De domo sua ad pontifices

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

quid? si qui similis istius —neque enim iam deerunt qui imitari velint—aliquem[*](aliquem codd. praeter P1 (quem)) mei dissimilem, cui res publica non tantum debeat, per vim adflixerit, domum eius per pontificem dedicaverit, id vos ista auctoritate constituetis ratum esse oportere? dicitis[*](Dicitis Angelius: dicis codd.): quem reperiet[*](repperit P1HG: reppererit rell.) pontificem? quid? pontifex et tribunus[*](pontifex et trib. ut coni. Bait. (et pont. et trib.) ita t: pontifex om. rell.) plebis idem esse non potest? M. Drusus, ille clarissimus vir, tribunus plebis, pontifex fuit. ergo si is Q. Caepionis, inimici sui, postem aedium tenuisset et pauca verba fecisset, aedes Caepionis essent dedicatae?

nihil loquor de pontificio iure, nihil de ipsius[*](ipsis Halm) verbis dedicationis, nihil de religione, caerimoniis[*](et caerim. Lamb.: de caerim. Halm); non dissimulo me nescire ea quae, etiam si scirem, dissimularem, ne aliis molestus, vobis etiam curiosus viderer; etsi effluunt multa ex vestra disciplina quae etiam ad nostras auris saepe permanant. postem teneri in dedicatione oportere videor audisse templi; ibi enim postis est ubi templi aditus et[*](et k: est rell.: est et vulg. (sunt et Halm)) valvae. ambulationis postis nemo umquam tenuit in dedicando; simulacrum autem aut aram si dedicasti, sine religione loco moveri potest. sed iam hoc dicere tibi non licebit, quoniam pontificem postem tenuisse dixisti.

quamquam quid ego de dedicatione loquor, aut quid de vestro iure et religione contra quam proposueram disputo[*](loquor ... disputo Manut.: loquar ... disputabo codd.)? ego vero, si omnia sollemnibus verbis, veteribus et traditis[*](traditis Madv.: praeditis codd. (proditis k, Naegelsb.): priscis in mg. t) institutis acta esse dicerem, tamen me rei publicae iure defenderem. an cum tu, eius civis discessu cuius unius opera senatus atque omnes boni civitatem esse incolumem totiens iudicassent, oppressam taeterrimo latrocinio cum duobus sceleratissimis consulibus rem publicam teneres, domum eius qui patriam a se servatam perire suo nomine noluisset per pontificem aliquem dedicasses, posset recreata res publica sustinere?

date[*](Date de P et pler.) huic religioni aditum, pontifices: iam nullum fortunis communibus exitum reperietis. an si postem tenuerit pontifex et verba ad religionem deorum immortalium composita ad perniciem civium transtulerit, valebit in[*](in om. codd. praeter ς (in iniuriam)) iniuria nomen sanctissimum religionis: si tribunus plebis verbis non minus priscis et aeque[*](aeque coni. Bait.: paene codd.: plane Lamb.) sollemnibus bona cuiuspiam[*](civis cuiuspiam Hbk) consecrarit, non valebit? atqui C. Atinius patrum memoria bona Q. Metelli, qui eum ex senatu censor eiecerat, avi tui, Q. Metelle, et tui, P. Servili, et proavi tui, P. Scipio, consecravit foculo posito in rostris adhibitoque tibicine. quid tum? num ille furor tribuni plebis ductus ex non nullis perveterum temporum exemplis fraudi Metello fuit, summo illi et clarissimo viro?

certe non fuit. vidimus hoc idem Cn. Lentulo censori tribunum plebis facere: num qua[*](num qua Bait.: numquam codd. praeter k (num quae): numquid ed R.) igitur is bona Lentuli religione obligavit? sed quid ego ceteros? tu, tu, inquam, capite velato, contione advocata, foculo posito bona tui Gabini, cui regna omnia Syrorum Arabum Persarumque donaras, consecrasti. quod si tum nihil est actum, quid in meis bonis agi potuit? sin est ratum, cur ille gurges, helluatus tecum simul rei publicae sanguine, ad caelum tamen exstruit villam in Tusculano visceribus aerari, mihi meas ruinas, quarum ego similem totam urbem esse passus non sum, aspicere non licuit?

omitto Gabinium; quid? exemplo tuo bona tua nonne L. Ninnius[*](Ninnius Garat.: Nunnius codd.), vir omnium fortissimus atque optimus, consecravit? quod si, quia ad te pertinet, ratum esse negas oportere, ea[*](ea G2k: ei rell.) iura constituisti in praeclaro tribunatu[*](tribunatuo PB: cf. § 42) tuo quibus in te conversis recusares, alios everteres; sin ista consecratio legitima est, quid est quod profanum in tuis bonis esse possit? an consecratio nullum habet ius[*](ius k solus e meis: nullam habet religionem Lamb., nullam vim habet Garat.), dedicatio est religiosa? quid ergo illa tua tum obtestatio tibicinis, quid foculus, quid preces, quid verba[*](verba add. Halm) prisca valuerunt[*](valuerunt in mg. t: voluerunt rell.)? ementiri, fallere, abuti deorum immortalium numine ad hominum timorem quid[*](metum timoremque Halm quid Hbk: qui rell. (-que P1): om. Manut.) voluisti? nam si est illud ratum—mitto Gabinium—tua domus certe et quicquid habes aliud Cereri est consecratum; sin ille ludus fuit, quid te impurius, qui religiones omnis pollueris aut ementiundo aut stuprando?

iam fateor, inquit, me in Gabinio nefarium fuisse. quippe vides poenam illam a te in alium institutam in te ipsum esse conversam. sed, homo omnium scelerum flagitiorumque documentum, quod in Gabinio fateris, cuius impudicitiam pueritiae, libidines adulescentiae, dedecus et egestatem reliquae vitae, latrocinium consulatus vidimus, cui ne ista quidem ipsa calamitas iniuria[*](calamitas iniuria Hbk: calamitas iuria P1: calamitatis iniuria P2 rell.) potuit accidere, id in me infirmas, et gravius esse dicis quod uno adulescente quam quod contione tota teste fecisti?