Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
vos, iudices, quos huic A.(Aulo) Cluentio quosdam alios[*](quosdam alios SApf: quos alios t: alios cett.: quasi aliquos Classen) deos ad omne vitae tempus fortuna esse voluit, huius importunitatem matris a fili capite depellite. multi saepe in iudicando peccata liberum parentum[*](parentium Af (cf. Rosc. Am. 67)) misericordiae concesserunt; vos ne huius honestissime actam vitam matris crudelitati condonetis rogamus, praesertim cum ex altera parte totum municipium videre possitis. omnis scitote, iudices — incredibile dictu est, sed a me verissime dicetur — omnis Larinatis qui valuerunt venisse Romam ut hunc studio frequentiaque sua quantum possent[*](possent a: possint (-it x) cett.) in tanto eius periculo sublevarent. pueris illud hoc tempore et mulieribus oppidum scitote esse traditum, idque in praesentia communi Italiae pace[*](communi Italiae pace om. p1, ed. Guar.), non[*](non Madvig: in codd.) domesticis copiis esse tutum[*](tutum Naugerius: totum codd.). quos tamen ipsos aeque et eos quos praesentis videtis huius exspectatio iudici dies noctesque sollicitat.
non illi vos de unius municipis fortunis arbitrantur sed de totius municipi statu dignitate commodisque omnibus sententias esse laturos. summa est enim, iudices, hominis in communem municipi rem diligentia, in singulos municipes benignitas, in omnis homines iustitia et fides. praeterea nobilitatem illam inter suos locumque a maioribus traditum sic tuetur ut maiorum gravitatem, constantiam, gratiam, liberalitatem adsequatur. itaque eis[*](itaque iis b2a: itaque x: ita quis cett.) eum verbis publice laudant ut non solum testimonium suum iudiciumque significent verum etiam curam animi ac dolorem. quae dum laudatio recitatur, vos, quaeso, qui eam[*](eam a: iam cett.) detulistis adsurgite.