Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

illud primum queror de[*](de Sa: ab Mm) illo scelere quod nunc denique patefactum est, Fabriciani veneni, quod iam tum recens suspiciosum ceteris, huic incredibile, nunc vero apertum iam omnibus ac manifestum videtur. non est profecto de illo veneno celata mater; nihil est ab Oppianico sine consilio mulieris cogitatum; quod si[*](quod si Sa: quod nisi Mm) esset, certe postea deprehensa re non illa ut a viro improbo[*](a viro improbo Sa: ab improbo viro Mm) discessisset sed ut a crudelissimo hoste fugisset domumque illam in perpetuum scelere omni[*](scelere omni Mm, Arusian. s. v. affluit illa re (K. vii. 457): scelere omnium S: scelerum omnium a) adfluentem reliquisset.

non modo id non fecit sed ab illo tempore nullum locum praetermisit in quo non strueret[*](strueret (filio add. t) Sa: instrueret Mm) insidias aliquas ac dies omnis atque[*](atque Sa: ac Mm) noctes tota mente[*](tota mente Sb2a: totas mente Mm) mater de pernicie fili cogitaret. quae primum ut illum confirmaret accusatorem[*](accusatorem S: Oppianicum accusatorem cett.) filio suo, donis, muneribus, conlocatione filiae, spe hereditatis obstrinxit. ita quod[*](ita quod itaque edd. VR) apud ceteros novis inter propinquos susceptis inimicitiis saepe fieri divortia atque adfinitatum discidia vidimus[*](vidimus Sbya: videmus Ms), haec mulier satis firmum accusatorem filio suo fore neminem putavit, nisi qui in matrimonium sororem eius ante[*](ante Mm: antea Sa) duxisset. ceteri novis adfinitatibus adducti veteres inimicitias saepe deponunt; illa sibi ad confirmandas inimicitias adfinitatis coniunctionem[*](adfinitates coniunctiones S) pignori fore putavit.