Pro L. Murena
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
summa in utroque est honestas, summa dignitas; quam ego, si mihi per Servium liceat, pari[*](pari parem Bake) atque eadem in[*](eadem in Lambinus: in eadem codd.) laude ponam. sed non licet; agitat rem militarem, insectatur totam hanc legationem, adsiduitatis et operarum harum cotidianarum putat esse consulatum. 'apud exercitum mihi fueris' inquit; 'tot annos forum[*](tot annos, forum Halm: tot annis Quintil v. 13. 27) non attigeris; afueris tam diu et[*](et Quintil.: ut codd.), cum longo[*](cum tam longo Quintil.) intervallo veneris, cum his qui in foro habitarint[*](habitarint Spy1w: habitarunt Axy2, Quintil.) de dignitate contendas?' primum ista nostra adsiduitas, Servi, nescis quantum interdum adferat hominibus fastidi, quantum satietatis. mihi quidem vehementer expediit[*](expediit Lambinus: expedit codd.) positam in oculis esse gratiam; sed tamen ego mei satietatem magno meo labore superavi et tu item[*](item Orelli: idem codd.) fortasse; verum tamen utrique nostrum desiderium nihil obfuisset.
sed ut hoc omisso ad studiorum atque artium contentionem revertamur, qui potest dubitari[*](potest dubitari Beroaldus: potest dubitare codd: potes dubitare Zumpt) quin ad consulatum adipiscendum multo plus adferat dignitatis rei militaris quam iuris civilis gloria? vigilas tu de nocte ut tuis consultoribus respondeas, ille ut eo quo[*](ille vero ut quo B contendit Quintil. ix. 2. 100 (idem intendit ix. 3. 32)) intendit mature cum exercitu perveniat; te gallorum, illum bucinarum cantus exsuscitat; tu actionem instituis, ille aciem instruit; tu caves ne tui consultores[*](consultores tui Quintil. ix. 3. 32), ille ne urbes aut castra capiantur; ille tenet et scit ut hostium copiae, tu ut aquae pluviae arceantur; ille exercitatus est in[*](exercitatur in Quintil.) propagandis finibus, tuque in[*](tuque in (quin S) mei: tu in w, ed. R cum Quintil.) regendis. ac nimirum — dicendum est enim quod sentio — rei militaris virtus praestat ceteris omnibus. haec nomen populo Romano, haec huic urbi aeternam gloriam peperit, haec orbem terrarum parere huic imperio coegit; omnes urbanae res, omnia haec nostra praeclara studia et haec forensis laus et industria latet[*](latet scripsi: latent codd.) in tutela ac praesidio bellicae virtutis. simul atque increpuit suspicio tumultus, artes ilico nostrae conticiscunt[*](conticiscunt Spx: conticescunt cett.).
et quoniam mihi videris istam scientiam iuris tamquam filiolam osculari tuam, non patiar te in tanto errore versari ut istud nescio quid quod tanto opere didicisti[*](didicisti dilexisti Campe) praeclarum aliquid esse arbitrere. Aliis ego te virtutibus, continentiae, gravitatis, iustitiae, fidei, ceteris omnibus, consulatu et omni honore semper dignissimum iudicavi; quod quidem ius civile didicisti, non dicam operam perdidisti, sed illud dicam, nullam esse in ista[*](ista Halm: illa codd.) disciplina munitam ad consulatum viam. omnes enim artes, quae nobis populi Romani studia concilient[*](concilient Ernesti: conciliant codd.), et admirabilem dignitatem et pergratam utilitatem debent habere.
summa dignitas est in eis[*](iis ed. R: his mei) qui militari laude antecellunt; omnia enim quae sunt in imperio et in statu civitatis ab his defendi et firmari putantur; summa etiam utilitas, si quidem eorum consilio et periculo cum re publica tum etiam nostris rebus perfrui possumus. gravis etiam illa est et plena dignitatis dicendi facultas quae saepe valuit in consule deligendo, posse consilio atque oratione et senatus et populi et eorum qui res iudicant mentis permovere. quaeritur consul qui dicendo non numquam comprimat tribunicios furores, qui concitatum populum flectat, qui largitioni[*](largitioni y2: largitione cett.) resistat. non mirum, si ob hanc facultatem homines saepe etiam non nobiles consulatum consecuti sunt, praesertim cum haec eadem res plurimas gratias, firmissimas amicitias, maxima studia pariat. quorum in isto vestro artificio, Sulpici, nihil est.
primum dignitas in tam tenui scientia non potest esse; res enim sunt parvae, prope in singulis litteris atque interpunctionibus verborum occupatae. deinde, etiam si quid apud maiores nostros fuit in isto studio[*](in isto studio y2: in istros (iis tres y1) duo cett.) admirationis[*](admirationis y2: admiserationis (miser- y1) cett. id enuntiatis] i (et x) denuntiatis Sx), id enuntiatis vestris mysteriis totum est contemptum et abiectum. posset agi lege necne pauci quondam sciebant; fastos enim volgo non habebant. erant in magna potentia qui consulebantur; a quibus etiam dies tamquam a Chaldaeis petebatur[*](petebantur y: petebant w). inventus est scriba quidam, Cn.(Gnaeus) Flavius, qui cornicum oculos confixerit et singulis diebus ediscendis[*](ediscendis w: discendis w: eliscendis (eli- p2 in ras.) cett.) fastos populo proposuerit et ab ipsis his[*](his scripsi: om. codd.) cautis[*](cautis Beroaldus. causis mei: capsis cod. Sambuci, Madvig, catis Manutius consultis eorum]consultorum Madvig) iuris consultis eorum sapientiam compilarit. itaque irati illi, quod sunt veriti ne dierum ratione pervolgata[*](promulgata fw) et cognita sine sua opera lege agi[*](lege agi ed. Guar.: lege codd.) posset[*](posset edd. VR: possit mei), verba quaedam[*](verba quaedam Niebuhr: vero (vere x1) acaedam (attedam y2) codd.) composuerunt ut omnibus in rebus ipsi interessent.
cum hoc fieri bellissime posset: 'fundus Sabinus meus est.' 'immo meus,' deinde iudicium, noluerunt. 'Fvndvs' inquit '
qui est in agro qui sabinus vocatur.' satis verbose; cedo quid[*](quid... quid S: fort. ecquid) postea? '
eum ego ex iure Quiritium[*](iure Quiritium Lambinus (cf. Gaium iv. 16): iureque codd.) meum esse aio[*](aios SA).' quid tum? '
inde ibi[*](ibi om. Ap) ego te ex iure manum[*](manum Gellius xx. 10: manu codd.) consertum voco.' quid huic tam loquaciter litigioso responderet ille unde petebatur non habebat. transit idem iuris consultus tibicinis Latini modo. '
Vnde tu me' inquit '
ex iure manum consertum vocasti, inde ibi ego te revoco.' praetor[*](praetor py2: praeter cett.) interea ne pulchrum se ac beatum putaret atque aliquid ipse sua sponte loqueretur, ei quoque carmen compositum est cum ceteris rebus absurdum tum vero in illo: '
Suis[*](in illo suis nullo usui y2) utrisque superstitibus praesentibus istam viam dico; ite[*](ite Arusianus (s. v. it illam viam): inite codd.) viam.' praesto aderat sapiens ille qui inire viam doceret. '
redite viam.' eodem duce redibant. haec iam tum apud illos barbatos[*](barbatos y2: barbaros cett.) ridicula, credo, videbantur[*](videbantur rudebantur S: ridebantur A), homines, cum recte atque in loco constitissent, iuberi abire ut, unde abissent, eodem statim redirent. isdem ineptiis fucata[*](fucata ed. R: fugata codd.) sunt illa omnia: '
Quando te in iure conspicio[*](conspicios SA)' et haec[*](et haec Naugerius (2): et haec sed codd.): '
anne tu dicas[*](tu dicas Halm: tudiciis Sp: tu dicus Afw: tu dicis xy: dicas Gaius) qua ex[*](qua ex Gaius: qui codd.) causa vindicaveris?' quae dum erant occulta, necessario ab eis qui ea tenebant petebantur; postea vero pervolgata atque in manibus iactata et excussa, inanissima prudentiae reperta sunt, fraudis autem et stultitiae plenissima.
nam, cum permulta praeclare legibus essent constituta, ea iure consultorum ingeniis pleraque corrupta ac depravata sunt. mulieres omnis propter infirmitatem consili maiores in tutorum potestate esse voluerunt; hi invenerunt genera tutorum quae potestate mulierum continerentur. sacra interire illi noluerunt; horum ingenio senes ad coemptiones faciendas interimendorum sacrorum causa reperti sunt. in omni denique iure civili aequitatem reliquerunt, verba ipsa tenuerunt, ut, quia[*](quia p1y2w: cuia cett.) in alicuius libris exempli causa id nomen invenerant, putarunt[*](putarunt ed. R: putarent codd.) omnis mulieres quae coemptionem facerent 'Gaias' vocari. iam illud mihi quidem mirum videri solet, tot homines, tam ingeniosos, post[*](post Pluygers: per codd.) tot annos etiam nunc statuere non potuisse utrum 'diem tertium' an 'perendinum,' 'iudicem' an 'arbitrum,' 'rem' an 'litem' dici oporteret.
itaque, ut dixi, dignitas in ista scientia consularis numquam fuit, quae tota ex rebus fictis commenticiisque constaret, gratiae vero multo etiam minus[*](minus Angelius: minores codd.: inanior est Zumpt). quod enim omnibus patet et aeque promptum est mihi et adversario meo, id esse gratum nullo pacto potest. itaque non modo benefici conlocandi[*](collocandi Ay2w: collocandis cett.) spem sed etiam illud quod aliquamdiu[*](aliquando x1) fuit '
licet consulere?' iam perdidistis. sapiens existimari nemo potest in ea prudentia quae neque extra Romam usquam neque Romae rebus prolatis quicquam valet. peritus ideo haberi nemo potest quod in eo quod sciunt omnes[*](omnes Naugerius: homines codd.) nullo modo possunt inter se discrepare. difficilis autem res ideo non putatur quod et perpaucis et minime obscuris litteris continetur. itaque si mihi, homini vehementer occupato, stomachum moveritis, triduo me[*](me esse iuris cons. w, Halm) iuris consultum esse[*](esse del. Ernesti (cf. Tusc. ii. 12)) profitebor. etenim quae de scripto aguntur, scripta sunt omnia, neque tamen[*](tamen om. w) quicquam tam anguste scriptum est quo ego non possim '
Qua de re agitur' addere; quae consuluntur autem, minimo periculo respondentur. si id quod oportet responderis, idem videare[*](videare iudicare Ay1w) respondisse quod Servius; sin aliter, etiam controversum[*](controversum xy: contraversum cett.) ius nosse et tractare videare.
quapropter non solum illa gloria militaris vestris formulis atque actionibus anteponenda est verum etiam dicendi consuetudo longe et multum isti vestrae exercitationi ad honorem antecellit[*](antecellit B, Lambinus: antecellet cett.). itaque mihi videntur plerique initio multo hoc maluisse, post, cum id adsequi non potuissent, istuc potissimum sunt delapsi. Vt aiunt in Graecis artificibus eos auloedos esse qui citharoedi fieri non potuerint, sic nos[*](nos Quintil.: nonnullos codd.) videmus, qui oratores evadere non potuerint[*](potuerunt... potuerunt xy (variant codd. Quintil. viii. 3. 79)), eos ad iuris studium devenire. Magnus dicendi labor, magna res, magna dignitas, summa autem gratia. etenim a vobis salubritas quaedam, ab eis qui dicunt salus ipsa petitur. deinde vestra responsa atque decreta et evertuntur saepe dicendo et sine defensione orationis[*](orationis scripsi: oratoris codd. qua] qua re Naugerius: quo Zumpt) firma esse non possunt. in qua si satis profecissem, parcius de eius laude dicerem; nunc nihil de me dico, sed de eis qui in dicendo magni sunt aut fuerunt.
duae sint artes igitur[*](sint artes igitur scripsi: sint artes (ante lac. 4 litt. S) SA: sunt artes cett.) quae possint[*](possint SAp: possunt cett.) locare homines in amplissimo gradu dignitatis, una imperatoris, altera oratoris boni. ab hoc enim pacis ornamenta retinentur, ab illo belli pericula repelluntur. ceterae tamen virtutes ipsae per se multum valent, iustitia, fides, pudor, temperantia; quibus te, Servi, excellere omnes intellegunt. sed nunc[*](nunc non nunc S: non y2) de studiis ad honorem[*](ad honorem x: ab honorem S: ab honore cett. appositis Lambinus: depositis (deposs. S) codd.: potissimis Kayser) appositis, non de insita cuiusque virtute disputo. omnia ista nobis studia de manibus excutiuntur, simul atque aliqui motus novus[*](novus y2: novos cett.) bellicum canere coepit. etenim, ut ait ingeniosus poeta et auctor valde bonus, 'proeliis promulgatis pellitur[*](pellitur y2, Gellius xx. 10: bellitur S: tollitur cett.) e medio' non solum ista vestra verbosa simulatio prudentiae sed etiam ipsa illa domina rerum, 'sapientia; vi geritur res, spernitur[*](vi geritur res, spernitur Gellius: videtur (videre w) respernitur SApy1w: videtur et spernitur f: videtur resperni x: videtur respui spernitur y2) orator' non solum odiosus in dicendo ac loquax verum etiam 'bonus; horridus miles amatur,' vestrum vero studium totum iacet. 'non ex iure manum[*](manum Spf: manu cett.) consertum, sed mage[*](mage Ascens. (3) ex Gellio: om. codd.) ferro' inquit 'rem repetunt.' quod si ita est, cedat, opinor, Sulpici[*](Sulpici om. w, del. Halm), forum castris, otium militiae, stilus gladio, umbra soli; sit denique in civitate ea prima res propter quam ipsa est civitas omnium princeps.