Cum Senatui gratias egit

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

itaque, patres conscripti, quod ne optandum quidem est homini, immortalitatem quandam per vos esse adepti videmur. quod enim tempus erit umquam cum[*](cum quo Hbkεs ) vestrorum in nos beneficiorum memoria ac fama moriatur? qui illo ipso tempore cum vi ferro metu minis obsessi teneremini, non multo post discessum meum me universi revocavistis referente L. Ninnio, fortissimo atque optimo viro, quem habuit ille pestifer annus et maxime fidelem et minime timidum, si dimicare placuisset, defensorem salutis meae: postea quam vobis decernendi potestas non est permissa[*](non est permissa ut Angelius ita H2bk et in P s. l. manus recentissima: facta non est ε ) per eum tribunum plebis qui, cum per se rem publicam lacerare non posset, sub alieno scelere delituit[*](delituit ε: deluit P1B: delevit P2Gkt: diruit Hb2s ), numquam de me siluistis, numquam meam salutem non ab iis consulibus qui vendiderant flagitavistis.