De domo sua ad pontifices
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
dedicatio magnam, inquit, habet religionem. nonne vobis Numa Pompilius videtur loqui? discite orationem, pontifices, et vos, flamines; etiam tu, rex, disce a gentili tuo, quamquam ille gentem istam reliquit, sed tamen disce ab homine religionibus dedito ius totum omnium religionum. quid? in dedicatione nonne et quis dedicet[*](dedicet Bait.: dicit codd.) et quid et[*](et quid et Hkt: et qui P rell. praeter w (et quid)) quo modo quaeritur? an tu haec ita confundis et perturbas ut, quicumque velit, quod velit quo modo velit possit dedicare? quis eras tu qui dedicabas? quo iure? qua lege? quo exemplo? qua potestate? Vbi te isti rei populus Romanus praefecerat? video enim esse legem veterem tribuniciam quae vetet iniussu plebis aedis, terram, aram consecrari[*](consecrare codd.); neque tum hoc ille Q. Papirius, qui hanc legem rogavit, sensit, neque suspicatus est fore periculum ne domicilia aut possessiones indemnatorum civium consecrarentur. neque enim id fieri fas erat, neque quisquam fecerat, neque erat causa cur prohibendo non tam deterrere videretur quam admonere.
sed quia consecrabantur aedes, non privatorum domicilia, sed quae sacrae nominantur, consecrabantur agri, non ita ut nostra praedia, si qui vellet, sed ut imperator agros de hostibus captos consecraret, statuebantur arae, quae religionem adferrent ipsi ei loco quo[*](ipsi ei loco quo Madv.: ipsi loco quo Baiter: ipsi (ipso b2) si loco codd.: ipsi loco, si Klotz: ipsae, si loco Naegelsb.) essent consecratae, haec nisi plebs[*](plebes GMw) iussisset fieri vetuit. quae si tu interpretaris de nostris aedibus atque agris scripta esse, non repugno; sed quaero quae lex lata sit ut tu aedis meas consecrares, ubi tibi haec potestas data sit, quo iure feceris. neque ego nunc de religione sed de bonis omnium nostrum, nec de pontificio sed de iure publico disputo. lex Papiria vetat aedis iniussu plebis consecrari. sit sane hoc de nostris aedibus ac non de publicis templis: unum ostende verbum consecrationis in ipsa tua lege, si illa lex est ac non vox sceleris et crudelitatis tuae.
quod si tibi tum in illo rei publicae naufragio omnia in mentem venire potuissent, aut si tuus scriptor in illo incendio civitatis non syngraphas cum Byzantiis exsulibus et cum legatis Brogitari[*](Brogitari Halm (Har. Resp. § 28; Sest. § 56): rogitatis (rogatis Hk) codd. praeter P1 (rogitaris)) faceret, sed vacuo animo tibi ista non scita sed portenta conscriberet, esses omnia, si minus re, at verbis legitimis consecutus. sed uno tempore cautiones fiebant pecuniarum, foedera feriebantur provinciarum, regum appellationes venales erant, servorum[*](servorum Angelius: sermones codd.) omnium vicatim celebrabatur tota urbe discriptio[*](descriptio codd.), inimici in gratiam reconciliabantur, imperia scribebantur[*](scribebantur Lamb.: adscrib. codd. (imperi adscr. P1): describ. Garat.) nova iuventuti, Q. Seio venenum misero parabatur, de Cn. Pompeio, propugnatore et custode imperi, interficiendo consilia inibantur, senatus ne quid esset, ut lugerent semper boni, ut capta res publica consulum proditione vi tribunicia teneretur. haec cum tot tantaque agerentur, non mirum est, praesertim in furore animi et caecitate, multa illum et te fefellisse.
at videte quanta sit vis huius Papiriae legis in re tali, non qualem tu adfers sceleris plenam et furoris. Q. Marcius[*](Q. om. Bt) censor signum Concordiae fecerat idque in publico conlocarat. hoc signum C. Cassius censor cum in curiam transtulisset, conlegium vestrum consuluit num quid esse causae videretur quin id signum curiamque Concordiae dedicaret. quaeso, pontifices, et hominem cum homine et tempus cum tempore et rem cum re comparate. ille erat summa modestia et gravitate censor: hic tribunus plebis scelere et audacia singulari. tempus illud erat tranquillum et in libertate populi et gubernatione positum senatus: tuum porro tempus libertate populi Romani oppressa, senatus auctoritate deleta.
res illa plena iustitiae, sapientiae, dignitatis (censor enim, penes quem maiores nostri, id quod tu sustulisti, iudicium senatus de dignitate[*](senatus de dignitate ut GMw ita PBHbkt: senatoriae dignitatis Madv.) esse[*](his esse P1: his del. P2) voluerunt, Concordiae signum volebat in curia curiamque ei deae dedicare), praeclara voluntas atque omni laude digna[*](digna om. PH all.); praescribere enim se arbitrabatur ut sine studiis dissensionis sententiae dicerentur, si sedem ipsam ac templum publici consili religione Concordiae devinxisset. tu cum ferro, cum metu, cum edictis, cum privilegiis, cum praesentibus copiis perditorum, absentis exercitus terrore et minis, consulum societate et nefario foedere servitute oppressam civitatem teneres, libertatis signum posuisti magis ad ludibrium impudentiae quam ad simulationem religionis. ille in curia quae poterat sine cuiusquam incommodo dedicari, tu in civis[*](dedicarit uin civis P: dedicari tu in civis BHk: dedicavit: tu Klotz: dedicari, signum concordiae, tu Naegelsb.) optime de re publica meriti cruore ac paene ossibus simulacrum non libertatis publicae, sed licentiae conlocasti.
atque ille tamen ad conlegium rettulit, tu ad quem rettulisti? si quid deliberares, si quid tibi aut piandum aut instituendum fuisset religione domestica, tamen instituto ceterorum[*](tamen inst. ceterorum mg. P2: †tamen Bait. quia post domestica in P unum verbum erasum est: domestica, more vetere ad pontificem detulisses: nunc novum del. Halm) vetere[*](vetere bk (-em M): uterere rell. retulisses Muell.) ad pontificem detulisses: novum delubrum cum in urbis clarissimo loco nefando quodam atque inaudito[*](quodam atque inaudito s. l. P2) instituto inchoares, referendum ad sacerdotes publicos non putasti? at si conlegium pontificum adhibendum non videbatur, nemone horum tibi idoneus visus est, qui aetate honore auctoritate antecellunt, cum quo[*](cum quo Muell.: cum eo codd. (ut cum eo Hbk)) de dedicatione[*](de dedicatione Halm: dedicationem codd.) communicares? quorum quidem tu non contempsisti sed pertimuisti dignitatem. an tu auderes quaerere ex P. Servilio aut ex M. Lucullo, quorum ego consilio atque auctoritate rem publicam consul ex vestris manibus ac faucibus[*](faucibus b ed. R.: facibus codd. pler.) eripui, quibusnam verbis aut quo ritu— primum hoc dico—civis domum consecrares, deinde civis eius cui princeps senatus, tum autem ordines omnes, deinde Italia tota, post cunctae gentes testimonium huius urbis atque imperi conservati dedissent?
quid diceres, o nefanda et perniciosa labes civitatis? ades, Luculle, ades Servili[*](Ades Luc. ades Serv. bk: Ades, ades, Luc. Serv. P2BHw), dum dedico domum Ciceronis, ut mihi praeeatis postemque teneatis! es tu quidem cum audacia tum impudentia singulari, sed tibi tamen oculi, vultus, verba cecidissent, cum te viri, qui sua dignitate personam populi[*](populi codd.: populi Romani ed. R. (P.R.)) Romani atque auctoritatem imperi sustinerent, verbis gravissimis proterruissent, neque sibi fas esse dixissent furori interesse tuo atque in patriae parricidio exsultare[*](exsultare Koch. auct. Muell.: et scelere codd.: excellere Bait.).