Cum Senatui gratias egit
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
itaque vestro studio atque auctoritate perfectum est ut[*](ut ε Par. 7774, et in P man. rec.: om. rell. ) ipse ille annus, quem ego mihi quam patriae malueram esse fatalem, octo[*](octo ε: hoc PB: hos Gtc: cum Hk ) tribunos haberet qui et promulgarent de salute mea et ad vos saepe numero referrent. nam consules modesti legumque metuentes impediebantur lege, non ea quae de me, sed ea quae de ipsis lata erat, quam[*](quam Lamb.: cum codd. (promulgavisset Ernesti)) meus inimicus promulgavit ut, si revixissent ii qui haec paene delerunt, tum ego redirem; quo facto utrumque confessus est, et se illorum vitam desiderare, et magno in periculo rem publicam futuram si, cum hostes atque interfectores rei publicae revixissent, ego non revertissem. idemque [*](Idemque scripsi: itaque codd. praeter ε (atque)) illo ipso tamen[*](tamen om. H: tum k ) anno, cum ego cessissem, princeps autem civitatis non legum praesidio sed parietum vitam suam tueretur, res publica sine consulibus esset, neque solum parentibus perpetuis verum etiam tutoribus annuis esset orbata, sententias[*](vos ante sententias add. K. Lehmann ) dicere prohiberemini, caput meae proscriptionis recitaretur, numquam dubitastis meam salutem cum communi salute coniungere.