De haruspicum responso in P. Clodium
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
et video in haruspicum responsum haec esse subiuncta[*](subiecta E):
sacrificia vetvsta occvltaqve minvs diligenter facta pollvtaqve.haruspices haec loquuntur[*](locuntur GE) an patrii penatesque di? multi enim sunt[*](sunt Hbk all.: om. PBGE), credo, in quos huius malefici suspicio cadat. quis praeter hunc unum? obscure dicitur[*](dicitur PHbk: dicit corr. Bt) quae sacra polluta sint? quid planius, quid religiosius, quid gravius dici potest?
vetvsta occvltaqve.nego ulla verba Lentulum, gravem oratorem ac disertum, saepius, cum te accusaret, usurpasse quam haec quae nunc ex Etruscis libris in te conversa atque interpretata dicuntur. etenim quod sacrificium tam vetustum est quam hoc quod a regibus aequale huius urbis accepimus? quod autem tam occultum quam id quod non solum curiosos oculos excludit sed etiam errantis, quo non modo improbitas sed ne imprudentia quidem possit[*](impune possit Momms.) intrare? quod quidem sacrificium nemo ante P. Clodium omni memoria violavit, nemo[*](prius nemo s. l. P2: inter Clodium et omni inser. Halmio auct. Baiter) umquam adiit, nemo neglexit, nemo vir aspicere non horruit, quod fit per virgines Vestalis, fit pro populo Romano, fit in ea domo quae est in imperio, fit incredibili caerimonia, fit ei deae cuius ne nomen quidem viros scire fas est, quam iste idcirco bonam dicit[*](dicit esse GE) quod in tanto sibi scelere ignoverit. non ignovit, mihi crede, non: nisi forte tibi esse ignotum putas, quod te iudices emiserunt excussum et exhaustum, suo iudicio absolutum, omnium condemnatum, aut quod oculos, ut opinio illius religionis est, non perdidisti.
quis enim ante te[*](ante te PHbk: ante Bςtc) sacra illa vir sciens viderat, ut quisquam poenam quae sequeretur id scelus scire posset? an tibi luminis obesset caecitas plus quam libidinis? ne id quidem sentis, coniventis[*](coniventis b2k all: contuentes P2BHGEt) illos oculos abavi tui magis optandos fuisse quam hos flagrantis sororis[*](sororiis stupris Koch, improb. Zielinsk.)? tibi vero, si diligenter attendes, intelleges hominum poenas deesse adhuc, non deorum. homines te in re foedissima defenderunt, homines turpissimum nocentissimumque laudarunt, homines prope confitentem iudicio liberaverunt, hominibus iniuria tui stupri inlata in ipsos dolori non fuit, homines tibi arma alii in me, alii post in illum invictum civem dederunt, hominum beneficia prorsus concedo tibi iam maiora[*](tibi iam maiora Halm: tibiamaiora P: tibi at (ac tc) maiora P2BHbk) non esse quaerenda:
a dis quidem immortalibus quae potest homini maior esse poena furore atque dementia? nisi forte in tragoediis quos vulnere ac dolore corporis cruciari et consumi vides, graviores deorum immortalium iras subire quam illos qui furentes inducuntur putas. non sunt illi eiulatus et gemitus Philoctetae tam miseri, quamquam sunt acerbi, quam illa exsultatio Athamantis et quam senium[*](senium P rell. (somnium bk): insania Jeep) matricidarum. tu cum furialis in contionibus voces mittis, cum domos civium evertis, cum lapidibus optimos viros foro pellis, cum ardentis faces in vicinorum tecta iactas, cum aedis sacras inflammas, cum servos concitas, cum sacra ludosque conturbas, cum uxorem sororemque non discernis, cum quod ineas cubile non sentis, tum baccharis, tum furis[*](furis B rell. praeter GE (fureris): fueris P), tum das eas poenas quae solae sunt hominum sceleri a dis immortalibus constitutae. nam corporis quidem nostri infirmitas multos subit casus per se, denique ipsum corpus tenuissima de causa saepe conficitur: deorum tela in impiorum mentibus figuntur. qua re miserior es cum in omnem fraudem raperis oculis quam si omnino oculos non haberes[*](haberes HMbk (prob. Zielinsk.): habueris rell.).