Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
neque in eo solum diligens fuit ut accusatorem filio suo compararet sed etiam cogitavit quibus eum rebus armaret. hinc enim illae sollicitationes servorum et minis et promissis, hinc illae infinitae crudelissimaeque de morte Oppianici quaestiones, quibus finem aliquando non mulieris modus sed amicorum auctoritas fecit. ab eodem scelere illae triennio post habitae Larini quaestiones, eiusdem amentiae falsae conscriptiones quaestionum; ex eodem furore etiam illa conscelerata exsectio linguae; totius denique huius[*](huius Mm: eius Sa) ab illa est et inventa et adornata[*](ornata s) comparatio criminis.
atque his rebus[*](rebushic desinit M) cum instructum accusatorem filio suo Romam misisset, ipsa[*](misisset, ipsa Sy2a: ipsa misisset cett.) paulisper conquirendorum et conducendorum[*](et conducendorum om. s) testium causa Larini est commorata; postea autem quam[*](quam Sy2a: cum cett.) appropinquare huius iudicium ei nuntiatum est, confestim huc advolavit ne aut accusatoribus diligentia aut pecunia testibus deesset, aut ne forte mater[*](materreliquam partem orationis pallidiore atramento add. S: finem orationis 'noviter repertum' (ita monitum est in pf) habent praeter bxya novi testes Apf) hoc sibi optatissimum spectaculum huius sordium atque luctus et tanti squaloris amitteret. iam vero quod iter Romam eius mulieris fuisse existimatis? quod ego propter vicinitatem Aquinatium et Fabraternorum[*](Fabraternorum Beroaldus: Afraternorum codd.: Alfaternorum Gruter (cf. Plin. N. H. iii. 5. 63)) ex multis audivi et comperi; quos concursus in his oppidis, quantos et virorum et mulierum gemitus esse factos? mulierem quandam Larino advolare[*](Larino advolare scripsi cf. supr. et §§ 18, 25): Larino atque illam codd.: Larinatim illim Müller: Larino adesse atque illam Peterson), usque a mari supero Romam proficisci cum magno comitatu et pecunia quo facilius circumvenire iudicio capitis atque opprimere filium posset[*](possit S1pf)?