Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

nemo erat illorum, paene dicam, quin expiandum illum locum esse arbitraretur quacumque illa iter fecisset, nemo quin terram ipsam violari quae mater est omnium vestigiis consceleratae matris putaret. itaque nullo in oppido consistendi potestas ei fuit, nemo ex tot hospitibus inventus est qui non contagionem aspectus fugeret; nocti se potius ac solitudini quam ulli aut urbi[*](aut urbi aut turpi SApf) aut hospiti committebat.

nunc vero quid agat, quid moliatur, quid denique cotidie cogitet quem ignorare nostrum[*](nostrum pauci dett.: nostrorum mei) putat? quos appellarit, quibus pecuniam promiserit, quorum fidem pretio labefactare conata sit tenemus. quin etiam nocturna sacrificia quae putat[*](putat fx: putet cett.) occultiora esse sceleratasque eius preces et nefaria vota cognovimus; quibus illa etiam deos immortalis de suo scelere testatur neque intellegit pietate et religione et iustis precibus deorum mentis, non contaminata superstitione neque ad scelus perficiendum caesis hostiis posse placari. cuius ego furorem atque crudelitatem deos immortalis a suis aris atque templis aspernatos esse confido.