Cum Senatui gratias egit

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

postea vero quam singulari et praestantissima virtute P. Lentuli consulis ex superioris anni caligine et tenebris lucem in re publica Kalendis Ianuariis dispicere coepistis, cum Q. Metelli, nobilissimi hominis atque optimi viri, summa dignitas, cum praetorum tribunorum plebis paene omnium virtus et fides rei publicae subvenisset, cum virtute gloria rebus gestis Cn. Pompeius omnium gentium, omnium saeculorum, omnis memoriae facile princeps tuto se venire in senatum arbitraretur[*](non arbitr. ε ), tantus vester consensus de salute mea fuit ut corpus[*](ut licet corpus Hb2s, ed. R., et in P s. l. man. rec. ) abesset meum, dignitas iam in patriam revertisset.