Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
ex lacrimis horum, iudices, existimare[*](existumare SA) potestis omnis haec decuriones decrevisse lacrimantis. age vero, vicinorum quantum studium, quam incredibilis benivolentia, quanta cura est[*](quam cura est om. b1xy1)! non illi in libellis laudationem decretam[*](laudationem decretam b2ya: laudationum decreta cett.) miserunt, sed homines honestissimos, quos nossemus omnes, huc frequentis adesse et hunc praesentis laudare voluerunt. adsunt Ferentani[*](Ferentani b2a: Frentrani SApb1: Frentani fxy Marrucini pb: Marrucinii cett.), homines nobilissimi, Marrucini item pari dignitate; Teano Apulo atque Luceria equites Romanos, homines honestissimos[*](honestissimos homines by Boviano Beroaldus: Boiano codd.), laudatores videtis; Boviano totoque ex Samnio cum laudationes honestissimae missae sunt, tum homines amplissimi nobilissimique venerunt.
iam qui in agro Larinati[*](Larinate SA) praedia, qui negotia, qui res pecuarias[*](pecuarias Manutius: pecuniarias codd.) habent, honesti homines et summo splendore praediti[*](et praediti om. b1), difficile dictu est quam sint solliciti, quam laborent. non multi mihi ab uno sic diligi videntur ut hic ab his[*](iis Sxa) universis. quam doleo[*](quam doleo Classen: quando codd.) abesse ab huius iudicio L.(Lucium) Volusenum[*](Volusenum Naugerius: Volusienum codd.), summo splendore hominem ac virtute praeditum! vellem praesentem possem[*](posse ed. Guar.) P.(Publium) Helvidium Rufum, equitem Romanum omnium ornatissimum, nominare. qui cum huius causa dies noctesque vigilaret et cum me hanc causam doceret, in morbum gravem periculosumque incidit; in quo tamen non minus de capite huius quam de sua vita laborat. Cn. Tudici senatoris, viri optimi et honestissimi, par studium ex[*](ex Graevius: et (om. a) codd.) testimonio et laudatione cognoscetis. eadem spe sed maiore verecundia de te, P.(Publi) Volumni, quoniam iudex es in A.(Aulum) Cluentium, dicimus. et ne longum sit, omnium vicinorum summam esse in hunc benivolentiam confirmamus. Horum omnium[*](omnium horum s) studium,