitate patrum desciscere coegit; C.[*](C. s. l. P1) autem Gracchum mors fraterna, pietas, dolor, magnitudo animi ad expetendas domestici sanguinis poenas excitavit; Saturninum, quod in annonae caritate quaestorem a sua frumentaria procuratione senatus amovit eique rei M. Scaurum praefecit, scimus dolore factum esse popularem; Sulpicium ab optima causa profectum Gaioque Iulio[*](Iulio Manutius: totio P1: tutio (tucio) P2 rell.) consulatum contra leges petenti resistentem longius quam voluit popularis aura provexit.
fuit in his omnibus[*](omnibus cansa GEMbk) etsi non iusta,—nulla enim potest cuiquam male de re publica merendi iusta esse causa,—gravis tamen et cum aliquo animi[*](animi Camerarius: animi et codd.) virilis dolore coniuncta: P. Clodius a crocota, a mitra, a muliebribus soleis purpureisque fasceolis[*](fasceolis ut Bait. ita Hb2k: faceolis PB: fasciis GE), a strophio, a psalterio, a flagitio, a stupro est factus repente popularis. Nisi eum mulieres exornatum ita deprendissent[*](deprend. B: depraend. P: deprehend. k ed. R.), nisi ex eo loco quo eum adire fas non fuerat ancillarum beneficio emissus esset, populari homine populus Romanus, res publica cive tali careret. hanc ob amentiam in discordiis nostris, de quibus ipsis his prodigiis recentibus a dis immortalibus admonemur, arreptus est unus ex patriciis cui tribuno plebis fieri non liceret.
quod anno ante frater Metellus et concors etiam tum senatus, senatus[*](senatus, senatus codd. Lamb.: senatu, senatus PBw: senatus (semel) rell. (Prov. Cons. §1 si princeps eam sent. dicerem)) principe Cn. Pompeio sententiam dicente, excluserat acerrimeque una voce ac mente restiterat, id post discidium optimatium, de quo ipso nunc monemur, ita perturbatum itaque permutatum est ut, quod frater consul ne fieret obstiterat, quod adfinis et sodalis clarissimus vir, qui illum reum non laudarat, excluserat, id is consul efficeret in discordiis principum qui illi unus inimicissimus esse debuerat, eo[*](eo codd. praeter M (et eo)) fecisse auctore se diceret cuius auctoritatis neminem posset paenitere. iniecta fax est foeda ac luctuosa rei publicae; petita est auctoritas vestra, gravitas amplissimorum ordinum, consensio bonorum omnium, totus denique civitatis status. haec enim certe petebantur, cum in me cognitorem harum omnium rerum illa flamma illorum temporum coniciebatur. excepi et pro patria solus exarsi, sic tamen ut vos isdem ignibus circumsaepti me primum ictum pro vobis et fumantem videretis[*](videritis P1).