De domo sua ad pontifices
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
quae cum videres, tum te ad tuum adfinem non delectum a te, sed relictum a ceteris contulisti. quem ego tamen credo, si est ortus ab illis quos memoriae proditum est ab ipso hercule perfuncto iam laboribus sacra didicisse[*](didicisse k Serv. ad Aen. viii. 269: dedisse rell.), in viri fortis aerumnis non ita crudelem fuisse ut in vivi etiam[*](in vivi etiam codd.: in viventis etiam Arusianus) et spirantis[*](et spirantis M, Arus.: et iam sp. ς: spirantis P rell. praeter G (si irantis) e (surantis)) capite bustum[*](capite bustum Garat. (caput bustum bk): capitibus tum codd.) suis manibus imponeret[*](imponeretur k); qui aut nihil dixit nec fecit omnino, poenamque hanc maternae temeritatis tulit ut mutam[*](mutam Naugerius (1): mutuam codd.) in delicto[*](in alieno delicto Koch) personam nomenque praeberet, aut, si dixit aliquid verbis haesitantibus postemque tremebunda manu tetigit, certe nihil rite, nihil caste, nihil more institutoque perfecit. viderat ille Murenam, vitricum suum, consulem designatum, ad me consulem cum Allobrogibus communis exiti indicia adferre, audierat ex illo se a me bis salutem accepisse, separatim semel, iterum cum universis.
qua re quis est qui existimare possit huic novo pontifici, primam hanc post sacerdotium initum religionem instituenti vocemque mittenti, non et linguam obmutuisse et manum obtorpuisse et mentem debilitatam metu concidisse, praesertim cum ex conlegio tanto non regem, non flaminem, non pontificem videret, fierique particeps invitus alieni sceleris cogeretur, et gravissimas poenas adfinitatis impurissimae sustineret?
sed ut revertar ad ius publicum dedicandi[*](dedicandi M Muell. (§ 138) iudicandi rell.), quod ipsi pontifices semper non solum ad suas caerimonias sed etiam ad populi iussa adcommodaverunt, habetis in commentariis vestris C. Cassium censorem de signo Concordiae dedicando ad pontificum conlegium rettulisse, eique M. Aemilium pontificem maximum pro conlegio respondisse, nisi eum populus Romanus nominatim praefecisset atque eius iussu faceret, non videri eam[*](eam Bait.: ea codd.) posse recte[*](recte posse Hbk Klotz, improb. Zielinsk.) dedicari. quid? cum Licinia, virgo Vestalis summo loco nata, sanctissimo sacerdotio praedita, T. Flaminio Q. Metello consulibus aram et aediculam et pulvinar sub saxo dedicasset, nonne eam rem ex auctoritate senatus ad hoc conlegium Sex. Iulius praetor rettulit? cum P. Scaevola pontifex maximus pro conlegio respondit, qvod in loco pvblico Licinia, Gai filia, inivssv popvli dedicasset, sacrvm non viderier. quam quidem rem quanta tractaverit severitate[*](tractaverit severitate Drechsler: sustulerit post sen. consulto add. Hbk edd. R. et V., post senatus Naugerius (1) (egerit Halm, persecutus sit Lamb.): qua quidem in re ... sen. fuerit coni. Muell.) quantaque diligentia senatus, ex ipso senatus consulto[*](SENATVS CONSVLTVM. Et potest quidem excidisse littera. R. (= Recita)) facile cognoscetis[*](post cognoscetis suppl. Lamb. Recita senatus consultum.).
videtisne praetori urbano negotium datum ut curaret ne id sacrum esset, et ut, si quae essent incisae aut inscriptae litterae, tollerentur? O tempora, o mores! tum censorem, hominem sanctissimum, simulacrum Concordiae dedicare pontifices in templo inaugurato prohibuerunt, post autem senatus in loco augusto consecratam iam[*](iam Bait.: eam codd.) aram tollendam ex auctoritate pontificum censuit neque ullum est passus ex ea dedicatione litterarum exstare monumentum: tu, procella patriae, turbo ac tempestas pacis atque oti, quod in naufragio rei publicae, tenebris offusis, demerso populo Romano, everso atque eiecto senatu dirueris, aedificaris, religione omni violata religionis[*](religionis Markland: rei PB: rei p. k et corr. c: res GMe visceribus eius qui Jeep (§ 23): hisce (eiusce k) rebus ut (et k) in codd.: eius civis aedibus qui Madv., fort. recte) tamen nomine contaminaris, in visceribus eius qui urbem[*](urbem P1: urbe quam (quod w) rell.) suis laboribus ac periculis conservasset monumentum deletae rei publicae conlocaris, †ab aequitum nota doloris[*](ab aequitum (equitum B) nota doloris P: ab (ob M) equitum notam doloris HGMe: ac nequitiae nota, dolore Jeep (Verr. ii, § 115): ad perpetuam notam doloris Koch: ad equitum notam, ad dolorem all.) bonorum omnium sublato Q. Catuli nomine incideris, id sperasti rem publicam diutius quam quoad mecum simul expulsa careret his moenibus esse laturam?
ac si, pontifices, neque is cui licuit, neque id quod fas fuit dedicavit, quid me attinet iam illud tertium quod proposueram docere, non iis[*](iis k: his rell.) institutis ac verbis quibus caerimoniae postulant dedicasse? dixi a principio nihil me de scientia vestra, nihil de sacris, nihil de abscondito pontificum iure dicturum. quae sunt adhuc a me de iure dedicandi disputata, non sunt quaesita ex occulto aliquo genere litterarum, sed sumpta de medio, ex rebus palam per magistratus actis ad conlegiumque delatis, ex senatus consulto, ex lege[*](ex sen. cons. ex lege del. D. Serruys). illa interiora iam vestra sunt, quid dici, quid praeiri[*](praeiri Halm (§ 133): praere P1: praecipere P2 rell.: praeberi Momms.), quid tangi, quid teneri ius fuerit.
quae si omnia e Ti. Coruncani[*](e Ti. Coruncanii Bait.: ex corruncani c (-ana k): et coruncanis (-ani b) PBς: et quorum canis H (canii G)) scientia, qui peritissimus pontifex fuisse dicitur, acta esse constaret[*](constaret Lamb.: constarent codd.), aut si M. Horatius ille pulvillus, qui, cum eum[*](eum cod. Car. Steph.: eus p1: eius P2BHc (eius dedicationem k)) multi propter invidiam fictis religionibus impedirent, restitit et constantissima mente Capitolium dedicavit, huius modi alicui dedicationi praefuisset, tamen in scelere religio non valeret, ne[*](valeret, ne (nedum Naugerius (1) ... dicatur codd.: valeret; nunc ... dicatur? Mueller) valeat id quod imperitus adulescens, novus sacerdos, sororis precibus, matris minis adductus, ignarus, invitus, sine conlegis, sine libris, sine auctore, sine fictore, furtim, mente ac lingua titubante fecisse dicatur: praesertim cum iste impurus atque impius hostis omnium religionum, qui contra fas et inter viros saepe mulier et inter mulieres vir fuisset, ageret illam rem ita raptim et turbulente uti neque mens neque vox neque lingua consisteret?
delata tum sunt ea ad vos, pontifices, et post omnium sermone celebrata[*](ea addidi: delata tum sunt ad ... celebrata P rell. praeter GMe (Delatum est ad ... celebratum): delata tum res est ... celebrata Muell.), quem ad modum iste praeposteris verbis, ominibus obscenis, identidem se ipse revocans[*](revocans Madv.: revocando codd.), dubitans, timens, haesitans omnia aliter ac vos in monumentis habetis et pronuntiarit et fecerit. quod quidem minime mirum est, in tanto scelere tantaque dementia ne audaciae quidem locum ad timorem comprimendum fuisse. etenim si nemo umquam praedo tam barbarus atque immanis fuit, qui cum fana spoliasset, deinde aram aliquam in litore deserto somniis stimulatus aut religione aliqua consecraret, non horreret animo cum divinum numen scelere violatum placare precibus cogeretur, qua tandem istum perturbatione mentis omnium templorum atque tectorum totiusque urbis praedonem fuisse censetis, cum pro detestatione tot scelerum unam aram nefarie consecraret?