Pro L. Murena

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

verum haec Cato nimium nos[*](nos y2: vos cett.) nostris verbis magna facere demonstrat et oblitos esse bellum illud omne Mithridaticum cum mulierculis esse gestum. quod ego longe secus existimo, iudices; deque eo pauca disseram; neque enim causa in hoc continetur. nam si omnia bella quae cum Graecis gessimus contemnenda sunt, derideatur de rege Pyrrho triumphus M'.(Manlii) Curi, de Philippo T.(Titi) Flaminini[*](Flaminini Manutius: Flamini codd.), de Aetolis M.(Marci) Fulvi, de rege Perse L.(Lucii) Pauli, de Pseudophilippo Q.(Quinti) Metelli, de Corinthiis L.(Lucii) Mummi. sin[*](sin s: si mei) haec bella gravissima victoriaeque eorum bellorum gratissimae[*](gratissimae Lag. 13: gravissimae mei) fuerunt, cur Asiaticae nationes atque ille a te hostis contemnitur? atqui ex veterum rerum monumentis vel maximum bellum populum Romanum cum Antiocho[*](cum rege Antiocho Priscian. (K. iii. p. 74)) gessisse video; cuius belli victor L.(Lucio) Scipio aequa parta[*](aequa parta Kayser: si qua parta (partha S) codd.: aequiparata Madvig) cum P. fratre gloria, quam laudem ille Africa oppressa cognomine ipso prae se ferebat, eandem hic sibi ex Asiae nomine adsumpsit.

quo quidem in bello virtus enituit egregia M.(Marci) Catonis, proavi tui; quo ille, cum esset, ut ego mihi[*](ego mihifort. egomet) statuo[*](statuo s, Angelius: statuam mei), talis qualem te esse video, numquam cum Scipione[*](cum Scipione cum Glabrione Klotz (cf. Liv. xxxvii. 57): del. Ernesti) esset profectus, si cum mulierculis bellandum arbitraretur. neque vero cum P.(Publio) Africano senatus egisset ut legatus fratri proficisceretur, cum ipse paulo ante Hannibale ex Italia expulso, ex Africa eiecto, Carthagine oppressa maximis periculis rem publicam liberasset, nisi illud grave bellum et vehemens putaretur. atqui si diligenter quid Mithridates potuerit et quid effecerit et qui vir fuerit consideraris, omnibus quibuscum[*](omnibus quibuscum scripsi: omnibus quibus regibus cum S: omnibus quibuscum regibus Axy: omnibus regibus quibuscum pfw) populus Romanus bellum gessit hunc regem[*](regem om. w) nimirum antepones. quem L.(Lucius) Sulla maximo et fortissimo exercitu, pugnax et acer et[*](pugnax et acer et Niebuhr: pugna exetaceret (exaceraret xy2) Sxy2: pugna excitaret cett. (om. w)) non rudis imperator, ut aliud nihil dicam, cum bello[*](bello Naugerius (2): bellum mei) invectum totam in Asiam cum pace dimisit; quem L.(Lucius) Murena, pater huiusce, vehementissime vigilantissimeque vexatum repressum magna ex parte, non oppressum reliquit; qui[*](qui s, ed. R: quid mei) rex sibi aliquot annis sumptis ad confirmandas rationes et copias belli tantum spe[*](spe Klotz: ipse codd.) conatuque valuit ut se Oceanum cum Ponto, Sertori copias cum suis coniuncturum putaret.

ad quod bellum duobus consulibus ita missis ut alter Mithridatem[*](Mithridatem s, Ascens. (1): Mithrydate non S: Mithridatem non cett.) persequeretur, alter Bithyniam tueretur, alterius res et terra et mari calamitosae vehementer et opes regis et nomen auxerunt; L.(Lucii) Luculli vero res tantae exstiterunt ut neque maius bellum commemorari possit neque maiore consilio et virtute gestum. nam cum totius impetus belli ad Cyzicenorum moenia constitisset[*](constitisset Angelius: exstitisset codd.) eamque urbem sibi Mithridates Asiae ianuam fore putasset qua effracta et revolsa tota pateret provincia, perfecta a Lucullo haec sunt omnia ut[*](ut et Halm) urbs fidelissimorum sociorum defenderetur et[*](et cod. Graevii: ut mei) omnes copiae regis diuturnitate obsessionis consumerentur. quid? illam pugnam navalem ad Tenedum[*](ad Tenedum ed. R: attenedum pxw: attened. SAf: attenedo y), cum contento cursu acerrimis ducibus hostium classis Italiam spe atque animis inflata peteret, mediocri certamine et parva dimicatione commissam arbitraris? Mitto proelia, praetereo oppugnationes oppidorum; expulsus regno tandem aliquando tantum tamen consilio atque auctoritate valuit ut se rege Armeniorum adiuncto novis opibus copiisque renovarit[*](renovaret cod. Graevii). ac si mihi nunc de rebus gestis esset nostri exercitus imperatorisque dicendum, plurima et maxima proelia commemorare possem; sed non id agimus. hoc dico:

si bellum hoc, si hic hostis, si ille rex contemnendus fuisset, neque tanta cura senatus et populus Romanus suscipiendum putasset neque tot annos gessisset[*](gessisset ed. R: cessisset codd.) neque tanta gloria L. Lucullus[*](L. Lucullus Angelius: Luculli y2: L. (ante lac. x) cett.), neque vero eius belli conficiendum exitum[*](conficiendum exitum mei: conficiendi exitum s: conficiendi negotium Boot) tanto studio populus Romanus ad Cn.(Gnaeum) Pompeium detulisset. cuius ex omnibus pugnis, quae sunt innumerabiles, vel[*](vel valde S) acerrima mihi videtur illa quae cum rege commissa est et summa contentione pugnata. qua ex pugna cum se ille eripuisset et Bosphorum confugisset quo exercitus adire non posset, etiam in extrema fortuna et fuga nomen tamen retinuit regium. itaque ipse[*](ipse w, Angelius: ipso cett.) Pompeius regno possesso ex omnibus oris ac notis sedibus hoste pulso tamen tantum in unius anima posuit ut, cum ipse[*](ipse scripsi: ille codd.: illa Zumpt (omnia quae ille Manutius)) omnia quae tenuerat, adierat, sperarat, victoria possideret, tamen non ante quam illum vita expulit[*](expulisset Ernesti) bellum confectum iudicarit. hunc tu hostem, Cato, contemnis quocum per tot annos tot proeliis tot imperatores bella gesserunt, cuius expulsi et eiecti vita tanti aestimata[*](aestimata Ascens. (1): existimata codd.) est ut morte eius nuntiata denique bellum confectum arbitrarentur[*](arbitrarentur Zumpt: arbitraretur codd.: arbitraremur Manutius)? hoc igitur in bello L.(Lucium) Murenam legatum fortissimi animi, summi consili, maximi laboris cognitum esse defendimus, et hanc eius operam non minus ad consulatum adipiscendum quam hanc nostram forensem industriam dignitatis habuisse.

at enim in praeturae petitione prior renuntiatus est Servius. pergitisne vos tamquam ex syngrapha agere cum populo ut, quem locum semel honoris cuipiam dederit, eundem in reliquis[*](in reliquis Ernesti: reliquis codd.: reliquis in ed. V) honoribus debeat? quod enim fretum, quem[*](quem Quintil. viii. 6. 49: quod codd.) Euripum tot motus, tantas, tam varias habere putatis[*](putatis creditis Quintil.) agitationes commutationesque fluctuum[*](agitationes commutationesque fluctuum Kayser: agitationes commutationes fluctus Quintil.: agitationes quos fluctus y2: agitationesque (om. que pfw) fluctuum cett.), quantas perturbationes et quantos aestus habet ratio comitiorum? dies intermissus aut[*](aut unus aut Quintil. saepe et Quintil.) nox interposita saepe perturbat omnia, et totam opinionem parva non numquam commutat aura rumoris[*](commutat aura rumoris Quintil.: commutata aura rumores (comm. vestrarum mores S) codd.). saepe etiam sine ulla aperta causa fit[*](fit y: sit cett.) aliud atque existimaris, ut non numquam ita factum esse etiam populus admiretur, quasi vero non ipse fecerit[*](quasi... fecerit del. y2).

nihil est incertius volgo, nihil obscurius voluntate hominum, nihil fallacius ratione tota comitiorum. quis L.(Lucium) Philippum summo ingenio, opera[*](opera opibus Hotoman), gratia, nobilitate a M.(Marco) Herennio superari posse arbitratus est? quis Q.(Quintum) Catulum humanitate, sapientia, integritate antecellentem a Cn.(Gnaeo) Mallio? quis M.(Marcum) Scaurum, hominem gravissimum, civem egregium, fortissimum senatorem, a Q.(Quinto) Maximo? non modo horum nihil ita fore putatum est sed, ne cum esset factum quidem, qua re ita factum esset intellegi potuit. nam, ut tempestates saepe certo aliquo caeli signo commoventur, saepe improviso nulla ex certa ratione obscura aliqua ex causa concitantur[*](excitantur xy1), sic in hac comitiorum tempestate populari saepe intellegas quo signo commota sit, saepe ita obscura causa est[*](causa est scripsi (fort. vis est): in est S: est cett.: est causa Lambinus) ut casu[*](casu sine causa Quintil. viii. 3. 80) excitata esse[*](esse om. Quintil.) videatur.

sed tamen si est reddenda ratio, duae res vehementer in praetura desideratae sunt quae ambae in consulatu multum[*](consulatu multum Orelli: consulatum ut tum S: consulatu tum cett.) Murenae profuerunt, una exspectatio muneris quae et[*](quae et quae ex Afw) rumore non nullo et studiis sermonibusque competitorum creverat, altera[*](altera y: om. cett.) quod ei quos in provincia ac legatione omni[*](omni S: omnis cett.) et liberalitatis et virtutis suae testis habuerat nondum decesserant[*](decesserant exercitum Luculli significat add. codd. (y1): del. y2). Horum utrumque ei fortuna ad consulatus petitionem reservavit. nam et L. Luculli exercitus qui ad triumphum convenerat idem comitiis[*](comitiis Hotoman: comes codd.) L.(Lucio) Murenae praesto fuit, et munus amplissimum quod petitio praeturae desiderarat[*](desiderarat Ernesti: desiderabat codd.) praetura restituit.

num tibi haec parva videntur adiumenta et subsidia consulatus, voluntas militum, quaeque[*](quaeque scripsi: quae codd.: et illa quae Reid) cum per se valet multitudine, cum apud suos gratia, tum vero in consule declarando multum etiam apud universum populum Romanum auctoritatis habet, suffragatio militaris? imperatores enim comitiis consularibus, non verborum interpretes deliguntur[*](deliguntur xy: diliguntur cett.). qua re gravis est illa oratio: 'me saucium recreavit, me praeda donavit; hoc duce castra cepimus, signa contulimus; numquam iste plus militi laboris imposuit quam sibi sumpsit, ipse cum[*](sumpsit ipse, cum Gulielmius) fortis[*](fortis est Nohl) tum etiam felix.' hoc quanti putas esse ad famam hominum ac voluntatem? etenim, si tanta illis comitiis religio est ut adhuc semper omen valuerit praerogativum[*](praerogativae Zumpt), quid mirum est in hoc felicitatis famam sermonemque valuisse? sed si haec leviora ducis quae sunt gravissima et hanc urbanam suffragationem militari anteponis, noli ludorum huius elegantiam et scaenae magnificentiam tam[*](magnificentiam tam Wrampelmeyer: magnificentiam a S: magnificentiam cett.) valde contemnere; quae huic admodum profuerunt. nam quid ego dicam populum ac volgus imperitorum[*](imperitum Ernesti) ludis magno opere delectari? minus est mirandum. quamquam huic causae id satis est; sunt enim populi ac multitudinis comitia. qua re, si populo ludorum magnificentia voluptati est, non est mirandum eam L.(Lucio) Murenae apud populum profuisse.

sed si nosmet ipsi qui et ab delectatione[*](oblectatione A) communi[*](communi Benecke: omni codd.) negotiis impedimur et in ipsa occupatione delectationes alias multas habere possumus, ludis tamen oblectamur et ducimur, quid tu admirere[*](admirere Ay: admirare cett.) de multitudine indocta?

L.(Lucio) Otho[*](Otho xy: Otito cett.), vir fortis, meus necessarius, equestri ordini restituit non solum dignitatem sed etiam voluptatem. itaque lex haec quae ad ludos pertinet est omnium gratissima, quod honestissimo ordini cum splendore fructus quoque iucunditatis est restitutus. qua re delectant homines, mihi crede, ludi, etiam illos qui dissimulant, non solum eos qui fatentur; quod ego in mea petitione sensi. nam nos quoque habuimus scaenam competitricem. quod si ego qui trinos ludos aedilis feceram tamen Antoni ludis commovebar, tibi qui casu nullos feceras nihil huius istam ipsam quam inrides argenteam scaenam adversatam putas?