Pro L. Murena
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
intellego, iudices, tris totius accusationis partis fuisse, et earum unam in reprehensione[*](reprehensione y2: reprehensionem cett.) vitae, alteram in contentione dignitatis, tertiam in criminibus ambitus esse versatam. atque harum trium partium prima illa quae gravissima debebat esse ita fuit infirma et levis ut illos[*](illos om. w, del. Halm) lex magis quaedam accusatoria quam vera male dicendi facultas de vita L.(Lucii) Murenae dicere aliquid coegerit. obiecta est enim Asia; quae ab hoc non ad voluptatem et luxuriam expetita est sed[*](sed y: sed et (etiam f) cett.) in militari labore peragrata. qui si adulescens patre suo imperatore non meruisset, aut hostem[*](hostis w, Halm) aut patris imperium timuisse aut a parente repudiatus videretur. an[*](an Naugerius (2): aut mei) cum sedere in equis triumphantium praetextati potissimum filii soleant, huic donis militaribus patris triumphum decorare fugiendum fuit, ut[*](ut ne By2: ne ut xy1) rebus communiter gestis paene simul cum patre triumpharet[*](triumphares SAp2y1)?
hic vero, iudices, et fuit in Asia et viro fortissimo, parenti suo, magno adiumento in periculis, solacio in laboribus, gratulationi in victoria fuit. et si habet Asia suspicionem luxuriae quandam, non Asiam numquam vidisse sed in Asia continenter vixisse laudandum est. quam ob rem non Asiae nomen obiciendum[*](abiciendum SAy1) Murenae fuit ex qua laus familiae, memoria generi, honos et gloria nomini constituta est, sed aliquod aut in Asia susceptum aut ex Asia deportatum flagitium ac dedecus. meruisse vero stipendia in eo bello quod tum populus Romanus non modo maximum sed etiam[*](etiam om. w, del. Halm) solum gerebat virtutis, patre imperatore libentissime meruisse pietatis, finem stipendiorum patris victoriam ac triumphum fuisse felicitatis fuit. maledicto quidem idcirco nihil in hisce rebus loci est quod omnia laus occupavit.
saltatorem appellat L.(Lucium)[*](L. y2w: fl. (falso y1) cett.) Murenam Cato. maledictum est, si vere obicitur, vehementis accusatoris, sin falso, maledici conviciatoris. qua re cum ista sis auctoritate, non debes, M.(Marce) Cato, adripere[*](M. (Marce) Cato arripere By2: marre anni ripere SA: Marce, arripere cett.) maledictum ex trivio aut ex[*](aut ex aut Ap) scurrarum aliquo convicio[*](convivio convivio Lambinus) neque temere consulem populi Romani saltatorem vocare, sed circumspicere[*](circumspicere x2, Gulielmius: cumspicere Sx1: conspicere cett.) quibus praeterea vitiis adfectum esse necesse sit eum cui vere istud obici possit. nemo enim fere saltat sobrius, nisi forte insanit, neque in solitudine neque in convivio moderato atque honesto. tempestivi[*](intempestivi xy) convivi, amoeni loci, multarum deliciarum comes est extrema saltatio. tu mihi adripis hoc[*](hoc id y1) quod necesse est omnium vitiorum esse postremum, relinquis illa quibus remotis hoc vitium omnino esse non potest? nullum turpe convivium, non amor[*](amors (-s add. m. 2) S (cf. § 26 aios, conspicios)), non comissatio, non libido, non sumptus ostenditur, et, cum ea non reperiantur quae voluptatis nomen habent quamquam vitiosa sunt, in quo ipsam luxuriam reperire non potes, in eo te umbram luxuriae reperturum putas?
nihil igitur in vitam L.(Lucii) Murenae dici potest, nihil, inquam, omnino, iudices[*](iudices Naugerius: iudicio codd.). sic a me consul designatus defenditur ut eius nulla fraus, nulla avaritia, nulla perfidia, nulla crudelitas, nullum petulans dictum in vita[*](in vita del. Ernesti (in eius vita nulla... dictum prof. w)) proferatur. bene habet; iacta sunt fundamenta defensionis. nondum enim nostris laudibus, quibus utar postea, sed prope inimicorum confessione virum bonum atque integrum hominem defendimus. quo constituto facilior est mihi aditus ad contentionem dignitatis, quae pars altera fuit accusationis.
summam video esse in te, Ser. Sulpici, dignitatem generis, integritatis, industriae ceterorumque ornamentorum omnium quibus fretum ad consulatus petitionem adgredi par est. Paria cognosco esse ista in L.(Lucio) Murena, atque ita paria ut neque ipse dignitate vinci a te[*](vinci a te scripsi: vince... S: vinci cett.: a te vinci Campe) potuerit neque te dignitate superarit. contempsisti L.(Lucii) Murenae genus, extulisti tuum. quo loco si tibi hoc sumis, nisi qui patricius sit, neminem bono esse genere natum, facis ut rursus plebes[*](plebes Sx: plebs cett.) in Aventinum sevocanda esse videatur. sin autem sunt amplae et honestae familiae plebeiae, et proavus L.(Lucii) Murenae et avus praetor fuit, et pater[*](et patersequuntur in codd. vv. etenim mihi § 17 ad multis profutura § 19: rectum ordinem restituit Naugerius), cum amplissime atque honestissime ex praetura triumphasset, hoc faciliorem huic gradum consulatus adipiscendi reliquit quod is iam patri debitus a filio petebatur.
tua vero nobilitas, Ser. Sulpici, tametsi summa est, tamen hominibus litteratis et historicis est notior, populo vero et suffragatoribus obscurior. pater enim fuit equestri loco, avus nulla inlustri laude celebratus. itaque non ex sermone hominum recenti sed ex annalium vetustate eruenda memoria est nobilitatis tuae. qua re ego te semper in nostrum numerum adgregare soleo, quod virtute industriaque perfecisti ut, cum equitis Romani esses filius, summa tamen amplitudine dignus putarere. nec mihi umquam minus in Q.(Quinto) Pompeio, novo homine et fortissimo viro, virtutis esse visum est quam in homine nobilissimo, M.(Marco) Aemilio. etenim eiusdem animi atque ingeni est posteris suis, quod Pompeius fecit, amplitudinem nominis quam non acceperit tradere et, ut Scaurus, memoriam prope intermortuam generis sua[*](sua Halm: sui codd.) virtute renovare.
quamquam ego iam putabam, iudices, multis viris fortibus ne ignobilitas generis obiceretur meo labore esse perfectum, qui non modo Curiis, Catonibus, Pompeiis, antiquis illis fortissimis viris, novis hominibus[*](novis hominibus del. Boot), sed his recentibus, Mariis et Didiis et Caeliis, commemorandis id agebam[*](id agebam Badham: iacebant S: iacebam y2: iacebant cett.). cum vero ego tanto intervallo claustra ista nobilitatis refregissem, ut aditus ad consulatum posthac, sicut apud maiores nostros fuit, non magis nobilitati quam virtuti pateret, non arbitrabar, cum ex familia vetere et inlustri consul designatus ab equitis Romani filio consule defenderetur, de generis novitate accusatores esse dicturos. etenim mihi ipsi accidit ut cum duobus patriciis, altero improbissimo atque audacissimo[*](atque audacissimo om. Quintil. v. 11. 11), altero modestissimo atque optimo viro, peterem; superavi tamen dignitate Catilinam, gratia Galbam. quod si id crimen[*](crimini coni. Müller) homini novo esse deberet, profecto mihi neque inimici neque invidi defuissent.
omittamus igitur de genere dicere cuius est magna in utroque dignitas; videamus cetera. 'quaesturam una petiit et sum ego factus prior.' non est respondendum ad omnia. neque enim vestrum quemquam[*](vestrum quemquam Sfx: quemquam vestrum cett.) fugit, cum multi pares[*](pares w: pare Spxw: pari Afy) dignitate fiant, unus autem primum[*](primum locum Mommsen) solus possit[*](possit ed. R: posset mei) obtinere, non eundem esse ordinem dignitatis et renuntiationis, propterea quod renuntiatio gradus habeat[*](habet... est Bake), dignitas autem sit persaepe eadem omnium. sed quaestura utriusque prope modum pari momento[*](momentu SAp2) sortis fuit. habuit hic lege Titia provinciam tacitam et quietam, tu illam cui, cum quaestores sortiuntur, etiam adclamari solet, Ostiensem, non tam gratiosam et inlustrem quam negotiosam et molestam. consedit utriusque nomen in quaestura. nullum enim vobis sors campum dedit in quo excurrere[*](excurrere excuti y2) virtus cognoscique posset.
reliqui temporis spatium[*](spatium quo in y2) in contentionem vocatur. ab utroque dissimillima ratione tractatum est. Servius hic nobiscum hanc urbanam militiam respondendi, scribendi, cavendi plenam sollicitudinis ac stomachi secutus est; ius civile didicit, multum vigilavit, laboravit, praesto multis fuit, multorum stultitiam perpessus est, adrogantiam pertulit, difficultatem exsorbuit; vixit ad aliorum arbitrium, non ad suum. Magna laus et grata hominibus[*](hominibus omnibus Richter) unum hominem elaborare in ea scientia quae sit multis profutura.
quid Murena interea? fortissimo et sapientissimo viro, summo imperatori legatus, L.(Lucio) Lucullo, fuit; qua in legatione duxit exercitum, signa contulit, manum conseruit, magnas copias hostium fudit[*](fundit Sp), urbis partim vi, partim obsidione cepit, Asiam istam refertam[*](refertam x2y: repertam (repara- w) cett.) et eandem delicatam sic obiit[*](obiit xy: obit cett.) ut in ea neque avaritiae neque luxuriae vestigium reliquerit, maximo in bello sic est versatus ut hic multas res et magnas sine imperatore gesserit, nullam sine hoc imperator. atque haec quamquam praesente L.(Lucio) Lucullo loquor[*](loquor s, Ernesti: loquar mei), tamen ne ab ipso propter periculum nostrum concessam videamur habere licentiam fingendi, publicis litteris testata sunt omnia, quibus L.(Lucius) Lucullus tantum laudis[*](tantum huic laudis Halm) impertiit[*](impertiit Lambinus: impertit codd.) quantum neque ambitiosus imperator neque invidus tribuere alteri in communicanda gloria debuit.